Quaestio 4
Quaestio 4
utrum poenitentia habeat partes
QVAERITVR Quarto, vtrum poenitentia habeat partes? Et videtur quod non: quia simplex non habet partes: sed poenitentia cum sit virtus, est huiusmodi. ergo &c.
RESPONDEO, circa istam quaestionem tria sunt facienda. Primo est videndum de istis partibus in generali. secundo in speciali de contritione. Et tertio de satisfactione.
QVANTVM ad primum est sciendum, quod poenitentia habet tria genera partium. Primo habet partes quasi potentiales siue potestatiuas: quarum vna continet aliam, & plus, sicut in figuris. Et sic dicimus animam diuidi in vegetatiuam, & sensitiuam &c. sicut totum potentiale potestatiuum in suas partes: sensitiuum enim continet vegetatiuum, & plus: & intellectiuum continet illa duo, & plus: sicut tetragonum, trigonum, & pentagonum illa duo, vt dicit in. 2. do anima. Et secundum hoc ac cipiunturpartes ab augu. positae in litera. Prima poenitentia ante baptismum. secunda post baptismum de venialibus. Tertia post baptismum de mortalibus. Prima requirit solum contritionem. secunda contritionem, & satisfactionem Tertia contritionem, satisfactionem, & confessionem.
secundo habet partes subiectiuas, quae respondent toti vniuersali: sicut indiuidua sunt partes speciei, & species sunt partes generis, & sic diuiditur poenitentia in priuatam, publicam, & solennem. Quod autendicitur, quod simplex sacerdos potest imponere solennem, sed non solenniter: non est bene dictum: quia eiusdem est poenitentiam imponere, & culpam scire. Vnde si solemniter imponit, debes sibi peccatum dici. Nec oportet, quod solemniter coram omnibus, sicut coram omnibus imponitur: quia nullustenetur sacramentaliter in publicum confiteri. Et ideo melius est remittere ad episcopum: etiam pro absolutione, non solum pro poenae impositione, quia eiusdem est a culpa absoluere, & poenam imponere. Nemoenim, qui condemnare non potest, absoluere potest, & econuerso.
Tertio habet partes integrales essentiales: non inquantum est virtus, sicut argumentum concludit: sed inquantum est sacramentum: quae sunt contritio, confessio, absolutio, & satisfactioQuod patet tripliciter. Primo in generali sic: illud sacramentum, quod per essentiam fuit in omni lege quantum ad aliquid sui: secundum illud habet partem essentiae in no na, secundum quod in antiqua: sicut matrimonium, quod per essentia fuit in omni lege, consensum, & expressionem, quam habuit in omni lege, habet per essentiam in noua, sicut in antiqua: alias non fuisset per essentiam, si nihil idem essentiale habuisset in omni lege: sed poenitentia fuit per essentiam in omni lege post peccatum: & habet nunc contritionem, & satisfationem non minus, quam tunc sed tunc erat vtrunque eius pars essentialiter: contritio quidem, quia maxime operabat ex opere operante, in quo illa excellit. Item satisfactio, alias nihil sensibile fuisset pars illius sacramenti, in quo non erat confessio, nec absolutio. ergo &c.
7. secundo, quia confessio, & absolutio non sunt essentialiter poenitentia: quia potest confiteri impoenitens, & absolui: conteri vero est essentialiter poenitere: quia actus a poenitentia elicitus: similiter satisfacere est poenam tenere: & actus a poenitentia imperatus, & ab istis duobus tra- ctum est nomen poeuitentiae, non ab illis duobus. vnde & erat poenitentia, quando non erat consessio, & absolutio: propter quod si in noua lege contritio, & satisfactionon sunt de integritate, & essentia sacramenti: sed solum se habent ad ipsum sacramentum, sicut dispositio, antecedens, & consequens: non debet dici sacramentum poenitentiae, sed solum sacramentum confessionis, & absolutionis: sicut dicitur remedium contra originale, non sacramentum cathecismi, & exorcismi, vel etiam poenitentia ante baptismum: quae tamen necessario requiritur in adulto, nec vnctio quae postea fit in vertice, sed dicitur sacramentum baptismi: quia baptismus ablutio sub forma verborum, in qua est tota essentia: sed hoc est contra commune dictum theologorum, & iurista rum, qui vocant sacim poenitentiae. ergo &c.
Tertio sic, sicut se habet baptismus ad originale, sic poenitentia ad actuale: sed solus baptismus circumscripto omni alio, quod non est de essentia: sufficit ad deletionem originalis. ergo sola poenitentia ad deletionem actualis: sed confessio, & absolutio non sufficiunt sine contritione, & satisfactione. ergo ista duo sunt de essentia, sicut illa. sed contra hoc arguitur dupliciter: primo contra hoc, quod dictum est de materia, & forma: dicunt quidam, quod contritio, & satisfactio non sunt partes poenitentiae propriae: quia extra materiam, quae est confessio, & formam, quae est absolutio.
Ad quod dici potest, quod in substantia naturali non sunt partes essentiales, nisi vna materia, & vna forma substantialis: tamen in composito artificiali partes dicuntur materiales, quae se tenent ex parte materiae, & formales, quae se tenent ex parte formae. Vnde contritio, quae est dispositio confessionis, & parit confessionem, potest dici materia remota, sicut confessio materia propinqua. Et sicut absolutio est forma, sic satisfactio in absolutione iniuncta est pars formalis, & pars formae, quia satisfactio non est perfecta confessio: nisi contritio praecedatvl' concurrat: sic non est absolutio perfecta a culpa, & a totali poena, nisi satisfactione completa. Vnde sicut contritio est pars materiae, fic satisfactio est pars formae.
secundo arguitur quasi contra primam rationem, quia non sequitur. si contri fio, & satisfactio erant olim sacramenta: quod propter hoc modo fint: quia in lege antiqua satisfaciones, quae fiebant pro peccatis, erant sacramenta, non autem modo· Et similiter decimae, & oblationes erant sacramenta, quae modo non sunt.
sed dicendum, quod illa, quae in lege noua remanserunt non secundum rationem illam, secundum quam erant olim sacramenta, modo sunt sacramenta, quia cessante causa, cessat effectus: sicut illa, de quibus arguitur, non erant sacramenta, nisi inquantum figuralia: si autem non remanserunt nunc, quia fic esset iudaizare: sed inquantum moralia in sustentationem pauperum, & ministrorum. sed illa, in quibus eadem ratio sacramenti remansit, vel melior successit, illa sunt sacramenta, sicut prius, sicut oblatio altaris est perfectius sacramentum, quam agnus paschalis, & quaecunque oblatio antiqua, quia significat gratiam, & continet, & causat eam per essentiam. Et similiter, quia contritio, quod satisfactio erant partes sacramenti, inquantum erant medela peccati, quod non minus habent nunc, quam ante. ideo nunc sunt pars saeramenti, sicut tunc.
QVANTVM ad secundum sciendum, quod contritio est pars sacramenti poenitentiae essentialis, quod patet dupliciter. Primo, quia sicut matrimonium consistit in actu suscipientis non habens materiam exterius, sic poenitentia: sed semper hoc ibi est de essentia non solum actus exterior, sed etiam consensus interior: sine quo nihil agitur. ergo similiter & contritio in poenitentia: nisi quod in hoc differunt poenitentia a matrimonio: quia in matrimonio idem est actus interior, quo intendit suscipere sacramentum, & qui est pars sacramenti. scilicet consensus, nisi forte respectu benedictionis ecclesiae, quam si recipere intenderet, nisi in coniugium consentiret, non esset matrimoniu: hic autem est alter actus, quo intendit suscipere sacramentum poenitentiae, qui non est pars sacramenti: & alter est actus, quo dolet de peccato, qui est pars sacra menti, & per se requirit. In caeteris autem sacramentis intentio in adulto dante, & suscipiente requiritur, sicut dispositio praeambula necessaria, non sicut pars, sicut nec hic, sed dolor de peccato ibi non requiritur nisi per accidens: hic autem per se. Vnde non est solum dispositio, sicut in illis, sed est pars sacramenti.
secundo, quia si esses solum praeambulum, cum restitutio, quae solum requiritur: isto modo non includat partes poenitentiae, nec in facto, nec in proposito: sed est pefecta restitutio sine proposito confitendi: non est autem contritio vera, nisi cum proposito confitendi, & satisfaciendi, si facultas adsiti hoc autem est proprium partis habere habitudinem ad aliam partem in comparatione ad totum: & non secundum se, sicut lapides, & ligna non habent habitudinem inquantum huiusmodi ad fundamentum, & tectum: sed vt sunt illa pars domus, quae dicitur paries, sic habent se istae partes poenitentiae. ergo &c.
sed contra hoc arguitur dupliciter: primo, quia omne sacramentum nouae le. ministratur secundum omnem suam partem a ministris ecclesiae.
Dicendum, quod hoc verum est quantum ad consummationem, & applicationem materiae in his, quae habent materiam exteriorem, non autem in aliis: imo aliquando tota essentia est absque ministerio ecclesiae: & sola consummatioaccidentalis est per ministerium ecclesiae: vt in matrimonio, cuius essentia est sine. ministerio ecclesiae etiam tota.
Hic autem constat, quod confessio secundum omnes est pars sacramenti poenitentiae, de qua certum est, quod non ministrat per ministerium ecclesiae, sed ipsi ministro ab alio. sacerdos enim non est confessionis factor, sed tantum auditor. Vnde maior solum habet locum in sacramentis: quorum materia est aliud ab astu suscipientis. ideo &c.
secundo, quia pars sacramenti, quod est sacim, tantum est aliquid sensibile, quod nob potest dici de contritione.
Dicendum est per interemptionem maioris: quia cum de integritate sacramenti sit intentio secundum istos, & specialiter in matrimonio, quae tamen non est sensibilis: potest dici, quod consensus in matrimonio est pars sacii, siue materialis inquantum est dispositio materiae. i. personae contrahentis, vel formalis inquantum exprimitur per verba formae, & in aliis intentio conferentis est quasi formalis: & intentio suscipientis est quasi materia lis. Ex quo enim est deessentia, videtur reduci, vel ad materiam, vel ad formam, & ad quod est sacramentum tantum: cum prae ter illud sit ibi res, & sacramentum. i. character, vel vinculum, aut ornatus, & res tantum. sgratia, vel huiusmodi.
Vel potest dici, quod contritio non est pars poenitentiae sacramenti: nisi prout per verba sensibiliter manifestatur, & per sactisfactionem: sic enim tres partes poenitentiae inueniuntur in exteriori poenitentia, & in interiori, & interior poenitentia secundum quod in se manet disponens ad gratiam est res sacramenti, & non pars sacramenti: secundum autem quod inuenitur per signa sensi bilia in exteriori poenitentia sic est pars sacri. Propter quod sciendum est, quod contritio dupliciter accipitur. vno modo proprie pro actu gratia informato, & sic non est pars sacramenti, sed est res sacri, vel primus effectus eius, vel habiti. in facto, vel suscepti. secundo modo pro actu liberi arbitrij dolentis de peccato: qui non potest dici res sacramenti, cum non sit effectus eius: sed est primum principium eius, & sic est pars sacramenti, prout exterius significat actu, vel habitu, sicut consecratio chrismatis, & olei ad infirmos est pars sacri materialis, inquantum non est materia immediata sacramentarum illorum nisi consecrata: & tamen licet consecratio sit aliquid sensibile: tamen esse consecratum non est aliquid sensibile, sed solum intelligibile: quia tamen est in materia sensibili, & innotescibile per consecrationem, quae est actio sensibi- lis. ideo est pars sacramenti.
CIRCA tertium sciendum, quod satisfactio est pare poenitentiae. Primo, quia illud, quod recedente fictione viuificat, & habet efficaciam factum in mortali est sacramentum, vel pars eius: nullum enim opus, quod nonest sacim factum in mortali potest viuificari: sed poenitentia facta in mortali, si habuit effectum derelictum per poenitentiam, incipit esse satisfactoria, sicut baptismus recedente fictione. ergo &c.
secundo, quia sicut ad delectionem originalis sufficit baptismus, vel propositum solius baptismi veri, & non alterius, nisi forte per accidens. vnde non diffinitur baptismus flaminis, quod sit pro positum baptismi veri, & vnctionis in vertice: sed solius baptismi veri: sic ad deletionem actualis sufficit propositum verae poepitentiae, vel eius susceptio per se: sed nisi homo haberet propositum satisfaciendi, sicut confitendi non remitteretur culpa, nisi etiam sequererursatisfactio, vel praecederet, non remitteretur tota poena. ergosatisfactio ita est de essentia poenitentiae, sicut confessio.
sed contra hoc arguitur. Primo, quia deficiente illo, quod est de es sentia, deficitres, sed de satisfactione non est sic. ergo &c.
Dicendum est, quod huiusmodi partes non sunt partes integrales essentiales totius permanentis: quia illae sunt simul, sed totius successiui, cuius partes non sunt simul. Vnde videtur, quod satisfactio sit magis essentialis, quam confessio, & absolutio: quia cum poenitentia fuerit verum sacramentum in omni lege, & naturae, & scriptae, & gratiae, maxime secundum illud, quod in ea est sensibile de tota poenitentia in lege naturae: nihil erat sensibile nisi sola satisfactio, quia tunc non erat confessio, nec absolutio. Nec in lege veteri erat absolutio. ergo vel poenitentia non erat sacramentum in lege naturae, vel sacramentum erat aliquid non sensibile, vel satisfactio erat de eius essentia. Cum igitursatisfactio nunc non sit minus necessaria, quam tunc: videt, quod nunc sit de essentia, sicut tunc: licet aliquid sit additum, quia sacramentis communibus omni legi remansit aliquid essentiale commune: sicut matrimonium consensus, & verba, & alia signa, sicut olim, ita & nunc sunt de essentia.
Praeterea si argumentum valeret, confessio, & absolutio, quae non sunt simul, non essent partes integrales. similiter ante consecrationem sanguinis, & vnctionem pedum est verum sacramentum, sed non completum: & tamen illae sunt partes essentiales, & sacramenti eucharistiae, & extremae vnctionis. ergo & hic.
secundo arguit contra hoc sic, quia sine essentia sacramenti non habetur totus effectus, sed quandoque est tanta contritio, quod non requiritsatisfactio, & sic sine satisfactione est perfectum sacramentum poenitentiae: & per consequens non est de essentia: cum sine parte essentiali non possit esse perfecta essentia rei.
Dicendum, quod perfectus effectus sacri aliquando habetur ex solo proposito sacramenti sine hoc, quod aliquod de essentia sacramenti habeat, sicut per baptismum flaminis, & sanguinis aliquando habet, quicquid est res tantum in baptismo, qui tamen non est de essentia baptismi fluminis: vt patet in pueris baptizatis: & multo magis per partem sacramenti, quae est contritio sine confessione, & satisfactione habetur aliquando effectus, quamuis de confessione, & absolutione non sit dubium, quin sit de essentia sacramenti.
si dicat, quod per se requiritur confessio, & absolutio, non semper satisfactio. Dicendum, quod imo semper requiritur contritio, & satisfactio: non autem confessio, nec absolutio: quia in venialibus non requiritur confessio, nec absolutio, sed requiritur contritio, & satisfactio, vel hic, vel alibi.
Et si dicatur, quod non est sacramentum, quod est post hanc vitam. Dicendum, quod verum est inquantum huiusmodi: sed quia ibi requiruntur in supplementum, quae hic non fuerunt, vbi per se, & primo esse debuerunt. Et similiter confessio, & absolutio, si necessitas impediat, non sunt necessaria, sed alia duo semper sunt necessaria vel hic, vel alibi. Item quando con tritio delet omnem poenam: hoc est inquantum habet dolorem pro satisfactione admixtum, qui aequipollet poenae alteri: cum etiam quandoque sit tam poenalis, quod mori faciat.
Quando autem dicitur, quod Magister vocat, & alij sancti huiusmodi partes, respondent quida, & dicunt, quod accipiuntur partes large pro eo, quod ad poenitentiam requiritur, vel antecedenter, vel consequenter
sed hoc est falsum, quia si sic esset, tunc non debet dici sacramentum poeni tentiae: sed confessionis, vel absolutionis, ex quo nec poenitentia interior, nec exterior est de eius essentia: & tunc sacramentum poenitentiae non est in lege gratiae, sed solum sacramentum confessionis, & absolutionis, quod differt specie, nihil habens essentiale, quale sacramentum poenitentiae habuit in lege naturae, vel Moysi, quod videtur absurdum: quia est ex toto sacramentum nouum, si non fuit in lege antiqua secundum essentiam, nec secundum partem essentiae, sed solum secundum figuram. Et quod dicit Tho. quod matrimonium, & poenitentia praefuerunt essentialiter, non vt sacramenta: sed prout sunt in officium, & actum virtutis: verum est, quod non praefuerunt, vt sunt sacramenta no. le. totaliter, sed vt sacramenta praefuerunt: quia quandocunque fuit morbus, fuit sacramentum contra morbum remedians. Vnde cum Adam fuerit eductus a suo peccato, quod non est nisi per sacramentum poenitentiae. ergo omnino erat poenitentiae sacramentum, sed non quo ad confessionem, & & absolutionem, nec quo ad alia, prout ista includunt, quia non oportebat, quod esset contritio cum proposito confitendi, nec satisfactio iniuncta a sacerdote, sed secundum se matrimonialiter erant similiter & matrimonium. Argumentum in oppositum solutum est per ea, quae dicta sunt.
On this page