Quaestio 3
Quaestio 3
de receptaculis animarum post mortem
QVAERITVR tertio de receptaculis animarum post mortem. Et videtur quod non sint plura: quia omnes animae sunt vnius speciei: sed omnibus corporibus vnius speciei debetur vnus locus: ergo similiter omnibus animabus.
Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, de receptaculis quantum ad situm in generali. secundo, de distinctione situum in speciali. Tertio, de sufficientia & differentia introitus & exitus illorum.
Quantum ad primum sunt tres conclusiones. Prima, quod inter ista receptacula coelum est sursum: alia qua tuor deorsum: & videtur probabilius quod sub terra circa centrum: quia quamuis Aug. arbitretur neminem scire: probat tamen Grego. 4. dialo. sub terra esse infernum. Primo, quia itio ad infernum vocatur descensius: descendit ad inferos. &c. Iacob & lob. Item, eruisti animam meam ex inferno inferiori. Item Isaiae. 14. Infernus subtus & conturbatus est. Nec obstat quod coelum plenum est electis qui sunt pauci vt impleatur domus Dei: & tamen terra est quasi centrum: & stultorum infinitus est numerus: quia illud intelligitur, non de plenitudine co:npustationis, sed pulchritndinis qua dicetur coelu plenum si. llis, & mare piscibus, & mundus hominiubs.
secunda conclusio est, quomodo capiat infernus tantum multit: inem hominum. Ad quod dicunt quidam quod omnes homines qui non vint vix capiunt imo non capiunt millesimam partem terrae: & simul esset sine aliqua distantia non replerent millesimam nostrae habitabilis: cum sub omni climate plus appareat de campis vaculs quum de villis plenis sine comparatione: si ergo omnes homines qui fuerunt ab initio mundi vel erunt vsque in finem, vix excedunt homines qui nunc sunt in millecupla proportione, omnes homines praeteriti, praesentes & futuri vix occupa rent superficiem terrae. si ergo concauitas maioris capaci tatis est quam sit superficies terrae, multo magis poterunt capi in cocauitatibus terrae: quae quamuis nobis non appareant: tamen multae sunt, sicut ostendit decursus aquarum de montibus & concussiones terrae motuum. Et licet tota superficies terrae culuscunque maior sit concaditate sicunt circumferentia centro, tamen illa quae est habitabilis non, quia aqua & aestus maiorem partem reddunt inhabitabilem. Item quia non creditur plus mundus durare post aduentum Christi quam durauerit ante: quia nouissima hora & vndecima est, & ponatur quod tantum debeat durare vt sint quinque milia ante: & quinque post, secundum illud: In medio annorum notum facies, tamen non tot moriuntur quot nascuntur, nec omnes homines generant nec foeminae dens pariunt: vnde si paruus angulus nostrae terrae habitabilis continet omnes simul viuentes, nihil praerohibet totum sinum terrae qui etiam dilatabitur compraehendere omnia corpora damnatorum & damnandorum, nam de spiritibus qui locum non occupant nulla est quaestio: vel potest dici quod plura corpora erunt in codem loco Deo faciente ad eorum poenam, quod facit in coelo ad sanctorum gloriam quorum corpora cum ipso coelo in diuiso erunt in eodem loco.
Tertia conclusio est, quod licet in homine nobilior pars sit in medio: sic tamen non est in vniuerso, sicut in inferno. Dicunt tameg quidam, quod corpus solis est in medio mundi, sicut cor in medio animalis: & secundum hoc terra non videatur media sed extrema, vnde est vilior & coelum nobilius sicut caput respectu pedis. Vel potest dici, quod non est simile, quia cum vniuersum sit orbiculare & circunferentia sit eiusdem naturae: quodlibet extremum tenet rationem superioris. Vnde totum coelum dicitur esse sursum ex omni parte suae circum ferentiae respectu terrae, & ideo medium tenet rationem infimi. In homine autem non sic: quia vna extremitas vt caput dicitur esse superius, alia vt pes dicitur esse inferius: & ideo mediocritas nec inferius nec superius est: sed habet influentia ad vtrumque : ideo in homine nobilior pars debet situari in medio, non sic autem in vniuerso: sed in extremo.
Quantum ad secundum, quantum ad distinctionem situs in speciali quantum ad inferna sunt tres conclusiones. Prima certa & quam omnes concedunt: scilicet infernum damnatorum esse sub omnibus, limbum vero patrum esse super omnia, vt sit maxima distantia secundum situm inter loca poenarum, iuxta illud: Vidit Abraham a longe, & chaos magnum inter nos & vos. Non enim habet poenam sensus sicut purgatorij, nec etiam damni aeternam sicut limbum puerorum, vnde debet esse super omnes continuus vel contiguus inferno.
secunda conclusio est dubia de duobus modis: quia Tho. in tertio supponit limbum puerorum propter aeternitatem: & ne locus cuacuetur extremis repletis. sed Petrus de Tharantasia contra sic. Diferentia locorum post mortem assignatur secundum differentiam statuum. Vnde existentibus in poenali statu assignatur locus poenalis: existentibus in statu delectabili locus delectabilis. status autem poenalis dupliciter diuidi potest, vel secundum differentiam poenae in genere: & sic differt status eorum qui puniuntur poena sensus ab his qui poenam damni tantum habent vel secundum differentiam poenae in differente gradu eiusdem generis: & sic differt status eorum qui puniuntur poena temporali eadem ab his qui poena aererna. Prima differentia constituit loca diuersa secundum sobstatiam, secunda vero non secum dum sustantiam: sed secundum gradum superioris, & inferioris. Vnde quia patres & pueri puniebantur eadem poena: sed in gratia du differenti: quia patres cum spe liberationis, pueri sine spe: ideo idem erat locus vtrorumq,: sed patres erant in loco superiori iuxta illud: Vadam ad portas inferi, pueri vero in inferiori.
sed contra, quia in luce gratiae plus conueniunt purgandi cum patribus. Econtram, quia cum sit idem locus animarum & corporum resumptorum non videtur locus puerorum esse sub terra: quia nec post diem iudicij erit vt videtur sub terra quoniam ibi non poterunt esse sine poeua: nisi quis dicat quod erunt in parte tam propinqua superficiei terrae quod illuminabuntur eorum oculi a sole: quia terra in superficie illuminabitur in qua etiam vitro similabitur. Item non videtur quod pueri sint sub purgandis, quia tunc vel ignis purgatorij non continuaretur igni inferni, & sic non esset vn' numero vel essent in igne animae eorum, quod non videtur, licet non affligerentur, sicut pueri in camino: vnde videtur probabilius quod superior simpliciter sit limbus patrum in quibus simpliciter minus erat de culpa & de poena, post quem limbus puerorum in quibus erat minus de vtroquesaltem intensiue: & haec duo receptacula sunt sine igne, alias frustra ibi esset purgatorium pro tertio loco, infernus pro. 4
Tertia conclusio est, quod quia centrum est deorsum omnia autem suntsursum, dicendum est quod infernus damnatorum est circa centrum aequaliter ex omni parte, post quem similiter orbiculariter purgatorium: tertio, limbus puerorum: quarto limbus patrum sic semper circulando. Post iudicium autem descendente igne conflagrationis augebitur ignis inferni: ita vt impleat omnia quatuor receptacula praedicta, ita quod & limbi patrum & puerorum & purgatorium erunt plena corporibus damnatorum, & forte simul erunt ignis affligens & corpus afflictum miraculose vt magis penetret: rpora autem damnatorum non erunt in eodem loco proprio: sed communi cum summa pressura. Poterit etiam Deus facere quod plura illorum sint simul si loci angustia requirat secundum illud, Alligate ea, fasciculos ad conburendum. sed quia secundum hoc pueri non haberent ex nunc locum suum, videtur aliis quod limbus puerorum a resurrectione Christi dilatatus compraehendit limbum patrum: & sic vterquereplebitur corporibus eorum resumptis habens aerem inclusum, qui naturaliter corporibus eorum cedat. Infernus vero continebit purgatorium habens ignem pro acre.
Prima de sufficientia numeri, quia quinque secundum quod vnaquaeque digna est gloria vel: aerumna siue poena: locus gloriae est coelum, locus poenae aut secundum poenam damni, sic est limbus: aut sensus, sic est infern': & vtrumque membrum subdiuiditur: quia qui poenam damni patiuntur: aut simpliciter & aeternaliter: & hi in limbo puerorum: aut ad tempus, sic in limbo patrum. Et similiter qui poenam sensus perpetuam in inferno, qui ad tempus in purgatorio sufficientiam etiam ex parte culpae ponit Tho.
secunda conclusio est de introitu in receptacula: vbi sciendum est, quod introitus coeli dupliciterdiffertur: vno modo propter peccatum naturae & sic dilatus fuit vsque ad Christi ascensionem antequam nulla anima ad coelum ascendit, sed sic postea non differtur. Alio modo propter purgationem, quia nihil inquinatum in illam incurrit. Vnde post ascensionem Christi nulla anima purgata differtur ab ingressu coeli, & contrarium directe est haeresis Graecorum, qui dicunt nullum beatificari ante diem iudicij: contra quod Christus dixit latroni: hodie mecum eris in paradiso. Ingressus vero purgatorij in purgando non differtur, nec in limbum patrum vel puerorum nec infernorum. Nam solus coeli vel paradisi ingressus differri potest, alij in puncto ad inferna descendunt. sed gloria corporis differtur vt non sine nobis consummarentur, qui ex vno fecit omne hominum genusse cundum corpus qui finxit sigillatim corda torum secundum animas.
Tertia conclusio est de exitu. Vbi sciendum est quod simpliciter & in perpetuum non exibunt de coelo, inferno, & limbo puerorum: quia in inferno nulla est redemptio: & beatitudo est status & pueri sunt in termino: vnde secus de Traiano, & his qui non per finalem sententiam fuerunt damnati. De limbo autem egressi sunt patres in die resurrectionis in perpetuum non redituri. De purgatorio autem singulis diebus singulariter exeunt, & post diem iudicij nullus erit: sed ignis inferni forte vt dictum est illa duo receptacula replebit iuxta illud: Dilatauit infernus animam suam. ad tempus autem secundum legem communem de omnibus omnes exibunt in die iudicij etiam pueri: secundum illud, omnes astabimus ante tribunal Christi. &c. Et de aere daemones, secundum autem dispensationem sancti ad libitum: purgandi ad Dei nutum: damnati etiam frequenter apparent: vt de Benedicto papa refert Grego. & vmbra sordida latronis in vita beati Martini. Item de limbo quandoque dispensatiue exibant, vt patet, in suscitatione samuelis & apparitione Moysi in transfiguratione Domini: & in somno Iudae Macchabaei. sed quia in visione somni non fit apparitio secundum veram praesentiam illa autem somnum fuit: ideo verius est quod Onias & Hieremias ab eo visi non propter hoc exiuerunt de limbo: sed no sic legitur aliquos egredi de limbo puerorum.
On this page