Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

utrum resurrectio mortuorum fiat in instanti vel in tempore

QVAESTIO QVARTA.

De resurrectione mortuorum

Thom. 4. Dist. 43. art. 3. quaest. 3.

QVAERITVR quarto vtrum resurrectio mortuorum fiat in instanti vel in tempore: & videtur quod in tempore: primo per auctoritatem beati Aug. 2. de ciui. Dei. c. 19. vbi dicit, quod mortui transituri sunt ad immortalitatem mira celeritate, sed iste transitus erit per resurrectionem. celeritas autem non est nisi in tempore: sicut & velocitas. ergo resurrectio fiet in tempore. Item plures actiones inter se ordinem habentes non possunt esse simul. sed in resurrectione erunt plures actiones inter se ordinem habentes. scilicet collectio puluerum: formatio corporum: & ani matio eorum. ergo non poterit esse simul in codem instanti.

In contrarium est quod dicit apostolus primae ad Corin. 15. quod mortui resurgent in momento & in ictu oculi. & Aug. dicit ibi supra: quod in ipso temporis puncto rapientur obuiam Christo in acra.

Respondeo hic sunt tria videnda. primo, ostendetur & secundum veritatem resurrectio quod cuiuslibet sit futura in instanti. secundo inquiretur de quibusdam instantiis circa hoc. Tertio an resurrectio omnium sit in eodem instanti.

Quantum ad primum est aduertendum quod sicut dicit Damas. lib. 4. c. vltimo, resurrectio est eius quod cecidit iterata surrectio. in morte autem est triplex casus. Cadit enim compositum per separationem animae a corpore. cadit etiam corpus inquantum soluitur in elementa. cadit etiam materia inquantum resoluitur corpus per hoc qui diuiditur in diuersas partes: & dispergitur. & ideo in resurrectione oportebit esse triplicem resurrectionem. Prima est collectio partium seu puluerum dispersorum. secunda erit formatio corporum. Tertia erit animatio eorum vel econuerso. Quantum ad animationem & formationem. Primum istorum fiet per angelos & successiue. Quod fiat per angelos apparet Mat. 24. vbi dicitur. quod Christus mittet angelos suos cum tuba & voce magna: & congregabunt electos eius a quatuor vetis coeli. & loquitur ibi de resurrectione, & hoc fiet rationabiliter: quia corporalia administra ri debent per spiritualia in his in quibus eorum operatio potest adhiberi. Quod autem fiat successiue & in tempore probatur: quia omnis motus localis causatus a virtnte creata est in tempore necessario, sed collectio partium seu puluerum per angelos fit per motum localem ipsorum puluerum seu partium. fit etiam per virtutem creatam: quia per virtutem angelicam: ergo. &c. De formatione autem & organi zatione ex pulueribus non potest dici quod fiat ministerio angelorum, quia sicut dictum fuit in. 2. lib. Angelus non potest immediate introducere formam in materia corporali: sed solum potest coniungere actiua passiuis. sed in resurrectione angelus non potest facere coniunctionem aliquorum, ex quorum actione possit corpus humanum organizari & formari. ergo ad formationem & organizationem corporum in resurrectione angeli nihil penitus facient. minor declaratur: quia formatio & organizatio humani corporis peractiua & passiua naturalia fit mediantibus determinatis instrumentis & determinatis mediis: puta mediante semine & determinato loco: puta: in matrice: & determinato modo: quia semen primo est molle postea durum, vt dicitur. 2. phy. quorum nullum est in reparatione corporum resurgentium. quare. &c. Item quamuis aliqua organizatio humani corporis praecedat in naturali generatione hominis introductionem animae rationalis: non tamen illa quae manet cum anima nunquam est nisi cum anima, sed sequit introductionem animae saltem ordine naturae: licet non ordine temporis: quia anima nunquam est nisi in corpore organizato: sed prima organizatio corporis non erit in resurrectione: sed tantum secunda: ergo illa ordine naturae sequitur animationem: quamuis simul sit tempore: erit ergo ab eodem a quo & animatio: sed animatio non potest esse nisi a solo Deo: ergo nec illa organizatio. Erit ergo etiam in instanti: quia omnis successio est ex resistentia passi ad agens. Quando enim agens nihil resistentiae habet ad passum: sed est summe dispositum ad receptionem: tunc forma in instant i introducitur. vt patet de lumine in aere: sed in creatura nulla potest esse resistentia ad Deum: sed est summa obedientia vtfiat in ea & ex ea quicquid Deus vuls fieri. ergo omnia talia fiunt subito & in instanti: nisi Deus ordine suae sapientiae propter aliquam causam velit talia fieri successiue: quod non habet locum in proposito. ergo tam organizatio quam animatio fient in resurrectione immediate a Deo, & subito non in tempore.

Quantum ad secundum, primo ponentur duae instantiae communes. secundo ponentur solutiones quorundam. Et tertio, impugnatio solutionum ab aliis. 4. solutio aliquorum. &. 5. inquiretur de illis.

Quantum ad primum arguitur contra dicta dupliciter.

Primo, quia impossibile est motum localem fieri in instanti: sed si organizatio corporum in resurrectione subito fieret, motus localis fieret in instanti. ergo ista organizatio non fiet subito. Maior supponitur: sed minor probatur: quia pulueres ex quibus formabitur corpus vel erunt minoris quantitatis: vel maioris quam corpus formandum: aut aequalis. si maioris quantitatis & corpus formetur ex eis subito sequetur quod aliquid de loco puluerum remanebit vacuum: aut ad illud mouebitur aliqua pars aeris circunstantis in instanti, vacuum autem non potest esse. ergo iste motus erit in instanti. sit autem sit minoris quantitatis quam corpus formandum idem sequatur, quia corpus formatum subito occupabit maiorem locum: sed homo non poterit esse nisi subito cedat ei aliqua pars aeris circunstantis: cessio autem illa non poterit fleri subito: nisi quia pars illa aeris quae dicitur cedere subito mouebitur de loco suo. & sic idem qui prius. si autem aequalis: idem sequetur: quia organizatum aliter mouebitur quam partes de quibus formabitur: sed in formatione noua necesse est esse nouum ordinem & nouam positionem partium. scilicet subiecti secundum dextrum & sinistrum: ante & retro. si ergo corpus formabitur subito: noua positio partium fies subito: sed talis non potest fieri nisi cum locali cessione corporis circunstantis. ergo motus localis esset in instanti.

secundo instatur contra illud quod dictum est. scilicet quod animatio fiet subito & in eodem instanti quo & organizatio. quia animatio est quaedam mutatio: sed termini mutationis qui sunt habitus & priuatio secundum philosophum. 7. &. 5. phy. non possunt esse simul tempore in eodem subiecto. ergo animationem praecessit tempore in corpore organizato, quod subiicitur animae priuatio actualis existentiae: & ipsius animae: & sic animatio corporis: & cius organizatio non fuerunt simul.

Quantum ad secundum est sciendum, quod ad ista respondent quidam sic dicentes ad primum: quod motus localis potest diuina virtute fieri in instanti, licet hoc non possit virtute naturae: illa autem cessio qua localiter cedens pars aeris corpori resurgenti fiet virtute diuina, nam sicut motum corpus ab aliquo expellit aliud de loco suo & cogit ipsum moueri. & tamen corpus expulsum proprie non mouetur a corpore expellente, sed a motore eius: ita in proposito Deus formans corpus maius quam sint pulueres ex quibus formatur: formando tale corpus expellet partes aeris circunstantis de locis suis in instanti.

Ad secundum dicunt, quod illa actio non erit mutatio: quia omnis inductio formae in passum quam non praecedit ipsum passum tempore non est mutatio, sed est passio de genere passionis. Quod non sit ma tatio patet: quia omnis mutatio vt dictu est, est inter terminos oppositos qui non compatiuntur se in eodem subiecto pro eodem instanti. ergo vbi est vera mutatio opor tet terminum a quo praeexistere in subiecto ante introductionem termini ad quem: si ergo subiectum non preexistit non esset mutatio, erit tamen passio quod omnis receptio passio quedam est.

Quantum ad tertium est sciendum, quod quidam impugnant probabiliter has solutiones: quia quod primo dicitur quod motus localis potest fieri in instanti virtute diuina: non est verum: quia simile est de alteratione per quam forma educitur de esse imperfecto ad esse perfectum per medios gradus: & de motu locali per quem mobile quacunque virtute moueatur pertransit de extremo in extremum per medium. sed talis alteratio non potest fieri in instanti. sed necessario fit in tempore. Ergo & omnis motus localis. maior patet: quia magis videtur quod talis alteratio possit fieri in instanti quam aliquis motus localis. videmus enim in genere alterationum, quod aliqua potest fieri in instanti etiam per naturam, vt illuminatio aeris: sed nullum motum localem videmus fieri in instanti etiam per naturam, ergo quantum est ex genere eorum magis repugnat motui locali fieri in instanti quam alterationi. in speciali autem ponitur similis causa vtrobique: quia ponitur quod non sit processus ab extremo in extremum nisi per medium, quia non est possibile talem alterationem esse in instanti: impossibile est motum aliquem localem fieri in instanti: & haec fuit maior: minor similiter probatur: quia si talis alteratio posset fieri in instanti: sequeretur quod subiectum alterationis esset magis & minus perfectum secundum candem formam vel speciem, quia in eodem instanti esset sub forma secundum gradum medium: & secundum gradum perfectum. istud autem est impossibile: quia tunc idem posset simul esse magis & minus calidum, & magis & minus album: quod est impossibile: quia magis & minus habent oppositionem & incompossibilitatem: cum possint esse termini motus seu mutationis. Item si motus localis posset fieri in instanti sequeretur quod mobile simul esset in medio & in termino. si enim prius esset in medio quam in termino iam non esset motus in instanti: sed in tempore: quia prius & posterius duratione necessario requirunt tempus: sed idem corpus simul esse in diuersis locis localiter est impossibile quacum q́, virtute: vt inferius patebit. ergo impossibile est quod mobile sit simul in medio & in termino, & per consequens o motus localis fiat in instanti.

secunda etiam responsio ad secundam instantiam vt dicunt: non valet: licet enim posset esse aliqua passio seu receptio quae non sit vera mutatio: tum animatio quae erit in resurrectione crit vera mutatio: quia subiectum aliter se habebit tunc quam prius: materia edim in qua recipietur anima fuit prius immediate sub forma puluerum: non enim vt isti imaginantur praecedet formatio corporis naturaliter animatio nem: imo animatio praecedet naturaliter formationem. si enim formatio corporis praecederet animationem: praecederet eam vt dispositio materiae in fieri solum vel indispo sitio media in esse. Non potest dici quod praecedat vt dispositio solu in fieri: quia illa non manet cum forma, sed talis for matio vt isti dicunt in eodem instanti est cum anima. ergo simul esset & non esset. Item Deus in agendo non indiget dispositione in fieri: quia potest quamlibet formam introducere in materiam immediate post quancunque aliam. non est enim limitatus ad agendum per determinata media: sicut agentia naturalia. Cum igitur animatio fiat virtute diuina: patet quod non requirit aliquam dispositionem in fieri praecedentem. Nec potest dici, quod formatio corporis sit dispositio in esse & quod praecedat animationem: quia omnis dispositio in esse sequitur formam substantialem quae immediate perficit materiam, & prius ordine naturae quam quaecumquealia persectio.

Quantum ad quartum est sciendum, quod isti idem respondent aliter ad praedictas instantias. vnde dicunt ad primam, quod non oportet ponere motum localem fieri in instanti: dato quod organitatio fiat in instanti. quia cum collectio puluerum fiat prius tempore ministerio angelorum, potest Deus facere quod pulueres ex quibus corpora formabuntur sint eiusdem quantitatis & figurae cum corporibus formandis: & tunc argumentum non habebit locum: quia corpus formatum occupabit praecise illum locum quem pulueres occupabant. vel dato quod corpus formandum sit maioris quantitatis quam pulueres: potest dici, quod Deus potest annihilare partem aeris circunstantis quantum sufficit pro occupatione corporis formandi. & istud est conuenientius dicere quam ponere motum localem fieri in instanti: quia illud est possibile secundum omnes: motum autem localem fieri in instanti est simpliciter impossibile: similiter si corpus formandum sit minoris quantitatis: melius esset & possibilius quod locus ad modicum tempus maneret vacuus, quam quod partes acris vicini illuc moueantur in instanti. Deus enim potest facere vacuum prout vacuum dicit vltimum continentis non habentis actu aliquod corpus contentum: sicut posset omnia annullare quae sunt infra coelum coelo remanente in sua figura. Posset etiam dici secundum aliquos, quod rarefactio & condensatio cum sint alterationes possunt fieri in instanti: ad rarefactionem autem sequitur maior quantitas quae secundum istos de nouo generatur: & sic per condensationem sequitur minor quae similiter de nouo generatur: & sic per solam rarefactionem aut condensationem potest occupare aer maiorem aut minorem locum: & sic cedere alteri vel implere locum alterius: & non per motum localem.

Ad secundam instantiam patet responsio: quia non ponunt quod organizatio praecedat tempore vel natura animationem: sed econuerso animatio ordine naturae praecedit organizationem: & subiectum eius est sola materia quae prius fuit sub forma puluerum, & postea efficitur sub anima & sic est ibi vera mutatio.

Quantum ad quintum confitendo cum aliis quod resurrectio fiet in instanti quo ad organizationem & animationem: non collectionem puluerum, sed tempore imperceptibili. Ad instantiam de organizatione dicendum, quod quando corpus est maius formandum non oportet po nere annullationem, quando minus non vacuum, quia ista sunt monstra in natura: nec per rarefactionem vt ipse dicit, quod illa potest fieri in instanti: cum philosophus videatur velle quod illa semper est cum motu locali vel sui subiecti: vel continentis: & iterum: quia secundum istum alteratio per quam subiectum fit magis & minus tale non potest esse in instanti: sed huiusmodi est condensatio & rarefactio: quia quando de raro fit densum: hoc est quia fit minus rarum: & econuerso de denso fit rarum per hoc quod fit mi nus densum, quod est per intensionem & remissionem: non ergo est in natura rarefactionis & condensationis quod fiantsubito plusquam quecunque alia alteratiorquamuis Deus subito possit de densissimo facere rarissimum, sicut de albissimo nigerrimum. Potest igitur poni quod istud sit per generationem & corruptionem: quia si corpus formandum est maius corpore cinerum: tunc corrumpuntur cineres & tantum de aere quantum debet occupari & conuertentur omnia in materiam humanl corporis, in quo anima infusa generabitur organizatio & quam titas debita subito. si autem sit corpus futurum minus: tunc de cineribus tantum conuertetur in corpus humanum quantum est necessarium: superfluum autem in acrem conuertetur: & vtrumque per generationem & corruptionem. si vero corpus formandu sit futurum aequale, nihilominus angulariter propter positionem alicubi erit maius: alicubi minus lateraliter: &ibi fiet partialiter: sicut fieret totaliter si ex omni parte esset maius vel minus. vbi autem aequale, ibi aequaliter conuertentur cineres: & conuersio & generatio: & corruptio sic fient quod corrumpendum resoluetur vsque ad materiam primam, & forma substant ialis sibi vnietur si est anima, vel communicabitur si est illa aeris. formae vero accidentales in composito generantur de potentia compositi eductae.

Ad secundam autem instantiam, quando dicunt organizationem sequi animationem non solum in esse: sed in fieri: videtur contra philosophum qui dicit, quod actus actiuorum sunt in patiente & disposito, & quod dicit illam quae est in fieri non manere: dicendum quod etiam illa dispositio quae est cum anima infunditur & manet illa in esse se quitur formam: & in fieri ex parte agentis si ex parte materiae econuerso, nihilominus & ipse potest sustineri: quia cum materia sit indifferens ad omnem formam ex parte eius: nulla dispositio requiritur respectu cuiuscumque formae, sed solum quodsit nudata omni forma: quia per essentiam est disposita ad omnem formam, quam agens potest inducere: vnde tota indigentia est ex parte agentis finiti.

Quantum ad tertium principale an resurrectio omnium corporum sit fu tura in eodem instanti, dicunt quidam quod non: sed prius resurgent illi qui fuerunt mortui, quam illi qui in aduentu Christi inuenientur viui, & nihilominus morientur vt resurgant: sicut prius dictum fuit, & hoc oportet ponere maxime propter auctoritatem scripturae cui concordant ea quae dicta sunt prius. Dicit enim apostolus ad Thessa. 4. quod mortui qui in Christo sunt resurgent primi, deinde nos qui viuimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aera. Ex quo patet quod quando mortuiiam resuscitati obuiabunt Christo in aera: tunc simul rapientur illi qui viui inuenientur: sed illi vt dictum est in ipso raptu morientur, & deinde resuscitabuntur. ergo posterius resuscitabuntur quam primi, quia cum primis resuscitatis adhuc vixerunt vita mortali. Ad hoc etiam cogunt verba auctoritatis. Dicitur enim quod illi qui prius mortui sunt resurgent primi, hoc autem non potest intelligi de primitate dignitatis: quia multi qui in aduentu Christi inuenientur viui erunt maioris meriti, & maioris dignitatisapud Deum, quam aliqui eorum qui prius fuerunt mortui, nec de primitate naturae, quia inter indiuidua eiusdem speciei non est ordo naturae, oportet ergo quod intelligatur de primitate temporis sicut dictum est, quod iam aliis resuscitatis illi qui in aduentu Christi inuenientur viui, cum illis rapientur adhuc viuentes vita mortali: ac deinde morientur, & postea resuscitabuntur. sed probabilius videtur, quod imo omnes simul in ictu oculi in nouissima tuba resurgent.

Et ad primum dicendum, quod morientur in raptu: quia rapti & parum in morte detenti & prope illum raptum, quod autem prope est nihil de esse videtur. secundo physicorum.

Et ad secundum dicendum, quod mortui qui insunt Christo, id est, in fide formata Christi mortui resurgent primi primitate dignitatis: quia in resurrectione vitae respectu malorum qui resurgent in resurrectionem iudicii: vnde dicit, mortui qui in Christo sunt resurgent primi: deinde nos simul raplemur &c. non dicit, Deinde nos moriemur vel resurgemus: sed post resurrectionem omnes rapiemur &c.

Ad argumenta in oppositum. Ad primum dicendum, quod celeritas illa de qua loquitur beatus August. est intelligenda quo ad collectionem puluerum, quae fiet ministerio angelorum in tempore: sed breuissimo, vt oculis hominum merito sit admirabilis. vel si intelligatur de organizatione & animatione: tunc nomen celeritatis large accipitur, pro eo quod fit subito vel in instanti.

Ad secundum dicendum, quod plures actiones quarum quaelibet est instantanea nec habent oppositum ad inuicem, possunt esse in eodem instanti. tales autem erunt organizatio corporum & animatio eorum in resurrectione: collectio autem puluerum fiet in tempore: & praecedet tam organizationem quam animationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4