Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De forma baptismi, an possit mutari

Distinctio tertia. Quaestio prima. CIrca tertiam Distinctionem quaeruntur tria. Primum es de forma baptismi. secundum de ministro eis. Tertium de materia. De forma baptismi.

Thom. 3. q. 66. art. I.

QVAERITVR ergo prime de forma baptismi, an possit mutari? & videtur, quod sic, quia cathecismus, & exorcismus sunt de forma, quibus tamen omissis potest dari baptismus. ergo &c.

CONTRA, quia non potest mutari materia. ergo nec forma, quae non est minus de substantia

RESPONDEO. Circa istam quaestionem sunt tria videnda Primo quid est baptismus. Vbi aduertendum, quod sic diffinit a Magistro: Baptismus est ablutio corporis exterior facta sub forma praescripta verborum. Circa quam est sciendum, quod non est inconueniens materiam praedicari de toto in artificialibus in recto sine denominatione, quia huiusmodi nomina artificialium sunt concreta, sicut noia intentionum, vt genus, & species, & non abstracta. Cuius probatio est, quia genera suarum formarum non praedicantur de ipsis nisi denominatiue. Non enim archa est quadrangulus, vel quadratum, sed quadrangula, vel quadrata. si autem non importaret, nisi formam accidentalem bona esset praedicatio, sicut albedo est color. Potest etiam subiectum praedicari sine denominatione de accidente concreto: licet non de abstracto: sicut si dico, quod album est homo, non autem albedo est homo, sed humana. Vnde haec est ita propria: archa est lignum, sicut ista: album est lignum. sic etiam bene dicit, baptismus est ablutio. Quod ergo dicit. 7. Meta. quod sphera non est aes, sed aenea: & similiter de circulo, & statua: dicendum, quod acci- pitur ibi in abstracto, quando non habet communis vsus, de quo plenius dictu est supra· dist. 1. q. 2.

Diffinitur etiam ab Hugone sic Baptisinus est aqua abluendis criminibus sanctificata per verbum Dei. Circa quam est sciendum, quod licet baptismus in proposito non imprimat characterem: tamen disponit ad susceptionem gratiae, & statim homo suscipit spiritum sanctum. Et hoc manifeste probatur Act. 10. Vbi dixit Petrus: Quis phibet baptizari istos, qui spiritum sanctum susceperunt, sicut & nos: multo magis, quae per poenitentiam in proposito. Facilius enim quis liberatur ab originali, quod habet minus rationem peccati, quam ab actuali mortall. Vnde si ab illo mundat sacramentum in voto, multo magis hic. Quod autem cathecumeni morientes damnani, hoc est, quia fuerunt negligentes ad suscipiendum baptismum actu, d qua negligentia non penituerunt in speciali, nec in generali. Alias saluarentur, hoc saluo, quod non est ita prolongatum tempus ad baptismu hodie sicut ad confitendum. Vnde qui statim non baptizatur habita oportunitate, nisi ex legitima causa, puta instructione fi dei, vel huiusmodi differat, peccat. Non sic autem, qui differunt confiteri vsque ad Pascha post contritionem. Vnde morientem sine baptismo negligentem, oportet de negligentia poenitere. Non si autem non confessus ante pascha, quia non fuit negligens ante completam iuris dilationem. sic ergo non solum baptismus aquae abluit peccata, vt dicit pdicta Hu gonis diffinitio, sed etiam flaminis baptismus.

SECVNDVM est de forma baptismi, quae est: Ego baptizo te in nomine patris, & filij, & spiritussancti, Amen. Vbi est sciendum, quod in praedicta forma sunt tria. V. num est expressa noiatio personarum in trinitate. secundum est expressio actus baptizandi, & personae sucipientis. scilicet cum dicitur: Baptizo te. Tertium est expressio baptizantis: Ego.

sed hic dicenda sunt tria: Primum est, quod expressio trium personarum est de necessitate baptis mi. secundu est, quod expressio actus, & personae suscipientis similiter sunt de necessitate sacramenti. Tertium est, q expressio personae baptizantis non est necessitate sacramenti. Et quartum potest addi, quod illud, quod pertinet ad confirmationem totius. scilicet amen non est de necessitate sacri.

Primum patet tripliciter. Primo ex Christi traditio ne, quae habetur Matth. vlt. Baptizantes eos in nomine pa. & fi. & sspiritus sancti.

secundo ex ratione, quia cum baptismus sit specialiter sacramentum fidei, per baptismum enim ascribitur quis primo coetui fidelium: ideo in ipso debet esse sidei protestatio, & insinuatio, & maior expressio, quae in caeteris sacramentis. Ex hoc sic arguitur. Exterior fi dei protestatio debet correspondere actui interiori, sed non est sufficiens fides interior, qua creditur in vnam personam sine alia. ergo non est sufficiens exterior protestatio, qua exprimitur vna persona sine alia. Vnde cum ad baptismum requiratur protestatio fidei, & maxime articuli trinitatis, qui primus est, patet, quod non sufficit expressio vnius per sonae, nisi omnes exprimantur.

Tertio patet idem ex expressa determinatione ecclesiae, quae habetur de conse. dist. 4, in synodo Anglorum, vbi dicit sic in supradicta synodo. sacerdotes voluerut, vt qui vel vnam de trinitate personam in baptismo non noiaret, illud verum baptisma non esset nec esse posset, quod pro certo verum est.

Quod autem in primitiua ecclesia baptizabantur solum in nomine Christi, vt haber Act. 8. factu est ex speciali reuelatione, & dispensatione spiritussancti, sine qua non potuisset fieri. Causa autem fuit, vt nomen Christi amabilius redderetur: quod valde odiosum erat incredulis, vt dicit apostolus. 1. Cor. 1. Nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum &c. Et quia in baptismo dabat visibilier sspiritussanctus, ex hoc redditum est nomen Christi amabilius ratione baptismi talis, quod conferebatur a nomine ipsius. Cessante autem causa cessauit & dispensatio. vnde nunc esset baptismus, si baptizaretur solu in nomine Christi.

In praedicto ergo articulo intelligenda est responsio Nicolai Papae ad consulta Bulgaroru. de consec· dist. 4. A quodam Iudaeo. aliter non. Vnde Io. errauit in apparatu illius capituli. & Ber. in illo cap. si quis puerum. de baptismo, & eius effectu. cap. 1. qui dixerunt, quod si quis baptizaretur in nomine Christi, quod verus baptismus esset, quod non est veru, vt patet ex dictis, quia licet in nomine Christi possit trinitas intelligi. scilicet patei vngens, filius vnctus, & spiritus sanctus vnctio: tamen hoc non sufficit: quia formae verborum sacramentalium debent esse vbca biliter, & sensibiliter expresse, sicut & materia est sensibilis res. Nec sufficit intellectualis aequipollentia.

secundum patet dupliciter primo per rationem quae talis est. Illud est directe de forma baptisini, quod directe repsentat interiorem effectum baptismi, sed expssio actus' baptizandi, & personae baptizatae directe repraesentat interiorem effectum baptismi. ergo est de necessitate sacramenti. maior patet, quia sacramenta efficiunt, quod figurant, & tam efficientia, quam significantia potissime attribuitur formae. Minor similiter patet, quia interior effectus baptismi est ablutio suscipientis a peccato originali, quam directe significat eupres sio actus baptizandi cum persona baptizata, cum dicitur: Baptizo te, quod idem est quod: Abluo te. secundo patet idem ex determinatione ecclesiae, quae habetur extra: de baptismo, & eius effectu. cap. 1. vbi dicitur sic: si quis puerum ter in aqua immerserit in nomine pa. & fi. & spussancti. & non dixerit: Ego baptizo te, non est puer baptizatus.

Tertium patet sic. Illud, quod est de necessitate baptismi est idem apud omnes conferentes verum baptismum, quia omissio alicuius, quod est de necessitate sacri euacuat sacramentum: sed expraessio personae baptizantis non obseruaturapud Graecos, baptizant enim sic: Baptizetur seruus Christi. Nicolaus in nomine patris, & fi. & spussancti. & tamen conferunt verum baptismum, quia reuertentes ex eis ad obedientiam ecclesiae non baptizantur. ergo expressio personae baptizantis non est de necessitate sacri. Causa autem quare Graeci non exprimunt personam baptizantis est error: qui tangitur. 1. Co rinth. 1. quod quidam eorum attribuebant baptismum ministro baptismi, dicetes: Ego quidem sum Pauli. Ego autem Appollo &c. ad quod excludendum non exprimunt personam ministri: quae tamen non est de necessitate, vt dictum est, sed de sta tuto ecclesiae. Et quia statutum ecclesiae potest ligare ministrum, sed non euacuare sacramentum. ideo scienter omittens, peccat, tamen vere baptizat.

Quartum patet s. quod Amen non est de substantia sacramenti, nec de necessitate praecepti, nisi vbi consuetudo particularis hoc habet, quia vtilis consuetudo hoc non habet, nec est de forma Christi sed, ly, ego est de necessitate praecepti, quia est de forma vtilis ecclesiae Latinae, sed non sacri, quia intelligitur in verbo.

Tertium principale est de mutatione, & primo in generali. Vbi sciendum est, quod quia sacra efficaciam habent ex institutione diuina, & principalius est in sacramentis forma, quae materia. ideo sicut nulli licet mutare sacramentum, quo ad materiam, vel aliquod nouum instituere: ita nulli licet mutare formam sacramenti quantum ad id, quod est de essentia formae absq, speciali consilio spiritussancti, qui virtutem suam illis verbis non alligauit. Et si mutatur, nihil agitur. si autem aliquid pertinet ad formam ex determinatione ecclesiae, si illud mutatur, nihilominus est sacramentum, sed culpa incurritur. In forma autem baptismi essentialius est, quod exprimit causam agentem, a qua est tota efficacia, quam quod exprimit actu exercitum. Et ideo quantum ad omnes inuocatio trinitatis est de essentia formae, nec aliquid quantu ad hod mutari potest, vt di citur extra de baptisino, & eius effectu. c. 1. Quidam vero dicebant, quod actus exercitus non est de essent ia formae, & quod in illa inuocatione trinitatis essentia formae consistit, quos refellit authoritas Alexandri Papae, qui dicit, quod no est baptismus illud lauacru, quo aliqs in noie patris, & filij, & sponsicti, nihil addendo baptizatur. Et est super hoc re gula iuris, quod mutatio quocunque modo fiat in forma ecclesiastica sacramentoru obligat ad peccatum, nisi ex impotentia, vel necessitate fiat. Et consuetudo ecclesiae lipat, vt statutu, sicut & consuetudo populi ligat, vt lex. sed sicut non omnis lex obligat ex praecepto, sic nec omnis consuetudo. Tutius est tamen metuere in dubiis. Non autem vitiatur sacramentum, nisi mutentur substantialia, vel contrarietur fidei. Videretur autem alicui probabiliter, quod intentio mutandi formam non impedit sacramentu, dum tamen nihil de substantia variet, & intedat conferre, quod Christus instituit, & illo modo faciendi, quo ecclesia catholica facit, licet crederet catholicam, quae est haeretica, & econuerso. Vnde quod communi ter dicitur, quod si baptizans intendat inducere errorem, nihil agitur, quia cum intetio ministri sit de essentia, ex quo non intendit facere, quod facit ecclesia, sed aliud. ergo non facit in fide ecclesiae, non videtur esse verum, quia Graeci confi cientes in fermentato dicentes non posse confici in azimo errorem inducut, vel nihil omnibus conficiut, & tamen mutant materiam. Quare idem videtur de mutatione formae, si maneat substantia: quia licet omnis haereticus lntendat facere, quod facit illa ecclesia, quam putat catholicam: tamen secundum veritatem intendit aliud facere, quam faciat ecclesia nostra, in qua sola est vera fides. ergo secundum hoc nullum verum sacramentum posset fieri, vel dari ab haeretico, quod falsum est. Vnde videtur, quod si faciat totam substantiam, quam ecclesia catholica facit intendens facere, quod Crhistus instituendo fecit, quicquid addat, quicquid detrahat verum sacramentum tribuit.

secundo, in speciali, quod mutatio potest fieri multis modis. Primo per vocum variationem. Vbi sciendum est, quod variatio vocum potest fieri dupliciter. scilicet quo ad voces solum, & non quo ad principalia significata, vel quo ad voces, & significata simul. Prima mutatio non obest sacramenta: cuius ratio est, quia verba sacramentorum habent efficacia ex eo, quod significant. Manente ergo eadem significatione vocum: eadem est virtus sacramentorum. Qualiscuq, et go variatio fiat circa voces si maneant eadem significata, semper est verum sacramentum. Alioquin non possent sacramenta conferri nisi sermone Hebraico, in quo formae sacramentorum fuerunt a Christo institutae. Nunc autem potest conferri quodcuq, sacim in quacumque lingua, Hebraica, Graeca, & Latina, & etiam omni alia materna. si vero fiat variatio vocu, & significatorum simul, siue fiat totaliter, siue principaliter nullum est sacramentum. Et primum quidem de se planum est. si enim nutrix immergendo puerum diceret: Ego balneo te, vt melius possis dormire, nullus esset baptizatus, propter totalem mutationem significatorum. similiter si fiat mutatio significatorum, quo ad principalia signi ficata. si enim dicatur: Ego baptizo te in nomine Trinitatis, vel in noie genitoris, geniti, & procedentis non est verus baptismus, quia nomen Trinitatis non significat personas diuinas, sed numerum personarum: genitor vero, genitus, & procedens, licet debet intelligere personas diuinas: non tamen significant eas principaliter, sed actus carum notionales. Causa autem horum est, quia virtus sacramentalis est data verbis principaliter significantibus ea, quae sunt de integritate sacti. Vnde si fiat variatio vocum quantum ad totale, vel principale significatum, nihil agitur, vt in exemplis positis. si autem fit variatio, non in principali significato, vt si dicatur: Nos, vbi Ego, & dicatur baptiza mus, vbi baptizo, & vos, vbi te, incurrit peccatu, sed non vitiatur sacramentum, quia quandoque hoc fit ex consueto modo loquendi, vt si praelatus, qui consueuit dicere, nos fecimus hoc, vel illud dicat: Nos baptizamus te. Et similiter si dicatur magno viro ex reuerentia: Baptizo vos, quia sufficit, quod maneat sensus verborum ex accommodatione vsus. si autem dicat, vbi dicitur: In nomine, in nominibus vitiatur: quia de forma est vsus essentialis personarum: quam representat numerus singularis, sicut & trinitas personalis. Et si exponatur. i. inuocatione adhuc est idem, quia vna est inuo catio trium. sic ergo variatio vocis non significationis non obest, quia in omni lingua, vt dictum est, potest conferri: sed consuetudo linguae seruanda est, vt nec vetula in Latino ne deficiat, nec Latinus in Graeco, nec econuerso, nec sacerdos in Gallico baptizent.

sed dubium est de exemplo posito: vtrum si quis baptizaret in nomine Trinitatis, esset verus baptismus? Et videt, quod idem sit significatum Trinitatis a patris, & filij, & spiritus sancti: nisi quod vnum dicit explicite: quod aliud dicit implicite. Et ideo non videtur mutari sensus: sicut non diceretur mutari sensus orationis, si loco difiniti poneretur diffinitio. Et quando dicitur, quod Trinitas significat numerum non personas: dico, quod in diuinis numerus est idem cum rebus numeratis: quia Trinitas est pater, & filius, & spiritus sanctus, & pater, & filius, & spiritus sanctus sunt Trinitas. Et magis est praedicatio per idem ptitatem essentiae, quae ista, homo est animal rationale, mortale.

Item quod dictum est, quod non est idem significatum genitoris, geniti, & procedetis, sicut patris, filij, & spi ritus sancti. Contra, quia actus notionales, quos principali ter hic nomina verbalia significant, sunt idem re cum personis, quas alia nomina principaliter significant. ergo non est verum, quod non sit idem significatum principale.

si dicatur, quod Trinitas increata est bene idem quod persosae, sed non omnis Trinitas est illa, quae est pater, & filius. vnde incertum est. ideo &c. hoc non valet, quia similiter potest dici, quod alter est pater, & filius, quae in diuinis. Vnde ita in certum est vnum, sicut aliud secundum virtutem sermonum. si militer est de genitore.

Et dicendum ad primam instantiam, quod non est idem sensus dicere in nomine Trinitatis, & in nomine pris, & filij, & spiritus sancti: quia licet de se inuicem praedicent, non tamen de quolibet per se, non enim pater est Trinitas, nec econuerso, imo etiam si diceret se in nomine Dei: licet Deus sit Trinitas, & quaelibet persona per se non esset idem sensus, quia aliquis confitetur Deum, qni negat tres personas. Et similiter aliquis confitetur patrem, & filium, qui negat Trinitatem, vt sabellius.

sed alia instantia est bona de genitore supposito, quod essentia, & persona sint ipse actus, sed supposito, quod differant essentia, & relatio, adhuc tenet instantia, vt videtur, nisi dicatur, quod generare, & paternitas sunt duae res, quod tamen nullus dicit. Vnde cum pater sit relatiuum secundum esse de principali significato importat paternitatem, & hanc eandem, quae est generare, importat genitor: licet differant in ratione, vel n modo significam di. Et siue differat ratio ab essentia, siue non: in nomine pris, & filij, & spiritus sancti potest dari, quia Christus hoc dixit: & pari ratione in nomine genitoris, nisi diceret, quod pater ex accommodatione vsus importat principaliter hypostasim, & genitor notionem. Et si haec differrent re: tunc verum esset, quod pater, & genitor differrent re, aliter non.

sed videt, quod persona baptizans sit de essentia, sicut actus baptizandi: & sic baptismus Graecorum videtur nullus: nam qua ratione exprimii ibi actus batizandi, videtur, quod exprimi debeat persona baptizans.

sed potest dici, quod actus est de essentia intrisecae: sicut causa materialis, baptizans autem non est sic de essentia: cum causa efficiens sit causa extrinseca: sed dicitur de essentia, quia facit essentiam, & sine ipso non esset essentia. Et ideo expraessio personae baptizantis non est de necessitate sacramenti, sicut expressio actus: quia non est causa intrinseca, sicut actus, qui est materia, ex qua nec, sicut ex- pressio baptismati, qui est causa intrinseca, sicut materia in qua: nec sicut expressio Trinitatis, quae est causa extrinseca principalis: baptizans autem causa extrinseca instrumentalis.

secundo modo potest fieri mu tatio per corruptionem. Circa quod est sciendum, quod ille, qui corrupte profert verba: aut hoc facit ex industria, & sic non vider intendere, quod ecclesia intendit. vnde non est baptizatus: aut hoc facit ex ignorantia, vel ex defectu linguae, & tunc dicitur, quod si sit tanta corruptio, quod omnino au ferat sensum locutionis, quod non est baptismus. si autem sensus locutionis maneat, tunc erit baptismus. Et hoc praecipue accidit, quod sensus non mutat, quando fit corruptio in fine: quia ex parte finis mutatio variat consignificationem, non autem significationem, vt dicunt Grammatici, vt si vetula, vel alius ignarus lingue Latinae infringens linguam diceret: Ego te baptizo in nomine patria, & filia, & spiritus sancta: nihilominus esset verum sacramentum: sicut habetur de conse. distin. 4. cap. Retulerunt. sed mutatio ex parte principij variat significationem. Vnde corruptio talis si sit magna omnino sensum locutionis auferret. Quando autem sensus locutionis aliquo modo manet, tunc quamuis mutetur forma, quantum ad sonum sensibilem, non tamen mutat quantum ad significationem: quia quamuis oratio corrupte prolata nihil significet ex virtute impositionis, significat tamen ex accommodatione vsus. Et ideo si homines blesi nihil de sensu principali corrumpant, valet quantum ad essentiam sacramenti, alias non: licet quod ad necessitatem praecepti re ferat vtrum ex malitia, vel negligentia, aut ex impotentia, & ignorantia corrumpant. Et quod Tho. dicit, quod licet oratio corrupte prolata nihil significet ex virtute impositionis, significat tum ex acommodatione vsus. videtur contra eum qui non vult, quod possit dici, Baptisamus: cum tamen, vt dictum est supra ex accommodatione, praelatus dicat, vel di cere possit, quantum ad rem sacramenti: licet peccet, Baptizamus. sed ille, qui nescit, aut non potest verba ad plenum profer re, debet abstineri, nisi in necessitate: quia melius est talia non facere, quam male facere. Imperitia enim culpae annumeratur Vnde sicut medicinam corporalem non debet adhibere, nisi qui scit, & pont: ita nec spiritualem: quia licet non sit fimile ex parte recipientis, cul corruptio medicinae corporalis nocet non spiritualis, nisi in substantialibus: est tamen simile ex parte agentis.

Tertio potest esse mutatio per additionem. Vbi est sciendum, quod in additione duo sunt consideranda: primum est ex par te addentis, quia si addens intendat illud quod addit esse de forma, quasi volens per hoc inducere nouum ritum in ecclesia, constat, quod non intendit proferre formam: qua vtitur ecclesia: &ita non faceret, quod ecclesia facit, & ita non esset baptismus. secus autem si ex aliqua causa adderet, aut ex deuotione quadam. secundum est ex parte additionis, quia aut additum est corrumpens verum sensum verborum sacramenti, aut non. si est corrumpens, tunc nullum est sacramentum: vt si dicatur Baptizo te in nomine patris maioris, & filij minoris &c: quia ista determinatio corrumpit fidem ecclesiae, in qua dantur sacramenta. si vero sit talis additio, quae non corrumpas debitum sensum verborum sacramenti non tollitur sacramentum: vt si aliquis dicat: Ego baptizo te in nomine patris omnipotentis: & filij eius vnigeniti, & spiritussancti para clyti. Et fortiori ratione est hoc verum, quando talis additio fit in principio, vel in fine, vt si dicat: Beata Virgo te adiuuet: Et ego te baptizo in nomine patris, & filij & spiritus sancti: & & beata virgo te adiuuet. si vero diceret Ego te baptizo in nomine patris, & filij, & spiritus sancti, & beatae virginis, non esset baptismus, si intelligeretur in nomine beatae virginis baptizari, sicut in nomine Trinitatis, quo baptismus consecratur, quia talis sensus esset contrarius verae fidei, & per consequens tolleret veritatem sacramenti. si vero intelligatur, quod additur in nomine beatae virginis, non quod nomen bea- te virginis: non, quod nomen beatae virginis aliquid operetur in forma baptismi, sed vt eius intercessio prosit baptizato, non tollitur perfectio sacramenti. Quia tamen iste sensus est improprius, nullo modo est illud, vel simile faciem dum. sic ergo si additio sit corrumpens fidem non est baptismus: sicut & conditio contraria bonis matrimoni expressa. si autem non est corrumpens fidem, neque sensum non obest. si vero sit dubia ad intentionem recurritur. Et si in tendebat aliquid erroneum nihil agitur: alias sic. Nihil tamen addere debet sacerdos praeter id, quod in suo ordinario continetur scdm̃ ritum ecclesiae: suae sicut nec in missa, cruces, & huiusmodi, quae corrumpunt misterium

Quarto, potest fieri mutatio per substractionem. Vbi sciendum, quod si subtrahatur aliquid, quod sit de essentia formae, tol- litur sacramentum. Si vero tollitur id, quod non est de essentia formae, remanet perfectum sacramentum. Vnde si a forma baptismi tollatur ego, & a forma eucharistiae tollatur enim. Cum haec sint de forma solum ex institutione ecclesiae: non propter hoc tollitur sacramentum: licet grauiter peccaret, qui scienter hoc tolleret. Quicquid autem aliud tolleretur sacramentum nullum esset. Et causa huius est, quia posita tota substantia rei, ponitur res omni alio circunscripto. Deficiente autem aliquo principio essentiali res tollitur omni alio posito. ideo &c.

Quinto, potest fieri mutatio per transpositionem verborum. Et dicendum, sicut dictum est de corruptione. sed non videt quibusdam, quod in forma baptismi possit fieri aliqua talis trans positio, quae sit contraria vero sensui, siue dicatur in nomine patris, & filij, & spiritussancti baptizo te: siue in nominatione personarum fiat transpositio earum, vt si dicatur: in nomine spiritussancti, & filij, & Patris: quia licet de fide non solum sit numerus personarum, sed etiam ordo earum: iste tamen ordo non est durationis, vel vocalis expressionis, sed solius originis, qui sufficienter in nominibus personarum inteligitur qualicunque ordine personae exprimantur. sed hoc non videtur. Possunt enim transponi sic illa verba, quod nullus fensus remanebit, vt si dicatur: baptizo in nomine te pris, & filij, & spiritus sancti nihil est dictum. si etiam transponerentur syllabae nullus sensus esset, vt si diceret, in nomine tris pa, & huiusmodi: imo etiam sic possent transponi verba, quod esset aliquis bonus sensus grammaticalis: & tamen esset corruptiuus scientiae, vt si diceretur sic: Ego baptizo te patris, & filij in nomine spiritus sancti. Et multa huiusmodi, quae inuenire est magis laboriosum, quae vtile.

sexto, potest fieri mutatio per interruptionem: vbi sciendum est, quod si interruptio tanta est, quod non solum intentio actualis, sed habitualis interrumpatur, tunc viciat. secus de actuali, quae etiam sine interruptione vocum interrumpitur frequenter: quia mens subito in diuersa rapitur. sic ergo concludunt ali qui, quod si fiat mutatio, quae tollat essentiam: vel quae non tollat, si fiat scienter, peccatur, excepta mutatione, quae solum est in voce. sed hoc non videt, quia etiam in vocum mutatione incurritur peccatum, quia non solum peccat inobediens Christo, sed etiam inobediens ecclesiae: quia qui vos spernit, me spernit. Institutio autem formae sacramentorum quantum ad sententiam, est a Christo, non quantum ad verba: quia voluit ea variari apud diuersos secundum varia idiomata, sed ecclesia certa verba instituit in consiliis propter haereticos, cum quibus nec verba debemus habere communia: quia secundum Hieronymum ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis. Vnde propter vnum solum verbum quod de nouo veniebat in vsum humanum bene conuocabatur vnum consilium, & in verbo homusion errauit totum concilium Ariminense, & in nomine hipostasis, vt dicit Hiero. Latet venenum sub mele. Propter hoc ecclesia verba certa statuit in formis srcramentorum. Vnde qui verba mutat, ordinationi ecclesiae repugnat, & sic peccat per inobedientiam, & superbiam: de quo extra de constitutionibus. Ne innitaris prudentiae tuae. Prudentiae suae innititur, qui ca, quae sibi agenda, vel dicenda videntur decertis patrum praeponit. Non solum ergo in agendo: sed etiam in dicendo aliter, quam habent patru decreta, offenditur: quia loquendum est, vt plures. Nec propter hoc dicit, quod baptizare, in aqua calida sit peccatum: quia ecclesia non plus determinauit aquam frigidam, quam calidam, sed ecclesia ordinauit certa verba, nisi in necessitate, in qua etiam per statuta synodalia taxatur formula verborum, & laicis, & obstetricibus. Et per hoc patet responsio ad argumenta in oppositum: quia non est verum, quod cathecismus, & exorcismus sint de forma, sed sunt quaedam dispositiones ad formam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1