Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

utrum matrimonio sint assignanda aliqua impedimenta

DIsTINCTIO, 34 QVAESTIO. I.

CIrca. 34. Distinct. quaeruntur duo. Primo vtram matrimonium debeat habere impedimenta in generali. secundo in speciali de impedimento quod est impotentia cocundi.

De personis legitimis

Tho. hac ipsa Distinctaam. i.

PRIMO igitur queritur vtrum matrimonio sint assignanda aliqua impedimenta: & videtur quod non, quia morbus communis debet habere remedia communia sed concupiscentia est morbus communis omnibus: ergo matrimonium quod est eius remedium debet esse omnibus commune: et ita nullus debes impediri a matrimonio contrahendo.

Item op diuinum non debet impediri per opus humanum, sed matrimonium est opus diuinum: cum sit a Deo institutum, ergo matrimonium non debet impediri per opus huma num vel statutum.

Contra, quia matrimonium institutum est in remedis et in officium, sed multi inepti sunt remedio et officio, vt videbitur, ergo &c.

Respondeo, hic sunt tria videnda. primo de impedimentis quae impediunt et non dirimūt ex Ecclesiae prohibitione, praeter illud quod dictum est supra. distin. 32. secundo, de criminibus quae impediunt et non dirimunt. tertio, de impedimentis quae impediunt contrahendum, et dirimunt post contractum.

Quantum ad primum funt quatuor conclpsionet. Prima, quod matrimonium habet impedimenta et diuersa: primum est manifestum, quia omnis effectus, qui constituitur ex causis impedibilibus, potest impediri, sed matrimonium est huiusmodi: quia constituitur ex consensu contrahentium, in quo potest accidere multiplex impedimentum. ergo &c.

Quantum ad secundum est sciendum, quod quaedam impediunt matrimonium contrahendum, sed non dirimunt contractum, quaedam impediunt contrahendum, & dirimunt contractum. Cuius ratio est, quia quaedam sunt de necessitate matrimonij, quaedam sunt solum de solennitate: sine illis autem, quae sunt de necessitate nullum est matrimonium: sed sine illis, quae sunt de solemnitate matrimonij impeditur matrimonium contrahendum: quia non bene fit, quando sine eis fit: sed non dirimitur contractum: quia sine eis est verum matrimonium, quod nunquam dissol nitur, nisi per corporalem mortem, vel spiritualem, vt dictum fuit supra. Haec autem sunt duo, scilicet, interdictum ecclesie, & tempus ferlatum, vt habetur in illo versu: Non soluunt, tamen impediunt vetitum, feriaeque. Omissio autem illorum, quae sunt de necessitate matri monij impedit matrimonium contrahendum, & dirimit contractum, eo quod nullum est matrimonium, quando omittitur, id quod est de necessitate eius.

secunda conclusio est de versibus, in quibus duo sunt, quae impediunt matrimonium contrahendum ecclesiae vetitum, necnon tempos feriatum. Impedlunt fieri, permittunt facta teneri. Est autem vetitum ecclefiae, ne clam, & sine bannis fiant matrimonia, extta de clande. despon. Cum inhibitio. & peccat mortaliter sponsus, vel maritus: si an te benedictionem nuptialem cognoscat sponsam, vel vxorem, in loco, vbi de consuetudine solemnitates istae obseruantur. Idem est de redditione debiti. Ob has autem causas non dirimitur matrimonium, sed solum ad tempus separantur, vt agant poenitentiam, quia mandatum ecclesia contempserunt, extra de matrimonio contracto contrd inter. ec. per totum. & sic exponenda sunt omnia Decreta, quae dicunt eos separandos.

Tertia conclusio est, quomodo intelligatur matrimonium esse contra vetitum, vel interdictum ecclesiae. Vbl aduertendum est, quod interdictum dicitur ab interdicendo. i. prohibendo: vnde matrimonium contractum contra prohibitlonem ecclesiae dicitor esse contra interdictum. Hoc autem est duplext vno modo, quia contra statutum iuris, & clondestlnum: allo medo contra praeceptum hominis ministris iuris, & ecclesiae, & iste oportet, quod sit talis, qui posiit matrimonium dispensare, & si non Iuditore, vt parochialis sacerdos. Ipse enim habet inquirere de impedimento, & inhibere de clandestina despon. c. vlt. Aut iuditare, & fi non inspensare, vt officialis episcopi non sacerdos, qui solus beneulcit nubentes, velarchidiaconus, aut abbat, qui haec habent de consuetudine, vel priuilegio: nam nollus inferior episcopo iure suo, & communi est iudex in causa mattimoniali: aut vtrumq,: vt epraens, vel superior ratione ordinis com cura habet dispensare, ratione iurisdictionis habet iudleare: sed inhibitio iuris semper habet lustam causam, & veram: nam lex dicit, eo quod ratione constat, sed inhibitio hominiis non semper. Nam medicina non deficit, sed meditus non ius, sed ieris minister, quandoque excommunicatus a iure semper est in peccato, & forte mortali: non sic in excommunscato ab homine, claue errante, qui quandoqueest sanctus.

Quarta conclusio est de effectu huius prohibitionis. Vbi sciendum est, quod ista impediunt sic contrahi, quod est peccatum morta le contrahere contra inhibitionem eeclessae: nec potest contrahi fine peccato, nisi dispensatione eius, qui potest. si autem fuerit contractum de facto temporibus tribus interdictis tenet, quia licet Papa interdixerit, noluit tamen Papa propter hoc personas esse inhabiles. sed quando contrahit ecclesiae vetitum distingnit, aut est factum interdi ctum ab inferiore a Papa: quia etiam simplex curatus, sicus habet bamna facere, sic & vetare, licet non dispensare: qu extra de clande: despo. cum inhibitio. permittitur sibi prohibitio, & non dispensatio: inde est, quod tunc est validum matrimonium, quia nullus inferior Papa potest personas inhabiles reddere: sed si sit factum a Papa, aut fuit simplex inhibitio, & tunc idem, quia non sunt propter hoc inhabl les, quoniam non hoc princeps sic vult: aut prohibuit decernens irritum, & inane, & tunc est nullum, quia pet hoc reddit eos inhabiles. Plus enim est multos reddere inhabiles, quam paucos: sed ipse prohibens matrimonium propter cognationem legalem, spiritualem, vel carnalem in gradu non prohibito lege diuina, & huiusmotrimonium irritum: ergo multo magis si constet de mendi, reddit innumeros inhabiles, quia decreuit tale mate eius, quando cum tali Decreto interdicit duobus adinuicem, vel alias contrahere.

Quantum ad secundum articulum, scilicet, quomodo per crimen impeditur, nec dirimitur, sunt tres conclusiones.

Prima de versibus communibus. Presbyterum, vxotem necans, ha tique, patrinus. Incestus, raptor, solennis non sociantur. Ille, qui interterficit presbyterum, extra de poenit. & remis. Qui presbyterum. secunde, qui propriam vxorem, 23. q. 2. Admonere. & cap. interfectores. Tertio, qul iusidiando matrimonio proprium filium de sacro fonte suscepit, vt possit priuare coniugem carnali debito, & copia sui. 30. q. 1. De eo autem. Quarto, incestur: quoquis scienter cum propinqua vroris: & tunc perdit, petitionem debiti teneiur tamen reddere, nec potest contrahere cum adultera: quia affinis est, sed non debet cum alte ra, sed vterque sine spe coniugij, econuerso vtor scienter cognita a propinquo viro perdit debiti eractionem, & spem coniugij: magister. 24. Distin. c. penult. 32. q. 7. si quis viduam. c. qui dormierit. & cap. Concubuisti. Quinto, qui rapuit ipontam alterius. 27. q. 2. itatutum. sexto, solenniter poenitens tempore poenitentiae. 33. q. 2. de his antiqui.

secunda conclusio est, de versibus Hosti. Nam Host. addit feptimum crimen, dans alios versus, In cestus, raptus, sponsatae mors mulleris. susceptus propriae fobolis: mors presbyteralis: Vel si poeniteat solemniter, aut monialem Atclpiat, prohibent haec conlugium sociandum. Incestus: cum consanguinea carnali, vel affine: nec refert, vtrum sit incestus cum adulterio, vel sine, sed etonuerso: adulterium non impedit sine intestu, nisi in tribus tausis dicendis. Non autem legitur de incestu cum cognata legali, aut spirituali, sed de publicae honestatis institia: fic. 4. lib. sen. Diitin. 27. cap. antepenult. de eo, qui cognouit consanguineam vxoris. per totum. 32. q. 7. si quis viduam. capiqui dormierit. cap. Concubuistl. Et intellige scienter, sicut adolterium conscientiam requirit. C. de diuor. l. vxor. Raptus, scilicet, vxoris allenam. 32. q. 2. statutum. secus fi solutum raplat virginem, vel corruptam, quia tunc poteit contranere cum ca, n vent mre Cano. de raptoribus. cap. 1. de adulte. cap. r. licet contra lurocluil. C. de raptoribus virgi. l. vna. Vxorem suam licet rapere. de raptoribus, cum causam facit pro primo. 35. quaest. 2. denique de puelis. si autem platult. Tertium crimen est, sponsatae mors mulieris: puta, fi quis interficit vxorem propriam: secus si alienam. de vxoricidio. cap. 1. 33. q.2. Admonere. nisi forte sit iuuenis, & de incontinentia timeatur. eo. q. interfestores. cap. in adolescentia. & hoc nisi in adulterio depraehensae: tunt enim non estreus huius poenae: Distinct. trigesimaseptima, ln sine: licet sit reus gehennae: sed iure ciuili, licet patti occidere filiam cum adultero, & marito vxorem tum adultero secundum quosdam: quia praesumitur, quod pareat adultero propter filiamiruori timore adulter: secu- iure nouo: quia nec ipsa est rea mortis, sed retruditur in monasterio. c. de adul. Auth. hic iure nouo. Quartum crimen est susceptus propriae sobolis. 30. q. 1. de eo. Quintum crimen est mors presbyteralis, & quia iste peccat in matrimonium: quod per presbyterum ministrat. sextum crimen, vel si poeniteat soleniter. Hugo tum dicit, quod imo ei licet, nisi sit ei specialiter iniunctum continere: sed verius est, q quia talis habet lugere non conuenit ei contrahere. 32. q. 2. de his antiqui. & sub regula ecclesiae viuere dicunt. de poeni. Di. 5. contrarium &c. & iudicantur personae ecclesiasticae. 2.q. 1. Ad septimum crimen, quod addit Host. aut monialem. s.accipiat in vxorem de facto post professionem: quia iniuriatur matrimonio Christi. 27. q. 1. Hi igitur prohibent hic coniugium sociandum, sed non dirimunt post contractum: de eo, qui cognouit consanguincam vxoris trans missae.

Tertia conclusio est de istis criminibus in generali, quamuis autem ista crimina, & forte aliqua alia impediant matrimonium contrabendum, tamen si adolescentes sunt, & timetur de incontinentia eorum: ecclesia debet eis concedere licentiam contrahendi. ar. 33. q. 2. Antiqui. &. c. in adolescentia. extra de eo, qui eognouit consangui. vxo. Ex literis. Potest autem dispensare dioecesanus episcopus: sed dicunt quidam, quod sufficit dispensatio proprij sacerdotis: imo hodie de consuetudine non petitur dispensatio. Vnde non est peccatum mortale, si contrahant timore incontinentiae art, 33. q. 2. in adolescentia. vbi dicitur, quod solemniter poenitens si timens incontinentiam iuuenilem copulam vxoris elegerit, videtur rem fecisse venialem: & in. c. antiqui. videtur dispensare Canon, si continere non potest, redeat ad coniugium. Alia autem opinio est, quod contrahere, vel debitum petere, in his casibus videt mortale: quia peccatum inobedientiae nec videtur dispensare posse inferior episcopo: nisi quis dicat, quod in Canonibus poeni tentialibus simplex curatus dispensat: quia illae poenitentiae sunt hodie arbitrariae. Non enim curatus tenetur in iungere septennem pro quolibet. mortali: sed illud non valet, quia duplex est Canor poenitentialis: vnus, qui taxat poenitiam imponendam: in isto dispensat quicumque potest a peccato absoluere: quia tales secundum diuersitatem sunt imponendae. alius qul infligit poenam, & imponit non dicens imponendam, & in ista non nisi episcopus dispensat, & multo minus sine dispensatione licet. Nec valet consuetudo, nisi constaret; quod episcopi longotempore hoc scientes dissimulassent, quod esset dispensare. Igitur videtur peccare mortaliter, quasi contra statuta patrum faciens, qui sine dispensatione contrahit. Nec obstat, culpam videtur fecisse venialem: quia verum est quo ad ecclesiam, quae non punit. Et quod dicitur, fi si iuuenis intelligendum cum dispensatione episcopi, non curati, vtno. de clandesti. despon. vel cap. sede vacante. arg. glo. ne sede vacan. c. 2. quia potest ea, in qui bus non praeiu dicatur episcopo. Et est arae. quod vicarius magistri ordinis, vel prou incialis mortui possit absoluere a poena silentij, vel dispensare in ea: licet non posset dare licentiam loquendi, quia ea, quae sunt dignitatis, vel ordinis, non transcunt ad vicarium generalem: sed quae sunt iurisdictionis, quae pos sunt committi etiam illi, qui est inferioris ordinis, sicut est dispensare, & absoluere, transeunt etiam sicut alia. Nam magister ordinis commisit prouinciali Graeciae, quod vbique ab solueret a poena silentij: sed dare licentiam loquendi non secum comedenti non posset ipse alij committere, vt ipse daret comedentibus secum, sicut magister: vnde adhaeret ossibus suis. si etiam esset vicarius generalis hominis, nisi specialiter exprimeretur, non intelligeretur illud committi. de conuer. in fide. c. 1.

Tertius articulus est de impedimentis matrimonij impedientibus, & dirimentibus, Vbi sunt tres conclusiones.

Prima de versibus com, munibus, in quibus notant. 12, impedimenta, quae impe- diunt matrimonium contrahendum, & cum hoc dirimunt matrimonium postea contractum. Error personae, supra Dis. 30. conditio seruitutis infra Dis. 36. votum. scilicet solemne, infra Di stin. 38. Cognatio carnalis, infra Di. 40. spiritualis legalis, infra Dist. 42. Crimen triplex, infx Dist. 35. Cultus disparitas, infra Dist. 39. vis vel metus, supra Dist. 29. Ordo sacet, infra Di. 37. Ligamen, quando cum alia per verba de praesenti: quia tempore gratiae nullus potest habere plures vxores, supra Dist. 33. Honestas publicae honestatis iustitia, infra Dist. 41. si sis affinis, infra Dist. 41. si forte coire nequibis, frigiditate naturali, vel maleficio accidentali: de quibus hic. 1. &· 2. c. Haec socianda vetant connubia, iuncta retractant, supple, si praecedaat, non si superueniant.

secunda conclusio est specialiter de criminibus, quae dirimunt. sunt autem tria, quae dirimmat post contractum. Primum est cum vxor machinatur in mortem viri, vt postea contrahat cum adultero, vel econuerso. Ad quod tria requiruntur ad dirimendum. sadulterium. secundo, actualis occisio. Tertio, intentio contrahendi in occidedo. 30. q. 1. si quis viuente. extra de eo, qui duxit in matrimonium, quam polluit &c. super haec significasti veniens. secundus casus est, si praestet fidem adulterae de contrahendo cum ea post mortem viri, vel econuerso: sed sub nomine fidei etiam auda promissio intelligitur: sed tunc ista duo requirunt. scilicet pollutio, & promissio. 13. q. 1. Relatum. Tertius, quando cum adultera contrahit de facto. Et hic etiam duo requiruni. scilicet adulterium, & de facto matrimonium. extra eo. ti. cum haberet. &. c. Ex literarum. &. c. si quis vxorem. Item requiritur in his duobus casibus, quod vterque sciret impedimentum: de concessione praeben. c. 1. Nam alta tero ignorante non dirimit, vt extra eo. ti. propositum. &. c. veniens. extra de spon. cum in Apostolica. sed uihilominus Bersabee fuit vera vxor Dauid, quia nondum erat hoc statutum ecclesiae.

Tertia conclusio est de dubus dubiis circa praedicta, quae impediunt, & dirimunt. Error quidem impedit, & dirimit, quia nihil tam contrarium, q error, qui imperitiam detegit: ut dicit. ff. de iur. 9. iu. li non per errorem.

sed hic est notandum, quod error duplex non impedit, vt error qualitatis, quo credit virginem, que corrupta est, & sanam, quae leprosa est, sed imputet sibi, qui talem elegit &c. secundo, error fortunae diuitiarum, & nobilitatis, nisi relundet in errorem personae: sed error personae sic de iure naturali: conditionis autem de lure positiuo, & fic posset Papa statuere de ertorocorruptionis, vel leprae, quod dirimeret, & forte expediret de virgine: quia multi fiuut bigami nolentes, qui foteri erant in ecclesia magistri, & similiter de lepra, qr habent vxores exosas, & fornicantur &c. sed non oportet statuere de errore qualitatis corruptionis propter bigamiam: quia si ecclesia indiget, poterit cum higamo dispensare: vnde non propter hoc oportet in materia matrimonij nouitatem facere. De lepra autem ignorata videretur rationabile.

secundum dubium est, cum quis contraxit cum secunda de facto nesciente, an ei debeas dicere. Et videtur consulendum ei, quod ei non dicat, nisi spe mret, quod dimitteret redire ad primam: quia si postquam dixerit ei ipsa scienter cohabitauerit ei carnaliter prima viuente: ex tunc etiam illa mortua non possunt matrimqnium contrahore, qui possent si illa semper ignorasset: si etiam dicat ei, ipsa non tenetur ei credere, cum sit occultum. Et nihilominus si non credat, postea poterit esse inter eos matrimonium, quod non posset, si ipsa ei crediderit, & nihilominus per adulterium ab eo permiserit se pollui.

Ad argumenta in oppositum: ad primum dicendum quod nullus impeditur a matrimonio simpliciter, quin liceat cum ali qua contrahere, nisi habeat impedimentum naturae, vt frigidi: vel nisi asfumpserit impedimentum. voluntarie: vt qui vouet solemniter, aut ordinem sacrum suscipit: impedib autem aliquis rationabiliter, vt non possit contrahere cum qualibet, sed cum determinata: & hoc modio sunt plura matrimoniorum impedimenta.

Ad secundum dicendum, quod illud quod fit a Deo immediate sine cau sis secundis non potest impediri: quod autem est ab eo cooperam tibus cau sis secundis, potest impediri multipliciter: & sic est d'e matrimonio, quod licet a Deo sit institutum: completur tamen coopatione secundarum causarum, propter quod multipliter in peditur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1