Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

quis possit excommunicare: vtrum scilicet excommunicatum possit excommunicare

QUAESTIO SECVNDA. De communicatione lata ad excominunicato.

Ido. 4. d. 16. q. 2.ar. 2. 3.

SECVNDO queritur quis possit excommunicare: vtrum scilicet excommunicatum possit excommunicare. Et videtur qui sic: quis in habentibus symbolum facilior est transitus.

Itam viuctur quod excorcatus non possit excommunicait, quia qui est extra non potest esse magis extra, sed excominuuicatus est extra, ideo. & e.

Contri, excommunicatus non habet vsum iurisdictionis, sed excommunicare est iurisdictionis. Ideo. &c. Quod autem excommunidatus semel possit excommunicari, habetur de ludaeis. Ita quorundam. Respondeo con hic doae quaestiones tangantur

4. Primo soluenda est prima quaestio. secundo, sec unda. Circa primum suottria videntia. Primo quis posait excommunicare iure suo ordinarie. secundo, quis possit iure alterius. Tertio, quis non possit excommunicare.

QVANTVM ad primum sunt duodecim conclusiones. Prima, quod omnis epraes subditos de diccesi non exemptos potest excommunicare iure ordinario: quia excommunicatio est proprius mucro episcopi. 16. q. 2. visis in fine ibi: Foeli ci mucrone: episcopi sacerdotum piacula recensentur, sed anathema solenne soli epo reseruatur.

secunda conclusio: quod inferior praelatus epraeo qui de iure vel consuetudine habet subditos, citare & in foro contentioso Ecclesiastico ius reddere potest: & quia iudicium redditur inuitum, & sine cohibitione nulla est iurisdictio, eo ipso potest excommunicare: sicut archidiaconus habens curiam, sicut decanus ruralis, si & ipse curam habet, similiter decanus si non solum curam animarum habet, sed & causae cognitionem & decisionem, per quam facit ius actori de reo canonice coram se conuento, aut succentor vel alius ad quem per modum iudicij vel fori contentiosi, pertinet iurisdictio super clericos chori. si autem talem curiam sic iudicarie cognoscentem non habent: nec per consequens potest excommunicare: cum hoc sit iurisdictionis, & fori contentiosi. Consuetudo enim dat iurisdictionem. Iurisdictio autem sine modica coertione nulla est, quam interpretatur Papa excommunicationem: de offi. dele. c. Ex literis.

Tertia conclusio, quod curatus simplex: quia talem iurisdictionem non habet, potest enim vt arbiter parochianos suos pacificare non iudex, non praet excommunicare de iure. sed quia consuetudo praet dare iurisdictionem integram, & forte cum ratione dimidiam: inde est quod quantum habent de consuetudine facere possunt, & non plus: puta pro certis casibus manifestis in generali, non in speciali: de offi. ord. c. 2.

Quarta conclusio, quod abbas quia & ipse est iudex monachorum suorum per electionem institutus, potest eos excommunicare etiam ante benedictionem: dum tamen fuerit confirmatus: de simonia. c. sicut.

Quinta conclusio: quod prior conuentualis per electionem positus potest excommunicare. de maiori: & ob. Cum in Ecclesijs. vbi loquitur de priore cui iurauerant. secus de priore claustrali qui sine electione ponitur ab abbate: licet non possit amo ueri sine causa, nec habet auctoritatem nisi quantum abbas sibi committit, cuius est delegatus. sed abbate mortuo prioreius vicem gerit per legem. Et similiter supprior vicem prioris qui est per electionem. Vnde tunc iure suo potest excommunicare: sicut & capitulum vacante sede: quando gerit vices in spiritualibus episcopi mortui: de maio. & obe. his qui.

sexta conclusio: quod cardinalis non epraes in Ecclesia sui tituli potest fulminare: vt. e. c. hic pont.

septima conclusio: quod officialis episcopi vel cuiuscunquearchidiaconi, qui habet curiam de consuetudine hoc potest: de absolutionibus. cap. 3.

Octaua conclusio: quod prior collegio assignatus, qui sine abbate conuentum totaliter regit in spiritualibus extra abbatia, principem videtur posse excommunicare.

No na conclusio, quod similiter guardianus.

Decima conclusio: quod prior qui solet esse per electionem, quando fit per prouisionem superioris praet excommunicare, quia similiter est de eo & de epo qui est per prouisionem: quia hoc accidit dignitati: de offi. or. c. 3. in glo. c. Quanta. in glo.

Vndecima conclusio, quod legatus excommunicat infra prouinciam sibi de bitam: non extra. etiam si sit ex latere. de of. le. Nouit. sed legatus simplex haec praet, nisi quando legatus a latere superuenit: de of. le. Nolentes.

Duodecima conclusio, quia licet contra id quod dictum est de decano videatur esse, quod habetur de appella. c. Dilectionis: tamen licet non possit ponere interdictum vt ibi dicitur: tum excommunicare praet istum vel illum de capitulo, quod minus est, vel loquitur de decano qui non habet curiam, vel non potest ponere interdictum in populum sibi non subiectum, sicut nec excommunicare aliquem de illis, sed collegium suum sic: quando in quemlibet per se habet iurisdictione.

CIRCA secundum. scilicet quis possit excommunicare iure delegato sunt tres conclusiones. Prima, quod de delega- to Papae non est dubium, nec sub delegato ab eo qui solus subdelegare potest. Item officialis vt dictum est, sed magis iu re alterius quam suo. Item delegatus cuiuslibet ordinarij, qui potest excommunicare, quia hoc est iurisdictionis, & ideo potest committi.

secunda conclusio est: quod etiam visitator missus non ad simplicem inquaestam faciendam & referendam, sed ad corrigendum, inquirendum, & puniendum, quod sine censura Ecclesiastica bene fieri non potest: extra de offi. dele. Ex tuis.

Tertia conclusio: quod propter hoc non oportet quodprior claustralis hoc habeat: quia habet praesentem abbatem qui haec praet. Vnde nisi specialiter sit sibi com missum ab abbate aut habeat de consuetudine, non habet fulminare, sed disciplinare. Vnde & vicarius, vel firmarius curati cui ex toto & per totum annum vices suas integre commisit, hoc potest, quia sic habet consuetudo.

QVANTVM ad tertium quis non possit excommunicare sunt quinque conclusiones. Prima, quod excommunicatus a iurisdictione suspensus nullo modo potest excommunicare, quia excommunicare est vsus & actus iurisdictionis: qua ipse caret. 24q. 1. Audiuimus. Et hoc de publice excommunicato: aliter si occulte valeret: de sententia excommu. & re iudi. ad reprobandum.

secunda, quod si perdidit iurisdictionem multo magis: vt puta depositus a diguitate, nisi appellauerit appellatione pendente. similiter legatus finita legatione. simili ter delegatus si reuocata sit sua potestas. Tertia conclusio, quod subdelegatus non potest si delegans perdidit iurisdictio nem, vel sit mortuus re integra: quia non potest iste procedere iure suo, nisi in negotio cepto per citationem, per quam est perpetuata iurisdictio: sicut procurator facit litem suam per litem contestatam: mandatum enim morte mandatoris re integra expirat, de offi. dele. Graue. &. c. Relatum. si autem delegans sit excommunicatus si commissio praecesserit excommunicationem, pt commissarius procedere, quia suus processus non dependet ex vsu iurisdictionis delegantis, nisi in fieri a principio, sed a iurisdictione sic. si vero post excommunicationem commisit, nihil valet, nec valuit: quia committere est actus iurisdictionis, excommunicato autem tollit iurisdictionis vsum non habitum. Et sic possunt excusari officialis & poenitentarius episcopi excommunicati: quorum officialis cessabat, poenitentiarius autem non cessabat a confessionibus: quia forte officialis fuerat positus post excommunicationem, illae ante alias deberent currere pari passu: nisi esset poenitentaria annexa beneficio, & sic ordinaria non delegata. Vel dic vt dictum est, sup. de proxima quaestione, an confessio possit fieri alieno sacerdoti de licentia proprij. in fine quaestionis.

Quarta conclusio: quod potestas ordinis nihil facit ad excommunicationem, quia habens eam solam nihil potest in foro contentioso, econtra autem carens ea, habens clauem iurisdictionis nihilominus potest excommunicare. Clauis autem iurisdictionis nullum ordinem sacrum requirit, nisi solum tonsuram clericalem: quam mulier habere non potest. Inde est quod abbatissa excommunicare non potest. de ma. & obe. c. Dilecta. nec laicus: qui ea caret, nec nouitius qui habet coronam monachalem: non clericalem ab epo vel alio qui dare potest.

Quinta conclusio est, quod nec alicui carenti corona clericali aliquis inferior Papa potest committere iurisdictio nem, nec gladium spiritualem contra consuetudinem Ecclesiae generalem. sed hoc Papa posset in laico & mulieri committere, cum sit pure positiuum: licet non posset mulieri dare ordinem, quod est diuinum cui tamen posset dare coronam, quod est humanum.

AD secundam quaestionem dicenda sunt quatuor. Primo, de personis quae possunt excommunicari in singulari. secundo, de loco. Tertio, de vniuersitate. Quarto, de pluralitate excommunicationum. Circa primum sunt. 8. conclusiones. Prima, quod non subditus non potest excommunicari, siue sit non subditus iure coni, siue iure speciali: vt quia exemptus. Vnde vasallus pro feudo de quo coram domino est paratus respondere, non potest excommunicari ab epraeo, quia in hoc est non subditus: de iudi. caeterum. Per idem nec metropol. subditos suffraganei potest excommunicare, nisi in certis casibus, in quibus habet exercitium iurisdictionis in eos: de offi. ordi. pastoralis. 12. dist. c. De his.

secunda conclusio est, quod licet metropolitanus subditos suffraganei non possit excoicare: tamen epraem potest quasi sibi subditum: dum tamen prius fuerit suspensus & interdictus: quia aliter non debet excommunicare: de offi. dele. sane, & similiter officiales suffraganeo rum praet excommunicare: de offi. vicarij. c. 1. lib. 6. quia vna sedes, sed non archidiaconi, nec eorum officiales: de offic. ordi. pastoralis: de poenis. c. 3.

Tertia conclusio est, quod nec exempti, nisi ratione delicti, contractus, vel rei de qua agitur. de priuile. c. 1. li. 6. nisi qui sic sunt exempti, quod nec in illis casibus forum sortiuntur, qui declarantur in praedictis casibus ordinarijs minime subiacere, sicut Praedicatores & Minores. Item nec subditi possunt excommunicari, quia participant exemptis. de priuile. quanto.

Quarta conclusio, quod nullus potest excommunicare parem, quia iam non est subditus, quia par in parem non habet imperium. ff. de arbi. l. iram. & magistratus. vnde nec legatus delegatum. de offi. le. c. 2. sed non subdi tus, qui ratione contractus vel delicti fit subditus, potest excommunicari. de raptoribus. c. 1. Et similiter exemptus vt dictum est, quando delinquens in loco non exempto sortitur forum. de pri uile. c. Cum capella. c. Qm̃. Exempti tamen a legato a latere possunt excommunicari. de offi. deleg. c.4. in glo.

Quinta conclusio, quod impediens iurisdictionem: licet aliter non subdi tus, quia hoc ipso fit subditus potest excoicari a iudice: cuius iurisdictionem impedit: vel executioni resistit: de offi. dele. c. 1. &. c. significasti.

sexta conclusio, ordinarius a legato Papae potest excommunicari, si eius sententiam non exequitur ad ei mandatum, quia in hoc subditus est ei ratio ne mandantis: de offi. dele. c. sane. Et per consequens curati si non obediunt in citando.

septima, quod subditi suffraganeorum si negant procurationem debitam, a metropolita no excommunicari punt, quia in hoc sunt ei subditi. ca. Cum officialis. Alias propter procurationem non debitam excommunicatio lata non tenet: de excessi. c. Cum ad quorundam. sicut non videtur tenere contra eum lata, qui primum cessit bonis, quasi quo ad bona desierit esse subditus: de solutionibus. c. 3.

Octaua, quod a Papa omnes possunt excommunicari, quia ei omnes subsunt, sed ipse a nemine, nec a seipso. 9. q. vlti. c. Patet. Per hoc etiam patet, quod ab eius legato & delegato omnes possunt excommunicari, qui eorum iurisdictionem impediunt. de offi. dele. c. sane Nullus ergo a seipso nec ab aequali, nec ab inferiori inquantum huiusmodi potest excommunicari, sed solum a superiori inquantum huiusmodi. 21. di. c. Cum inferior.

Circa secundum de loco sciendum, quod subditus non potest excommunicari a superiori in loco non subdito, puta extra territorium, vel intra in loco exempto. De primo dicitur de constit. c. 2. in fine, quod sententia episcopi lata in furtum committentes, non ligantur eius subditi, si extra diccesim furentur. si igitur quaeratur vtrum aliquis non subditus epraeo Parisijs infra eius dioecesim ligetur sua sententia, distinguendu est, quia aut delinquit in loco exempto infra dioecesim. & tunc non incidit: etiam si persona esset subdita, quia extra territorium iudicanti impune non paretur: aut intra dioecesim & loco non exempto: & tunc aut est talis persona, quae non sortitur forum ratione delicti: sicut archiepraes delinquens in epatu sui subditi secundum quosdam: & sicut exempti, qui de hoc habent speciale priuilegium, quod necratione delicti subij ciuntur, & tunc est idem, quia non subditi sunt excommunicati, aut est talis subditus qui ratione delicti sortitur, sicut priuatus alienigena, vel exemptus coniter, qui tribus casibus sortiuntur de priuile. c. 1. li. 6. Et tunc subdistinguo, quia aut est de se delictum, aut solum quia prohibitum: si est de se delictum, tunc incidunt eocasuquo & subditi: quia per deli- ctum fiunt subditi, sicut si excommunicauit omnes fures. si autem non est de se delictum: puta excommunicat omnes practicantes qui non sunt magistri Parisijs, quod potest sine peccato fieri, imo cum merito, puta si magister montis Pessulani aut non magister: bonus tamen medicus velit practicare: & tunc quia non est de se subditus, nec ratione delicti: quia illud non est de se malum, nec est peccatum inobediente isti, qui cum nondum sit subditus, nondum tenetur obedire. Et ideo videtur quod non incurrat. Et probatur ista distinctio ex his quae notantur. C. de sum. tri. l. 1. hoc autem verum est de non subdito iure communi respectu omnis sententiae episcopi, & de exempto respectu omnis sententiae, nisi quae fertur ratione fidei. sed si omnis qui facit se practicari esset excommunicatus, tunc non subdi tus vel exemptus qui practicaret in crimine criminoso participando cum subdito, non exempto & extra locum exemptum incurreret sententiam iuris. de sententia excommunicationis si concubi nae. vbi alium habere non posset, quia tunc necessitas excusaret.

sed quia in his quae respiciunt finem cessat omnis exemptio. de haereticis. ad abolendam. in fine. inde est, quod in omni casu & in omni loco, in quo subditus in loco subdito incurreret sententiam episcopi, dogmatizans vel audiens & non referens contra articulos epi: ita incideret exemptus idem faciens in loco exempto: & multo magis subditus in loco exempto: quia sicut exemptio non valet personae in causa fidei, sic nec loco, cum locus non sit exemptus nisi propter personas, imo etiam si est locus exemptus vel priuilegiat de se, vt Ecclesia, inde trahitur haereticus. Item exemptus in loco exempto in causa fidei potest pro testimonio & citari & re ipsa capi.

Circa tertium de vniuersitate est sciendum, quod vniuersitas non potest excommunicari: cuius rationem assignat Host. quia non habet animam que per eam ligatur, quasi diceret: excommunicatio requirit verum ens, quod aunt non est realiter & vere vnum, non est vere & realiter ens: huiusmodi autem est vniuersitas. Igitur. &c. sed pari ratione non posset interdici: & sicut huiusmodi sententiae non habent effectum realem: nisi sicut causa sine qua non, quia non sunt sacramenta, sed actus humani qui nihil realitatis efficiunt in obiecto. Ideo non requirit ex parte obiecti entitatem realem.

Et ideo est secunda ratio melior. sententia est ipso iure nulla quae habet intolerabilem errorem expressum. Huiusmodi autem est in qua vniuersitas sub hoc noie excommunicatur. Nam de sententia ex. c. Romana. dicitur. In vniuersitatem vero vel collegium proferri excommunicationis sententiam penitus prohibemus. Vnde si dicatur sic. Excommunico vniuersitatem Parisien. vel totum capitulum, vel collegium tale, vel conuentum, est contra ius constitutionis expressae. ideo. &c.

Tertiaratio, quia videtur esse oppositio in adiecto, quia excommunicatus separatus est a communione omnium hominum, non autem a communione sui. si ergo est vna excommunicatio qua vniuer, sitas ligatur: ipsa separatur a communione hoim ab illa vniuersitate, non autem a communione inter seinuicem: & sic vnus homo poterit alteri communicare, quod est contra rationem excommunicationis maioris. si autem diceretur sic, ex communico omnes de vniuersitate qui fuerunt actores vel consentientes, valeret. si vero sic omnes & singulos de tali vniuersitate, idem esset ac si dicerem, ipsam vniuersitatem: vnde nec valeret: quia quamuis secundum subtilitatem physicam bis tria non sint sex, nec singuli vniuersitas: tamen nihil aliud est re vniuersitas quam singuli simul.

Circa quartu est sciendum, quod potest aliquis ligari diuersis excommunicationibus, non solum pro diuersis causis a iure: vt si est incendiarius & percussor clerici & huiusmodi: sed etiam pro diuersis causis a diuersis iudicibus: & pro vna ab homine & alia a iure: & pro eadem ab homine & a iure, vt pro vendendo arma sara cenis est excommunicatio iuris. de Iudaeis. c. Ad abolendam. Et nihilominus Papa praecipit, quod contra eos saepe fe- rantur sententiae ab homine in locis maritimis. de Iudeis. c. Ita quorundam. si autem proeadem causa in iuribus diuersis innenitur sententia lata videtur esse vna: sicut de inijciente manum in clericum, quia posterius ius est declaratiuum prioris: sicut si sunt multae leges quae condemnant furem ad duplum vel quadruplum, non tamen tenet ad multa dupla vel quadrupla. similiter si pro eodem facto legatus in concilio & Papa in iure ferunt sententiam: sicut contra compellentes litigantes in Ecclefia desistere, vel alibi litigare & pedagiantes clericos. simon in Concilio Bitur. & Papa in sexto ferunt sententiam: est quidem duplex sententia: quia extra regnum homo non ligatur sententia legati, sed sententia Papae: sed intra regnum ligatur homo vnica sui ex vtroq, iure.

Ad primum dicendum, quod in habentibus symbolum in aliquo positiuo facilior est transitus inuicem. sicut patet in elementis, sed non propter hoc sic est in priuatiuis. Quamuis em̃ caecus magis conueniat cum caeco, quam ille qui habet visum. non tamen sequitur, quod possit facere quod alius non videat: & possit alium excaecare magis quam non caecus: & ita est in proposito.

Ad secundum dicendum, quod sicut diaphanum per multiplicationem opacorum mediorum dicitur magis ac magis obumbrari, non quod priuatio crescat actu, sed solum aptitudine, quia ad illuminari sunt plura amouenda impedimenta, sic fit quis magis ac magis extra Ecclesiam per secundam & tertiam excommunicationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2