Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Vtrum corpora gloriosa habeant claritatem

QVAESTIO QVINTA.

De dote claritatis.

Thom. 4. Dist. 44. q. 2. art. 4.

QVINTO quaeritur de dote claritatis. Vtrum corpora gloriosa habeant claritatem. Et arguitur quod non, quia lux & color requirunt in corpore contrarias dispositiones, quia lux requirit corpus perspicuum non terminatum per opacum: color autem requirit perspicuum terminati, vt patet ex libro de sensu & sensato, sed constat quod corpora gloriosa erunt colorata cum color pertineat ad pulchritudinem corporis: ergo non erunt clara seu lucentia.

Item corpus lucidum non est peruium visui, sed occultat quod est post se, vt patet de corporibus astrorum, & de igne apud nos, sed corpora gloriosa erunt peruia visui. Dicit enim Grego. 18. Moralium exponens illud Iob. 28. Non adaequabitur ei aurum aut vitrum, quod patebit corporalibus oculis, ipsa etiam interior harmonia: ergo vt videtur illa corpora non erunt lucentia.

Item corpus clarum seu lucens praesens visui ex necessitate videtur, sed corpus Christi erat tunc gloriosum praesens visui discipulorum cuntium in Emaus, & non fuit visum clarum seu lucens. ideo &c.

In contrarium est scriptura in quam pluribus locis. Dicitur enim sap. 3. quod fulgebunt iusti tanquam scintillae &c. Et Matth. 19. Fulgebunt iusti sicut sol &c. 1. Corin. 15. stella differt a stella in claritate, sic & resurrectio mortuorum.

Respondeo, ad euidentiam quaestionis tria sunt videnda. Primo, de claritate corporum gloriosorum. secundo, de colore & peruietate. Tertio, de sufficientia dotium.

Quantum ad primum est aduertendum, quod nomen claritatis quantum ad primam sui impositionem importat proprietatem luminis sicut & suum oppositum. scilicet obscuritas importat conditionem seu proprietatem oppositam contrarie vel priuatiue lumini: sed quia mediante lumine perficitur in nobis potissima cognitio sensitiua exterior quam habemus, scilicet, visiua per quam res nobis potissime manifestantur: & cuius nomen transfertur ad omnes ali as cognitiones, per quas nobis aliqua veritas manifestatur: ideo nomen claritatis trausfertur ad omnem mani- festationem veritatis: vnde omnem veritatem nobis manifestam dicimus esse claram, & per consequens omne quod est sui bene manifestatiuum dicimus esse clarum. Et secundum hoc potest dici, quod claritas dupliciter erit in corporibus gloriosis. Primo, secundum vltimum modum scilicet, inquantum clarum dicitur illud quod seipsum manifestat tanquam habens puritatem naturae specici suae. sic enim corpora gloriosa erunt clara, quia qualitates eorum maxime ad visum pertinentes, vt color & figura erunt purissimae nihl impuritatis habentes admixtum, & hoc nullus negat. sed quantum ad primum modum potest dici, quod claritas erit in corporibus gloriosis dupliciter: vno modo sicut est claritas in corporibus bene tersis & politis, & ex incidentia radiorum solis vel alterius corporis luminosi: quae claritas est valde magna si corpus sit valde politum & tersum, vt vitrum vel argentum vel aliquid huiusmodi. Constat autem quod corpora gloriosa erunt multum polita & tersa propter quod ex incidentia solis vel aliorum luminarium fulgebunt maxima claritate, nec adhuc est aliqua dubitatio. secundo modo ponitur a quibusdam claritas in corporibus gloriosis dicentibus, quod sicut lux est intrinseca qualitas solis vel alterius corporis luminosi, sic claritas est intrinseca qualitas corporis gloriosi: & istud est difficilius ad intelligendum: primo, quia talis claritas non videtur ponenda in corporibus gloriosis propter hoc quod magis delectet visum aspicientium: quia nos experimur quod maior delestatio est pulchritudinem coloris & figurae hominis aspiclendo, qua claritatem solis, etiam si aspectus inde non laederetur. secundo, quia difficile est videre quomodo color & lux intensa qualis secundum hanc opinionem ponitur in beatis (ponitur enim aequalis luci solis) possit stare com colore: nihilominus propter hoc non est negandum: quin Deus possit dare talem claritatem corporibus gloriosis: cuius ratio est, quia illa quae secundum naturam possunt sta re simul vtroq, vel altero existente in gradu remisso suae speciei, possunt virtute diuina simul esse vtroque existente in gradu suae speciei intensissimo: sed lux & color per naturam sunt simul in eodem subiesto vtroque vel altero, saltem existente in gradu remisso suae speciei: ergo virtute diuina possunt esse simul vtroq, existente in gradu suae speciei intesissimo. Maior patet, quia illa quae sunt diuersarum specierum & compatiuntur se in aliquo gradu non habent formalem oppositionem, quia formalis oppositio seruatur in toto ambitu speciei: quae autem non habent formalem oppositionem possunt secundum totum ambitum speciei simul esse virtute diuina, quia in nullo implicatur contradictio loquendo de formis diuersarum specierum. Minor similiter declaratur, quia in noctilucis stant color & lux vt apparet ad sensum, & sic videtur quod virtute diuina corpora gloriosa possunt esse colorata & lucentia. Erunt ergo corpora gloriosa lucida non solum per refulgentiam solis, vel alterius luminaris incidentem super illa tersa & politissima plus quam vitrum: sed per intrinsecam inhaerentiam lucis manentis impressae: alias non lucerent nisi praesente alio illuminante vt sol, contra illud, Ciuitas illa non eget sole nec Luna.

Ad rationem de delectatione, dicendum est quod per interemptionem, quia pulchritudinem candoris lucis delectabilis admirabitur oculus supposito quod non laedat sed confortet plus quam quemcunque colorem seu figuram, quia delectatio causatur ex coniunctione conuenientis cum conuenienti. Nihil autem est conuenientius potentiae, quae suum primarium obiectum: primum autem obiectum visus non est figura quae est sensibile non proprium, sed com mune: nec color sed lux, quia primum in vnoquoque genere est causa aliorum: videtur autem color per lucem & non econuerso vnde non potest videri color sine luce: & ideo dulce lumen & de lectabile est oculis videre solem, plus quam aliquem colorem.

Quantum ad secundum de colore & peruietate eorum sunt tres conclusiones. Prima, quod non solum erunt fulgida & lucentia, imo colorata pulcherrimis coloribus & viuacissimis, & lux cum hoc inerit perfectissima & vtrunque simul videbitur, quia quicquid pulchritudinis & nobilitatis est in aliis excellenter debet in eis esse: constat autem quod lux est decor totius mundi, color etiam est pulchritudo omnis mixti terminati, vnde vtrunque erit ibi.

secunda conclusio est, quod non solum erunt lucida & co lorata: imo cum hoc erunt peruia non propter poros tantum, quia licet sint ibi futura foramina oris, aurium, & huiusmodi, quae pertinent ad perfectionem naturae: tamen pori per quos sudor exit, & huiusmodi non erunt quia perfectio non erit: hoc autem est imperfectionis: vnde coeli solidissimi quasi aere fusi sunt sine poris quod est perfectionis ineis, igitur erunt corpora peruia sicut vitrum, vt dicit Greg. & Apoc. penul. Ciuitas illa comparatur vitro mundo, non vtique quo ad fragilitatem, sed quo ad puritatem & peruietatem.

Tertia conclusio est, de possibilitate simultatis lucis radiosae & peruietatis. Vbi notandum, quod non est difficile quomodo cum ista peruietate luceant, vt aer, sed quomodo fulgeant aut radios emittat: hoc enim cum sit perfectionis in luminaribus non est cis negandum: vnde & corpus Christi vocatur Lucerna in Apoc. Lucerna eius est Agnus: & ibi sunt duo magna luminaria corpus eius & matris suae: caeteri vero erunt sicut stellae propter quae non indi gent luminaribus. Videmus autem in corporibus lucere & illuminare simul sola corpora opaca: vt stella quae est densior parssui orbis: non autem transparentia: vt ignis in sphaera sua est peruius siue diaphanus: propter quod non impedituidere coelum & stellas, sed in materia aliena est opacus: vnde impedit videre parietem posteriorem in camino, & in sphera lucet & non illuminat, in aliena autem materia puta in flamma illuminat. Et dicendum, quod opacitas non est causa illuminandi, quia quanto forma perfectior est tanto magis se multiplicat: vnde si esset ita perfecta lux in diaphano sicut in opaco ita illuminaret sicut opacum, sed respectu naturae possibile est quod opacum sit magis natum habere in gradu perfecto lucem, quae diaphanum in coelestibus quamuis econuerso sit hic in quibusdam, licet etiam de igne dictum sit idem. sed Deus sicut potest facere perfectum colorem & lucem in eodem subiecto, quae respectu naturae requirunt diuersas dispositiones & contrarias, sic & hoc in corporibus sanctorum peruiis facit lucem intensissimam & per consequens radiatiuam.

Quantum ad tertium de sufficientia dotium dicendum, quod gratia perficit naturam secundum modum eius, sicut ergo corporis natura constat ex quatuor clementis & humoribus, sic & eius gloria ex quatuor integratur: vnde quia finis debet esse nobilior his quae sunt ad finem, & excellentius continere bonitates illorum & perfectiones. Corpora autem sanctorum sunt finis omnium corporum: ideo debent habere perfectiones aliorum. Cum igitur corpus humanum, & sit corpus, & sit corpus animatum: animatum autem differat ab inanimato motu & sensu: inde est quod quia in corporibus inanimatis perfectionis est in corpore, quia propter longe distare a Deo fiunt entia corruptibilia: & lux est purissima qualitatum propter quae duo corpora coelestia eminent: ita cor pus gloriosum debet habere dotem impassibilitatis prepter primu, & dotem claritatis propter secundum. In ani matis autem animalia propter sensum eminent plantis, & inter illa quae plures habent sensus & perspicatiores. Item inter ipsa quae habent motum progressiuum sunt perfectiora: & sic corpus inquantum animatum habet dotem subtili tatis, per quam redditur ad omnes operationes sensitiuas paratissimum, vt visu excedat lyncem & aquilam & sic de aliis, & per dotem agilitatis aquilis & vento velociores sint, secundum illud, volauit super pennas ventorum &c.

Ad argumenta ad primum dicendum, quod color & lux non requirunt necessario oppositas dispositiones in subiecto absolute: sed per comparationem ad causam naturalem effectiuam, quae non potest causare colorem vel lucem insubiecto, nisi mediantibus aliis quae respectu coloris & lucis ponunt contrarias dispositiones: claritas autem quae erit in corporibus gloriosis non erit a causa naturali: sed immediate a Deo: & ideo non requirit in subiecto dispositionem colori contrariam, & si quis quaerat quid istorum videbitur in corpore glorioso lux vel color, Dicendum est quod vtrunque simul. Quod enim ista non simul videantur in nocte lucis causa est, quia de die quando color eorum videtur lux seu claritas eorum quae minima est non appares propter praesentiam maioris claritatis. scilicet solis: de nocte vero videtur eorum lux & non color, quia color non percipitur nisi medium sufficienter illuminetur. Est enim color motiuus secundum actum lucidi, vt dicit. 2. de Anima. Lux autem talium non sufficit ad illuminandum medium: sic vt color eorum videatur, quamuis sufficiat ad immutandum visum quo ad seipsum & medium.

Ad secundum dicunt quidam, quod corpora beatorum possunt esse peruia respectu oculi beati propter poros subtilissimos in eis existentes, qui propter efficaciam oculi glorificati sufficiunt ad manifestandum interiora corporisquantum oportet. Et nihilominus cum hac peruietate optime stat quod sint colorata seu lucentia. sed non bene apparet quo possint esse simul peruia secundum totum, vt vitrum, & lucentia sicut sol: sed visa est possibilitas huius in tertia conclusione 2. arti. ideo &c.

Ad tertium dicunt quidam, quod corpus clarum seu lucens praesens visui bene disposito necessario videtur: nisi virtute diuina impediatur actio visibilis in visu: sed quia beatis ad nutum assistet diuina virtus: ideo beati non ex se sed & ex diuina virtute assistente possunt facere, quod claritas corum praesens visui non immutet ipsum nec apparet quomodo hoc posset fieri esse corpus gloriosum virtute animae, quia non est in potestate virtutis creatae suspendere astionem naturalem actiui in passiuum approximatum & dispositum, sicut non est in potestate hominis vel angeli quod ignis appositus stuppae non conburat ipsam, & similiter non videtur quod sit in potestate animae quantumcunque glorificatae, quod corpus suum si sit lucens & clarum & praesens visui non immutet ipsum, quamuis hoc possit fieri virtute diuina: non est dubium virtute Dei assistente impediri posse ne videatur quando volunt.

sed si possit ei da re virtus per quam non patianturab illis a quibus alias habent pati: sic & ne agant in quibus alias habent agere. si enim datur animae vt membra quae contra voluntatem eius solent moueri non moueantur nisi eius imperio: pari ratione quod color corporis sui vel lux non possit mouere medium, nisi ad suum beneplacitum, potest ei confer ri: licet ille motus respiciat animam, vt est sensitiua vel ve getatiua: iste autem de quo quaeritur respiciat eam, vt est forma corporeitatis vel mixti: quia per dotes vtroque mo mo perficitur corpus in comparatione ad eam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5