Quaestio 2
Quaestio 2
Vtrum conuersio sit completa ratio essendi corpus Christi in altari realiter
QVAERITVR secundo de conuersione. Vtrum conuersio sit completa ratio essendi corpus Christi in altari realiter. Et videtur quod non: quia illud, quod per conuersio nem incipit in loco conuersi: cum prius ibi non ere:est terminus per generationem de nouo productus, & non aliquid praeexistens, sicut quando ignis generatur ex aere: dicitur aer conuerti in ignem, & vbi prius erat conuersum, ibi est terminus conuersionis: quia idem est lo- cus corrupti, & generati: sicut in animali idem est locus hominis viui, & cadaueris eo mortuo in lecto, vel alibi: sed substantia panis, & vini conuertuntur in corpus, & sanguinem Christi non per nouam generationem illorum ex istis, quemadmodum fuerunt formata ex purissimis sanguinibus Viginis. & ideo vere fuerunt in corpore Virginis: sed si est ibi conuersio, est in praeexistens. ergo non oportet, quod terminus conuersionis sit in loco rei conuerse.
REsPONDEO, circa istam quaestionem tria sunt facienda: quia primo recitabitur vna opinio' cum suit motiuis, & reprobabitur. secundo, alia, & reprobabitur. Tertio, quid sentiendum de quaestione, & respondebitur ad argumenta.
CIRCA primum quatuor sunt facienda. Primo, ponci opinio cum suis motiuis propriis. secundo, ponetur confirmatio quorundam. Tertio, arguetur contra opinionem, & respondebitur ad rationes eius. Quarto, respondebitur ad rationes confirmationis.
Est igitur opinio quorundam dicentium, quod conuersio si est, nihil facit, nisi dispositiue, & quod Deus sine conuersione potest aeque facere ibi esse corpus Christi, sicut facit cum conuersione. Et primo supponit, quod per carentiam quantitatis est angelus praesens omni corpori: quia sola quantitas facit distare, & esse absens, & per consequens priuatio quantitatis facit realiter esse praesens. Et idem conueniret homini, si esset sine quantitate, sicut angelo. Et idem in omni quanto: si non vteret quantitate respectu omnium, vel si absolueretur ab vsu quantitatis respectu huius, & non illius, isti esset praesens, & illi absens.
secundo ostendunt, quid conuersio faciat: nam quia substantia conuertit, & accidentia manent: accidentia remanentia faciunt esse ibi corpus Christi sacramentaliter: quia significant ipsum, sicut prius significabant ibi esse substantiam suam. sed hoc non est ibi esse realiter, sed esse sicut in signo: conuersio vero substantiae in corpus Christi facit quidem habere habitudinem ad istas species immediatam. sed ex hoc non sequit, quod corpus Christi sit hic realiter: quia licet conuersio fiat in corpus Christi directe ex vi sacramenti, prout est substantia: fit tamen consequenter ex naturali concomittantia in corpus, quod est quantitas. Et sic cum corpus Christietiam sit quantum, prout est terminus conuersionis, non potest per hoc hic esse realiter praesens, cum secum ferat quantitatem, per quam distat, & est realiter absens.
Tertio dicunt, quod diuina virtus absoluens quantitatem ab vsu quantitatis, quod est facere distare, & esse absens completiue, & vltimate facit hic esse corpus Christi: illud enim, quod est realiter, & est non absens, nec distans realiter alicui: est enim praesens realiter. Vnde quia conuersio facit habere corpus Christi habitudinem ad istas species, & non ad lapidem, qui non est in ipsum conuersus inde est, quod absolutio ab vsu quantitatis: quam sola diuina virtus facit, est respectu istarum specierum tantum. Propter quod est ibi praesens, vbi est facta conuersio, & non alibi. si autem vbique facta esset conuersio, vbique esset: non quod conuersio faciat ipsum esse ibi: sed solum determinat absolutionem ab vsu quantitatis, per quam est ibi.
Quarto dicunt, quod Deus nulla conuersione facta potest facere istam absolutionem ab vsu quantitatis, sicut fecit, quando intrauit ad discipulos ianuis clausis. quando enim erat in codem loco cum ianuis: non erat ibi localiter, vel ianuae non erant ibi localiter: quia duo corpora esse simul localiter: est duo contraria esse simul: quod est impossibile: sed alterum priuatur vsu quantitatis, ne locum occupet, quod est effectus non formalis: cum vltima sphera in superficie connexa non occupet locum. Et quia ianuae videbantur, & non corpus Christi. ideo pro tunc ianuae quidem erant in loco suo localiter: corpus autem Christi erat cum eis simul, sicut esset vnus specie non localiter, nec per motum localem, per quem ad discipulos sensibiliter venit, sed per absolutionem ab vsu quantitatis effectiue, & per realem exhibitionem praesentiae suae formaliter. Vnde si ianuae significassent Christum, fuisset ibi sacramentaliter. Nunc autem propter defectum signi fuit tantum realiter praesens, & non sacramentaliter. sed illud fuit non conuersione facta alicuius in corpus Christi. ergo corpus Dei virtute per solam absolutionem ab vsu quantitatis, fit realiter praesens sine conuersione.
Quinto declarant hoc sic: quia Deus potest facere effectum, qui est res absoluta, vel relatio sine causa eius in fieri: sicut generationem sine alteratione. Vnde si ex conuertione causatur ista habitudo in cor pore Christi ad species, per quam dicitur praesens realiter loco specierum cum esse hic remaneat in corpore Christi transeunte conuersione. ergo sine conuersione potest Deus causare in corpore Christi istam ha bitudinem: quae est esse hic realiter praesens, & sic habet propositum.
Quidam autem videntur velle confirmare hanc positionem: non quod sit de facto, sed quod de possibili. s-quod possit esse corpus Christi in altari, nulla facta conuersione, sed manente substantia. Et praemittunt quandam diuisionem, ex qua postea formant argumenta sua: quia si conuersio requireret, hoc esset propter alteram istarum trium causarum, aut quia corpus Christi non potest esse simul sub illis speciebus cum alio corpore aut quia corpus Christi non posset esse in sacramento, nisi substam tia panis mutaretur in ipsum, aut quia non saluaretur veritas verborum sacramentalium, sed nullo istorum modorum impeditur. ergo &c.
Quod non propter primum probatur primo sic: Corpus, quod potest simul esse cum aliena quantitate, potest simul esse cum substantia subiecta illi quantitati: non enim repugnat duobus corporibus esse simul, nisi ratione quantitatis, cuius est excludere ab eodem situ aliam quantitatem: sed corpus Christi potest esse simul cum quantitate panis, vt ponit communis opinio: quae tenet corpus Christi esse in hoc sacramento. ergo aeque faciliter potest esse cum substantia panis.
Non etiam propter secundum debet poni: quia conuersio panis in corpus Christi si ponat, non esset ratio, quare corpus Christi sit ibi de nouo, quod patet dupl'r. Primo, quia si propter conuersionem panis in corpus Christi esset corpus Christi, vbi fuit prius substantia panis eadem ratione, si totus panis quo ad substantiam, & quantitatem conuerteret in substantiam, & quantitatem corporis Christi: corpus Christi, & sua quantitas ex vi talis conuersionis essent de nouo ibi, vbi fuit prius panis: hoc autem est falsum: quia tunc oporteret, quod corpus Christi mutaretur secundum locum: compararetur enim circunscriptiue ad locum, vbi fuit prius panis: quia non conpararetur ad ipsum ratione substantiae, sed ratione suae quantitatis: cum conuersio esset non solum substantiae in substantiam, sed quantitatis in quantitatem. ergo similiter videtur, quod propter solam conuersionem substantiae panis in corpus Christi: non sit, vbi fuit prius panis.
secundo, quia per conuersionem alicuius rei in aliquam praeexistentem vi detur magis fieri, quod res conuersa sit, vbi prius erat res, in quam conuertitur, quae econuerso: sicut cum conuertitur alimentum in substantiam comedentis, alimentum fit, vbi erat come dens, & non econuerso. Cum ergo substantia panis conuertitur in corpus Christi tanquam in aliquid praeexistens: magis fit virtute conuersionis, quod panis sit, vbi erat corpus Christi, quam econuerso.
Propter tertium similiter non oportet dicere, quod substantia panis non remaneat: quia ex quo ponitur corpus Christi realiter esse in hoc sacramento pro ipso potest reddi vera locutio, vt non solum dicatur corpus Christi esse hic: sed dicatur hoc. i. contentum sub hoc, est cor pus meum, quia indefinita verificatur pro vno solo, nec oporteret, quod demonstraret substantia panis, dato quod esset ibi: sicut non fit demonstratio specierum ibidem existentium.
se l haec opinio videtur totaliter deficere. Primo, in eo, quod primo assumunt, quia secundum eos in angelo sunt causae: quare ipse est omni corpori praesens reali exhibitione sui. scilicet carentia quantitatis actu, & aptitudine, quae est solum causa, sine qua non & immediatus ordo ad oem corpus, quod potest ipse mouere immediate, propter quod secundum eos anima separata est quidem nusquam propter carentiam quantitatis: sed non est alicubi presens propter nullu ordinem mouendi ad corpus. Vnde si substantia corporea, quae est nata esse quanta, sit separata actu a quantitate: dato quod per hoc sit nusquam, & indistans, quia quantitas sola facit distare localiter: non tamen propter hoc erit realiter praesens cuilibet corpori, quia non ex se habet immediatuordinem mouendi quolibet corpus, sicut nec anima senarata. Et per consequens absolutio ab vsu quantitatis non facit eam praesentem alicubi. Et licet faciat non distam tem, vel non absentem: tamen oportet dare aliquod positiuum, quod faciat eam praesentem: quia substantia, quae est nata esse quanta: non est nata esse praesens, vel absens, nisi per quantitatem, aut nisi sibi detur modus spiritus: quod forte de solo Christi corpore posset verificari secundum illum modum: quia si corpus Christi habet virtutem mouendi omne corpus immediate, sicut angelus, & absoluatur ab vsu quantitatis: tunc eadem ratione, qua & angelus erat realiter prae sens omni corpori: corpus Christi de se sine aliqua conconuersione esset praesens omni corpori. sed istum modum ipsi non ponunt, nec etiam sufficit in angelo, vt dictum est in lib. 1. dist. 37. de loco angeli. Et si sufficeret in angelo. qui non est natus distare: non tamen in corpore, quod est natum distare, & maxime, quod actu distat, quia si anima quandiu est infra corpus haberet potentiam mouendi omne aliud corpus immediate: non propter hoc minus distaret a corpore exteriore, quam prius. Ab omni enim corpore distat: quantum suum corpus distat, quandiu est forma eius, & corpus eius vtitur quantitate. Vnde cum corpus Christi sit subiectum quantitatis, per quam est localiter in loco. scilicet in coelo, & si non absoluatur ab vsu quantitatis, quia locum occupat in coelo: videtur sola absolutio respectu panis, non facere ipsum minus distare, quae prius. Aliud ergo quaerendum est.
Ad secundum dicendum, quod verum est remanentia accidentia non plus facere, quae dicit, sed falsum est conuersionem substantiae hoc non facere, quod facit: quia facit terminum conuersionis loco conuersi succedere. Nec est verum, quod fiat conuersio in quantitatem ex consequenti: quia terminus iste. scilicet substantia non conuertitur in accidens, nec econuerso, dato quod quantitas possit conuerti in quantitatem. Vnde cum conuersum sit substantia non quantitas, non est conuersio, nisi in substantiam. Nec sequit, si quantitas est ibi, quod sit ibi, sicut terminus conuersionis, sicut patet de deitate, in quam nihil conuerti potest, quae tamen est ibi. Nec requiritur ibi absolutio ab vsu quantitatis, vbi quantitas non est quod se: sed per substantiam: quia sicut substantiam esse alicubi per quantitatem sine alio facit eam ibi esse modo quantitatiuo, sic econuerso, quantitatem esse alicubi persubstantiam, facit eam ibi esse modo substantiuo.
Ad tertium concedendum, quod determinata conuersio non solum dat habitudinem ad aliquid determinatum, sed plus, quia datetiam ibi esse rea liter per hoc, quod facit succedere illi, quod hic erat realiter.
Ad quartum dicendum, quod potest Deus absoluere quantitatem ab vsu occupandi locum, sed per hoc quantitas, & res quanta non erit, nisi vbi prius erat. Et nisi corpus Christi fuisset motum de loco, vbi prius erat: absolutio ab vsu quantitatis non fecisset ipraem esse, vbi prius non erat, sicut vltima sphera non est, nisi vbi esset, si haberet corpus conti nens materialiter, & tantum distat a caeteris, quantum distaret, si circunscriberet, & occuparet locum. absolutio ergo ab vsu quantitatis non dat realem praesentiam: sed illa suppo sita facit non esse localiter, vbi esset local'r.
Ad quintum dicendum, quod dato, quod Deus corpori existenti in coelo possit dare illud, vbi numero, quod haberet existens in terra: non tamen p proter hoc esset in terra, sicut si posset homini dare paternitatem: sine hoc, quod genuisset: non tamen esset pater, quia non est esse patrem habere paternitatem, sicut esse album, habere albedinem, sed est genuisse. Vnde & Christus est filius virginis, non per habere filiationem, sed per esse geniti. sic etiam licet Deus possit dare corpori Christi, idem vbi sacramentale numero, quod in eo causat ex conuersione, si est aliqua res differens: tamen non esset hic reali ter, quanuis haberet ipsum esse hic: quia esse hic sacraliter realiter est succedere, vel successisse hic ei, quod hic erat local'r, quod sine conuersione esse non pont.
Non valent etiam argumenta eorum, qui eos iuuare nitunt. Vnde ad primum dicendum, quod corpus Christi bene esse potest in altari cum sustatia panis localiter descendendo de coelo: Deo faciente duo corpora esse in eodem loco, sed quod manens in coelo localiter sit in altari cum substantia panis sacraliter non potest esse.
Ad formam ergo dicendum, quod maior est vera de esse locali, & falsa de esse saciali. Esse enim cum alio localiter quantitas impedit, non autem sacramentaliter, quia non est ibi modo quantitatis. Minor est vera de esse sacramentali, non locali. Et sic conclusio non sequit, quia corpus Christi potest esse cum quantitate panis sacraliter, per hoc, quod succedit substantiae eius. ergo potest es se cum substantia, non sequit.
Ad secundum dicendum, quod non sequit, quod si propter conuersionem substantiae in substantiam est, vbi prius panis erat substanti aliter, & sacramenta liter. ergo per conuersionem substantiae cum quantitate esset, vbi prius non erat situaliter, & circumscriptiue: imo tunc non esset ibi aliquo modo, nec quo ad substantiam, nec quo ad quantitatem, nec modo substantiali, nec modo quam titatiuo: quia pro tanto ponitur esse, vbi erat substantia in se conuersa, quia ibi manent species locum occupantes: sicut prius, mediantibus quibus substantia conuersa ibi erat. Et quia cor pus Christi succedit substantiae in se conuersae, non quantum ad inhaerentiam: sed quantum ad immediatam praesentiam. ideo sicut non esset ibi substantia panis, nisi essent species, ita nec corpus Christi. Vnde si panis conuerteretur in corpus Christi, & accidentia eius annihilarentur: non esset ibi corpus Christi, & quia per conuersionem quantitatis non remanet quantitas. ideo per hoc non esset ibi corpus Christi.
Ad tertium dicendum, quod per conuersionem fit conuersum in loco termini non econuerso, & si est conuersio in praeexistens: quod verum est, quando conuersum secundum nihil sui remanet in loco priori, & secundum aliquid sui additur ad conuertens, sicut in alimento. sed quando conuersum sic transsubstantiatur: quod nihil eius remanet additum conuertenti, & aliquid eius remanet in loco priori: tunc conuersum non potest dici esse in loco conuertentis: nec secundum id, quod manet: quia illud conuersum non est, sed est a conuertente separatum, nec secundum id, quod conuersum est, quia id non manet, & quod nihil est in se, nihil est in alio. sed econuerso conuertentes potest dici in loco conuersi: quia per conuersionem factam in se succedit secundum praesentialitatem ipsi, quod in ipsum conuersum est. Et sic sicut illud erat ibi, sic & istud ibi fit, quamuis istud imaginationem transcendat, & nihil tale videamus in naturalibus.
Ad quartum dicendum, quod bene verum est, quod si corpus Christi esset ibi, posset dici: Hoc est corpus meum, manente substantia panis: sicut si esset ibi localiter vtrunque corpus: vtrun que posset demonstrari, & ad vtrunq, demonstratio fierit ad sensum si sensibiliter ad intellectum si solum sacramentali ter. Et si posset demonstrari, non obstante substantia, sicus nunc non obstante quantitate, & qualitate: similiter posses aderari sine idololatria non obstante substantia, sicut nunc non obstante quantitate, quia quicquid ibi sit cum corpore Christi, siue accidens, siue substantia, siue vtrunque: sacerdos non intendit praesentare ad adorandum, nec populus adorare intendit, nisi corpus Christi. sed probatu est, quod manente substantia panis, non potest ibi fieri corpus Christi. ergo ibi non potest esse aliquid realiter: nisi aut per illapsum quemadmodum Deus est in omnibus spiritibus, & spiritus creatus in corpore assumpto, aut localiter: quem admodum per miraculum duo corpora sunt simul, aut per conuersionem. si ergo est hic corpus Christi, cum non possit hic esse per illapsum: si non est hic per conuersionem, erit hic per locationem: sicut fuit, quando exiuit clauso Virginis vtero, & sepulchro, & hostio, & sic non erit simul in caelo, nec in pluribus altaribus, quod est erroneum.
QVANTVM ad secundam opinionem singula rem sic procedet. Primo recitabitur modus ponendi. secundo ponent rationes, & authoritates, quas addunt. Tertio, ponetur defensio eorum ab haeresi, in quam videntur incidere. Quarto ostendetur quomodo opinio deficit in se. Quinto, quomodo deficit in suis motiuis. sexto concludetur veritas.
Est igitur opinio quorundam dicentium, quod est hic, vel esse potest corpus Christi per assumptionem paneitatis mediante corpore, quod est pars, & non toto supposito, nec humanitate, vt sit communicatio idiomatum corporis, & panis, sicut nunc Dei, & hominis, quia immediate assumpsit humanitatem: non autem assumentis ad assumptum: quia reputatur erroneum dicere verbum impanatum, sicut verbum incarnatum, sicut dicit album, cui albedo inest mediante tota superficie, & aet hiops dicitur albus dentem, quia dens eius albus est: quia est pars, mediante qua albedo inest, sed non ipse, quia non secundum totum sui coniungitur albedini.
secundo dicunt, quod ex hoc sequitur corpus Christi de Virgine natum, crucifixum esse hic realiter: quia quaecumque praedicantur de praedicato, & de subiecto. Cum ergo panis sit hic, quia corpus Christi est panis: per consequens corpus illud est hic, sicut quia homo erat in praesepio, vel in cruce, vel in vtero, ibi erat Deus, qui erat homo. Et sicut quia Deus est ille homo, qui est passus, mortuus &c. Deus est ille, sic per consequens, quia panis manducat, frangitur, & diuiditur corpus Christi, quod est panis frangit &c.
Tertio dicunt, quod nihilominus saluant authoritates sanctorum de conuersione cum assumptione. Cum enim esse differat ab esientia secundum eos, vnum potest assumi alio non assumpto. Vnde non sic est verbum incarnatum, sicut impanatum: quia in illa assumptione praeuenta fuit essentia assumpta, antequam haberet esse. Vnde nunquam habuit esse aliud ab esse diuino sibi communicato, propter quod fuit assumptio sine conuersione aliqua assumpti in assumens, & econuerso. Vnde non conuersione deitatis in carnem, nec supple econuerso, sed assumptione humanitatis in Deo. sed panis praeexistens habet esse, & essentiam, & assumptio ad vnitatem suppositi consumit ipsum subsistere, non per annihilationem, sed per conuersionem. Vnde per conuersio nem esse substantia lis, & per assumptionem essentiae substantialis perficitur istud mysterum. Et sic omnes authoritates de transsubstantiatione loquentes, & conuersione possunt referri ad esse, non ad essentiam. Et authoritates, quod post consecrationem non manet panis: sed fuit: verum est secundum esse, sed solu secundum essentiam. sic igitur dicunt, quod ita veraciter potest esse in altari, & sacramentaliter corpus Christi sine conuersione per assumptionem paneitatis: sicut modo communiter ponitur per conuersionem.
Et confirmant hoc rationibus, postea authoritatibus: primo sic. Quaecunque sunt idem supposito limitata, vbicumque est vnum, ibi est & reliquum, sicut vbicumque est musica sortis: ibi est cius albedo, dico autem limitata, quia si vnum esset limitatum, & aliud illimitatum: quamuis vbicunque esset limitatum, ibi esset illimitatum, non tamen econuerso, vbicunque esset illimitatum, esset limitatum, nec identitas suppositi sufficeret ad hoc: verbi gratia, licet enim vbicumque est corpus Christi ibi sit Christus: non tamen vbicumque est Christus secundum deitatem, ibi est sua humanitas, sed pane assumpto, corpus Christi humauum, & corpus panis essent vnum supposito, & vtrumque est limitatum. ergo cum in altari esset panis assumptus per consequens esset ibi corpus Christi.
Praeterea medium est propinquius, quam extremum: sed si Christus assumeret pancitatem, hoc faceret mediante sua corporeitate: qa indignius assu mptibile est mediante digniore secundum congruitatem aliumptionis. ergo cum suppositum Christi assumens esset in altari cum pane assumpto: multo magis ibi esset corpus Christi, quod esset medium assumptionis.
Praeterea, ibi est Christus sacraliter, vbi est virtute sacramenti directe: sed directus fit Christus in altari per assumptionem, quae per conuersionem: ꝗe forma huius sacramenti, quae efficit significando, directius, & vetius efficit id, quod magis proprie significat: haec autem est vnio per assumptionem, quae communicantur idiomata: ita vt hoc sit id, quod sonant verba formae, hoc est corpus meum: non auto vnio conuersionis, quia per illam panis non est Christus, nec econuerso, sed panis fit Christus, vel conuertitur in ipsum. vnde &c.
Confirmatur autem haec positio quibusda authoritatibus. Primo authoritate Dam̃. 4. libr. c. 5. vbidicit, q panis assumit, & vnitur deitati: in hac esca spirituali, sicut carbo est lignum vnitum igni, & humanitas Deo in incarnatione.
Item Apostolus. I. Corin. 1o. Panis, quem communicamus &c. Item in lib.anti. inuenta est haec opinio, non solum de possibilitate, sed de entitate. Et ratio eius, quia per hanc positionem plures difficultates tolluntur. sola enim difficultas de vnione est hic. Cum igitur pauciora inconuenientia sint ponenda in articulis fidei: & illa, quae saluant apparentia, apparent autem esse panis, & vinum, quae conuersio non saluat, sed assumptio, & assumptio est specialis articulus fidei, non conuersio. ergo &c. Et propter hoc confessio Berengarij est, quod corpus Christi sensibiliter frangitur. Nec obstat, quod non esset ibi veritas: na sicut dicis substantiam panis non manere. i. substantiam quae est panis, vt creatura salis, sic dicimus corpus Christi, id est corpus quod est Christus, & hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur.
Dicunt etiam hanc opinionem in multis differre ab illa, quae ponit substantiam panis manere, quae reputatur haeretica, & impossibilis: primo, quia illa ponit post consecrationem duo suppo sita: haec autem vnum solum in tribus naturis. secundo, quia illa ponit manere panis subsistentiam: haec autem substantiam per modum accidentis, non substantiae. Tertio, quia illa ponit manere panem, quo ad esse proprium, hoc quo ad essentiam tantum. Quarto, quia illa ponit eundum panem, & idem vinum: hoc vero alium panem, & aliud vinum: licet eandem pa neitatem, quod vineitatem. Quinto, quia ex illa sequitur veraciter in altari de nouo corpus Christi non esse: cum nec ipsum mutetur, nec aliud in ipsum: hic autem sic: quia ponit panem mutari quo ad esse. sexto, quia ex ilia non est communicatio idiomatum cum sint duo supposita. Ex ista autem sic. septimo qa ex illa non adoratur quicquid est in altari adoratione latriae: ex ista a utem sit propter vnitatem suppositi. Octauo, quia illa dicit sic esse: hic autem non sic esse, sed posse esse.
sed haec opinio non valet in se, nec in suis motiuis. In se quidem apparet falsa: primo, quia aut assumeret panem cum accidentibus, aut solam substantiam. si primo modo quamuis hoc sit possibile secundum illos, qui dicunt, quod de potentia absoluta Deus potest assumere naturam irrationalem: tum per hoc non esset in altari sacramentaliter, sed localiter per quantitatem cum substantia assumptam in altari, nec in- de motam: sicut localiterfuit in vtero per quantitatem. cum humanitate ibi assumptam. si secundo modo forte hoc est impossibile: quia quod non est per se factibile, nec substentabile quacumque virtute: vt relatio, vel aliquid huiusmodi, non est per se assumptibile: substantia autem corporalis sine quantitate fieri non potest, quae est suus terminus, & propria passio: magis, quam quantitas sine figura secundum quosdam.
Praeterea, dato quod esset possibile adhuc non faceret ibi esse corpus Christi, ua aliud est dicere corpus, quod est Christus: hoc enim est genus ad animal, & dicit totum suppositum Christi: aliud corpus Christi, quod dicit partem humanitatis. Licet autem corpus vtro que modo sumptum sit, in altari tamen differenter: quia corpus quod est suppositum: est ibi tantum secundario ex naturali conco mittantia. sed corpus, quod est per se pars: est ibi virtute sacramenti, & ex vi verborum directe: quod patet ex forma consecrationis ipsius corporis, qua dicitur: Hoc est corpus meum: quod non potest intelligi de corpore, quod est genus: sed solum de corpore, quod est pars: quia genus non praedicatur possessiue de inferiori, sicnt pars de toto. Bene enim dico humanitas mea, & manus mea: non autem animal meum, vel homo meus de meipso.
Hoc idem patet ex consecratione sanguinis, qua dicitur: Hic est calix sanguinis mei. sanguis enim non est aequiuocum ad genus, & ad pat tem, sicut corpus, sed tantum sumitur pro parte. Datoergo quod corpus, quod est Christus per illam assumptionem esset ex vi sacramenti in altari: non tamen corpus Christi, quod est pars: nisi tantum ex naturali concomitantia: quia per assumptionem non fieret vnio in naturis, sed tantum in persona: vnde per illam assumptionem fieret, quod panis esset corpus, quod est Christus: non autem corpus Christi, sicut nec modo diuinitas est humanitas.
Praeterea corpus Christi non incipit esse realiter, nisi mutatione facta in ipso: puta si secundum locum de coelo moueatur, vel mutatione facta in ipsum, sed neutrum contingit per assumptionem: quia licet panis assumptus mutaretur perdendo subsistentiam propriam: non tamen mutaretur in Christum, nec in corpus Christi, vt postea dicetur. ergo &c.
Praeterea, paneitas assumpta corruptis speciebus, cum quibus fuit assumpta, maneret omnino frustra in aeternum. Non enim corrumpi posset: cum careret qualitatibus contrariis, nec sumi posset in vsum fi delium: proptet quod tamen fit consecratio. Et sit si maneret, frustra maneret-
si dicant, quod non maneret. contra, quia sicut corpus hominis assumptum non debuit corrumpi, nec putrefieri, nec in substantia, nec in quantitate, sic nec deberet corrumpi panis, si assumeretur.
Praeterea, si assumeret vna natura, semper esset distincta ab alia: ita quod vna non esset forma alterius, cum duae naturae substantiales perfectae non possint se informare. sed manente distinctione naturarum, & finitate vtriusque identitatis suppositi non facit ibi esse vnum, vbi est reliquum. Non enim si Christus assumit lapidem Romae: & lignum Parisius, propter hoc lapis est Parisius, nec econuerso. eraeo quamuis panis assumptus sit in altari: non tamen propter hoc cor pus Christi humanum est ibi.
Praeterea non posset assumere mediante primo corpore: quia aut esset medium in substantificando: ita quod prius substantificaretur in corpore Christi postea in supposito diuino, quod non possibile: tum quia suppositum finitum non potest substantificare alienam naturam: tum quia suppositum humanum non habet ibi subsistentiam propria. Vnde omnem naturam a Deo assumptam oportet immediate substantificari in supposito aeterno: aut esset medium congruitatis propter dignitatem, & hoc non est possibile: cum vnum non sit forma alterius: quia formae substantialis non est alia forma, nec materiae est materia.
Praeterea, si esset meditatio nihil faceret ad propositum. Non enim esset maior vnio panis ad corpus, quam fue- rit vnio animae ad corpus in triduo: quia cum ibi manserit vnio insupposito, si haec esset maior: oporteret, quod esset in natura: ita quod vnum conuerteret in aliud, vel per conpositionem vnum esset forma alterius, quod est impossibile, sed in triduo per consecrationem: anima non fuisset in saero ad minus ex vi sacramenti: quamuis in sacramento esset corpus exanime. ergo nec hic esset corpus, quanuis esset panis.
Praeterea, falsitas esset in sacro veritatis, qua dicitur: Hoc est corpus meum: quia contentum sub speciebus: quamuis esset corpus, quod est Christus, non tamen corpus Christi, vt dictum est.
Nec valent eorum motiua, nam prima ratio adducta, tenet solum in his, quae sunt in loco per accidens. secus autem est de his, quae sunt in loco per se, vt dictum est de duobus corporibus.
Non valet etiam illud, quod in principio opinionis ponebatur: quia licet corpus assumptum sit mediante anima, non tamen propter hoc corpus est anima: nec econuerso. Nunquam enim vna pars praedicat de alia sub nom ine partis, quis sint idem supposito, nisi solum denominatiue: quia sic importat totum.
Praeterea, sic dicitur in duobus accidentibus, vel in substantia, & accidente: vt album musicum, & Deus albus: non sic autem in duabus partibus substantialibus. Vnde non dicitur caput peditatum, nec pes capitatus, nec tibia peditata, quis pes insit mediante tibia. Et sic propter hanc mediationem posset dici tibia peditata, aut brachium manuatum, non tamen potest dicitibia pes, nec brachium manus, nec econuerso, sed magis dicitur homo pedatus: sic igitur propter illam mediationem posset dici corpus Christi forte paneum, vel paneatum: non tamen posset dici panis. sed totum suppositum diceretur impanatum, vel paneatum, aut paneum, sicut dicitur corporeu a corpore: imo cum panis dicat suppositum, quia panis est quoddam corpus: posset dici, quod suppositum est panis: & sic esset communicatio idiomatu respectu assumentis, & assumpti: non respectu medij assumptionis. Hocenim nonfacit immediatio assumptionis, sed identitas suppositi, & modus praedicandi: quia concretum significat modum totius non partis.
Nec valet secundum, quia sublata communi catione idiomatum destruit, quod inexistentia vnius non verificat praedicationem inexistentiae alterius. Dato etiam, quod esset ibi communicatio idiomatum: non sequeretur corpus Christi magis esse in altari, quam econuerso, panem esse in coelo: quia sicut Deus est mortuus: per hoc, quod Deus est ille homo: ita filius hominis est in coelo: per hoc, quod Deus est in coelo: quod ipsi non dicunt. Nec hoc est essentiam corporis Christi esse realiter hic, sed suppositum corporis: quia esse corporis, & sanguinis non est vsquam nisi vel localiter, vel per conuersionem.
Tertium etiam non valet, quia si propter hoc quod essentia panis non habet proprium, esse posset dici non manere, sed transire pari ratione in incarnatione pos set dici humana natura transire, non manere: quia secundum eos non habet ibi proprium esse.
Praeterea cum conuersio non sit nisi communicantium in materia secundum eos si in Deo non est nisi vnum esse. scilicet diuinum, cum inesse diuinum nihil possit conuerti. ergo non est in quod , illud esse panis conuertat.
Et quod dicunt, quod panis fit corpus Christi, & corpus Christi fit panis, quod non esset, nisi maneret: exponendum est. i. vbi erat panis, ibi fis corpus Christi.
Quod autem Dio. vocat hoc sacramentum assumptionis, hoc est, quia species assumuntur ad vsum mysterij, & substantia conuertitur, sicut dicit̃cibus sumptus, vel assumptus, qui tamen non manet.
Quod autem Dam̃. dicit: Deus coniugauit deitatem pani: dicendum, quod non per assumptionem: sed sicut cibus conlungitur cibato, quia conuertitur in ipsum.
Ad authoritatem Dama. superius positam dicendum, quod est simile quan- tum ad hoc: quia in carbone lignum conuertitur in ignem quando perfecte accenditur: & tunc non manet lignum, & in incarnatione sanguis Virginis est conuersus in corpus Christi. sed non est simile quantum ad alia, vel sic est hic, sicut ibi. i. ita vere est hic Deus, & homo: sicut ibi, sed per alium modum. 56. Quod autem inducunt Berengarium, quod corpus Christi frangitur, exponendum est, id est, manet sub speciebus, quae franguntur, quandiu manent in quantacuuque modica parte.
sic igitur digo, quod Deus posset panem, & vinum assumere, sicut potest conuertere, & quod posset verba instituere: ad quorum prolationem sequeretur assumptio, sicut nunc ad horum prolationem sequitur conuersio: non tamen dedit hanc virtutem istis verbis, nec posset saluari sensus modernus verborum, si fieret assumptio non conuersio. Authoritates, vt dictum est, exponendae sunt.
Dicendum etiam quod articulus de eucharistia potest esse specialis sub illo verbo: sanctorum communionem, & illa assumptio magis saluaret apparentia ad sensum: sed conuersio magis salnat apparentia ad intellectum, id est, verba Euangelij: quae melius est saluare: quia non possunt mentiri, sicut sensus potest decipi.
Ad argumentum in oppositum dicendum, quod aliud est esse in loco conuersi locali ter, quod non conuenit, nisi generatio, vt arguitur: aliud est esse in loco conuersi sacramentaliter, quod conuenit ei, quod est terminus conuersionis substantiae: licet non generetur. Isto autem modo est corpus Christi in altari per conuersionem, & non primo modo.
On this page