Quaestio 1
Quaestio 1
utrum cognatio spiritualis et legalis quae est adoptatio impediat matrimonium contrahendum, et dirimas post contractum
CIrca. 42. Dist. quaeruntur tria: Primo, de cognatioAne. secundo, de diuortiis. Tertio, de secundis nupnis. De spirituali cognatione.
DE primo quaeritur, vtrum cognatio spiritualis & legalis quae est adoptatio impediat matrimonium contrahendum, & dirimas post contractum. Et videtur quod non, quia sicut alibi dicitur, ciuilis ratio ciuilia iura tollere potest, naturalia non aeque. Vnde capitis diminutio aliquam tollit cognationem illam. scilicet quae est de iure ciuili: sed non cognationem quae est de iu re naturali, quia iura sanguinis tolli vel mutari non possunt, sed matrimonium est naturale, vt dictum fuit. 27. Dist. cognatio vera spiritualis & legalis sunt de iure positiuo humano. ergo &c.
Respondeo, tria sunt hic videnda. Primo, de cognatione spirituali. secundo, de legali. Tertio, de eo qui cogno. consang. vxoris suae.
Prima quid sit spiritualis cognatio, & vnde dicatur. Est autem propinquitas personarum proueniens ex sacramenti datione, vel ad id tentione: supple vel vnione ad dantem vel tenentem robur trahens ex ecclesiae institutione & ex sacramenti datione, etiam fine solennitate, sicut inundatione, licet quidam contram. Plus enim contrahitur per essentiam sacramenti quam per solennitatem: cum solennitas non causet impedimentum diri mens: ergo cum catechismus solus causet cognationem: multo magis sola mundatio. Vel ad id tentione: non sufficit rundere sed tenere: nec oportet respondere, quia non quando adulti baptizantur: sed ipsimet per se respondent, & tamen habent patrinos. Vel vnione ad dantem vel tenentem: quia vir & vxor postquam sunt carnaliter vniti communicant sibi actiones non passiones. Ambos compatres facit actio nunquum passio. Ratio est, quia relatio non innascitur ex relatione, nec fundatur super relationem, sed ex reali actione & super eam: vnde quando coniunx solum intentionaliter patit, quia. scilicet suus filius baptizatur non causatur ex hoc relatio ad coniugem transiens, aut quando realiter agit: sed illa non est cognita: sed solum spirituali vinculo colligata: quia ex relatione vxoria non causatur cognatio: quia primo casu causaretur ex relatiuo, secundo casu fundaretur in relatione. De concubina idem dicit Tho. quia vbi est eadem ratio ibi idem ius, quia qui adhaeret meretrici, vnum corpus efficitur: sicut adhaerens vxori. sed contra, quia non inuenitur prohibitum nisi de coniuge. ergo de concubina est concessum, nec est eadem ratio: quia vnitas carnis est causa sine qua non, non propter quam: sicut bigamia quae non causatur ex nuptiis sine carnali copula: non tamen ex carnali copula sine eis, Robur trahens ex ecclesiae institutione: vnde Papa potest in omni spirituali cognatione dispensare, sicut in publicae honestatis iustitia: non autem episcopus, nisi quantum est ei forte specialiter commis sum: sicut forte quod suscipiens insidiore filium suum, vel vxoris possit debitum petere, alias ea mortua contrahere: quia in criminibus, quae impediunt & non dirimunt ipse potest dispensare. sed non videtur quod possit dispensare, vt liceat contrahere contra cognationem orientem ex catechismo: & multo minus ex sacramentis. Dicitur autem cognatio spiritualis, na a spiritualibus causatur. De concubina autem videtur verius, quod non sic fornicarij communicant sibi actiones sicut coniuges: quia in illis non est vinculum carnale & ad tempus: hic autem spirituale & carnale: vnde sunt magis vnum: vnde & in computatione graduum pater & mater vna persona reputantur: quamuis autem esse duos ln carne vna aequaliter sit in fornicatione: tamen hic vbi quaeritur de cognatione spirituali aliquid debet facere vinculum spirituale.
secunda conclusio est, ex qua causa contrahat & ex quibus sacramentis. Primo, ex baptismo. secundo, ex confirmatione, quia ista duo spiritualiter sunt quasi natiuitas ex vtero & in vtero. Tertio, ex catechismo etiam in quo exorcismus intelligitur. Quarto, ex poenitentia, non quidem simpliciter. i. quantum ad omnes suas species: sed inter dantem & suscipientem secundum Canones antiquos, qui praecipiunt aequaliter abstinere a filia poenitentiali & baptismali: propter quod filia poenitentialis est filia tantum habens secreti familiaritatem quod reuelat extraneo, quod nec patri nec matri re uelaret: nullum autem aliud sacim nec eucharistia nec aliud hoc facit. sed bene verum est, quod per catechismum cognatiospiritualis contrahitur per quam contrahendum matrimonium impeditur. Per illam autem contractionem matrimonij post contractum minime separatur. Item ex baptismo & confirmatione oritur impediens matrimonium contrahendum, & dirimens post contractum, extra eo. c. 1. li. 6. Ex aliis autem sacramentis vel sacramentalibus nequaquam, nec ad impediendum, nec ad dirimendu: quamuis ad poenitentialem suam accedere sit peccatum tantum, sicut ad filiam per baptismum, vt bic. c. 5. Ex datione igitur aliorum sacramentorum cognatio spiritualis nequaquam oritur, quae matrimonium impediat vel dissoluat, extram co. c. vlt. lib. 6.
Tertia conclusio est, quis impediatur a cognatione spirituali contrahenda. Non baptizatus quidem prohi betur nisi in necessitate dare vel tenere ad baptismum: quod si fecerit dicit Thomas quod non contrahit: quia est pars spiritualis vitae: nec ad ecclesiam pertinet iudicare de his quae foris sunt. Guillelmus contra: vnde si Iudaeus baptizat vel tenet, conuersus non potest eam ducere nec matrem eius. secundo, prohibetur non confirmatus tenere confirmandum: quia debet esse fortior, nec etiam mulier secundum quosdam, si tamen teneat contrahit cognatio, de conse. Dist. 4. De baptismo. Item prohibitum est abbatibus & monachis de baptismo suscipere filios, & commatres habere. 16. q. 1. Placuit comi. de conse. Dist. 4. Non liceat. Idem credit Ray. de canonicis regularibus & aliis religiosis. arg. extra de postu. c. Ex parte. vbi dicit quod prohibitio facta monachis extenditur ad canonicos regulares. Dico autem, quod si non licet leuare nec baptizare: quia prohibitum est commatres habere ne sint mulieribus familiares: fierent autem eis commatres magis baptizamndo quam tenendo, de conse. Dist. 4. Monachi. si autem prohibentur hoc facere, multo magis nubentes benedicere, quanto illud sacramentum est carnalius & connubia reconciliare. Dico autem nisi ex iniuucto officio hoc habeant: sicut religiosi curati baptizant & benedicunt nubentes. Episcopi autem confirmant, & Remigius baptizauit Clodouaeum: vel nisi in necessitate quando quilibet tenetur. Item prohibentur plures simul tenere vnum, extra eo. c. vlt. lib. 6. Item vir & vxor prohibentur tenere eundem, vt hic. c. 1. De hoc autem quod dictum est in principio non baptizatum tenentem: non contrahere, potest distingui, vt nullo modo baptizatus non contrahat, quia non potest esse quis cognatus in vita quam nullo modoparticipat, sicut non est de tribu aliqua Iudaeorum qui non est de genere eorum sed catechismus est iam baptizatus baptismo Flaminis: & in vita spirituali quasi in vtero natus, & sic non ex vtero, ergo est iam cognatus: ergo sicut puer adhuc in vtero existens licet non agnoscatur consanguineus parentum antequam animetur anima rationali: quia inter bruta non est consanguinitas: & embryo prius viuit vita plantae: tamen postquam est verus homo iam agnostitur: vnde si mulier primo pariat abortiuum prius tamen animatum, secundo editus non videtur esse primogenitus sed secundo: licet quo ad aliqua non videtur peperisse filium q edidit mortuum: quia qui in vtero est pro nato reputatur: cu de eius vtilitate agit.
Quarta conclusio est de prima specie cognationisspiritualis. Ad cuius euidentiam est sciendum, quod spens cognationis spiritualis sunt tres. Prima, paternitas, vel maternitas, & filiatio spiritualis secundum quam suscipiens sacim dicitur filiolus vel filiola: dans autem vel tenens patrinus vel matrina, de qua. 30 q. 1. De eo quod interrogastis. 33. q. 2. si quis cum matre spirituali. Dicunt autem quidam, quod aliud est de inundante paruulum ad succursum: aliud de solemnitate baptizante maxime cum Decretalis extra eo. c. vltra. loquatur de sacerdote baptizante. & dicit Ray. quod esset Papa consulendus de separando matrimonium, quando laicus vel in minoribus ordinibus constitututus contraxit cum illa quam sic inundauit, sed videt idem: quia plus est baptizare in necessitate quam solus tenere cum solemnitate.
Praeterea verum sacramentum est baptismus in necessitate sicut cum solennitate. Praeterea vterque est verus baptismus, & simpliciter dicit Decretalis noua, quod inter baptizantem & baptizatum contrahitur. Item suscipere dicitur qui tenet ad baptismum, vel leuat de sacro fonte: quia si non tangat ipsum baptizatum: sed simulet se tangere respondens cum aliis, abrenuncias sathanae, vis baptizari: & nominans ipsum puerum non efficii pa trinus nisi tangat ipsum, vel tenendo dum baptizatur, vel confirmatur vel leuando de sacro forte: licet respondeat ad omnia: si autem teneat & non respondeat cum aliis patrinis: intendens tamen facere quod faciunt veri patrini, contrahitur cognatio, quia non credo quod responsio patrinorum sit de substantia rei. Quamuis autem non plures quam vnus vir & vna mulier accedere debeant ad suscipiendum de bap. si tamen plu res accesserint, spiritualis cognatio inde contrahitur matrimonia impediens contrahentia, & dirimens post contracta. non autem inter baptizatum & confirmatum & patrem baptizantis & confirmantis vel tenentis: quia non transit a filio in patrem actio sed passio. Pater enim baptizati vel confirmati fit compater, non autem pater baptizantis vel confirmantis fit cognatus, quia non habet gradus nec ramos haec cognatio: ille autem esset auus spiritualis. similiter nec inter baptizantem, confirmantem, & tenentem, & filiam baptizanti, confirmanti, quia non habet gradus. Nec obstat quod transit a patre in filium: quia verum est a patre dante sacramentum vel ad id tenente: non autem a patre suscipiente: quia tunc ille esset nepos vel neptis spiritualis, & sic haberet gradus contra naturam suam. Nec obstat quod transit a viro in vxorem, quia verum est de actione non passione, licet non inueniat de passione, qua quis suscipit sacramentum, quia ista non communicatur sed solum de passione qua parens sustinet dari sacramentum filio suo, vel ipsum ad hoc teneri. Contrahitur autem directe ad personas iam dictas: indirecte autem ad coniuges dantis sacramentum, vel ad illud tenentis postquam facti sunt vna cano & non ante: quia communicant sibi actiones & non passiones. Vnde passio qua quis in propria persona suscipit sacramentum, illa ascendit non descendit nec in latus se extendit, quia transit ad parentes non ad filios, nec fratres, nec coniugem. Passio vero qua quis patitur filium suum sacramentum recipere, quod non ad patrem se extendit coniugem, vel fratrem, nec ad patrem ascendit, nec ad alium filium descendit. Actio autem qua quis dicat sacramentum non ascendit ad patrem, nec se extendit ad fratrem, sed descendit ad omnes filios & extendit se ad coniugem postquam facti sunt vna caro.
Notandum autem, quod tres species cognationis nou sunt specialissimae sed subalternae, quia alterius rationis est illa qua contrahitur ad vnum & ad alium: vnde actiua cognatio communicatur cum passiua.
Praeterea species contrahitur inter quinque personas. scilicet suscipientem sacramentum ex vna parte & dantem, & tenentem, & vxorem dantis & tenentis ex alia, & idem est de catechismo quo ad impediendum: vnde vnus homo potest habere per se duodecim parentes spirituales. scilicet sex patrinos & sex matrinas: vt si fuerit baptizatus in patella, & tentus a coniugatis & carnaliter copulatis, & postmodum in ecclesia catechizatus & tentus a coniugatis: & tertio confirmatus & tentus a coniugatis: vt apud Graecos vbi presbyteri & epl habent vxores. Iste habet primum patrinum baptizantem: secundum tenentem, tertium catechizantem, quartum tenentem, quintum confirmantem, sextum te nentem. Item primo matrinam vxoris baptizantis. secundo te nentis, tertio catechizantis, quarto leuantis, quinto confirmantis. sexto tenentis. sed per accidens potest habere plu res, non ex parte dantium sacramentum, quia ille est vnus, nec vxoris: quia simul nullus potest habere plures, & ad illam solam ex tendit quae est vxor tempore sacramenti, sed ex parte tenentium qui licet non debeant esse plures: si tamen fuerint ad omnes contrahit solo numero differens: quia omnes per eandem rationem attinent, item ex parte catechizantium qui possunt multiplicari. Nam in primitiua ecclesia vnus catechizabat: alius exorcizabat, & ad vtrunque forte est cognatio impediens licet non dirimens. si autem concubinae communicaretur actio, sicut & coniugi, esse possent. 18. parentes spirituales aut etiam multo plures: quia sex personae quae concurrunt ad duo sacramentum & tertium sacramentale cum vxoribus suis, de facto possunt habere quilibet concubinam & plures, quia quilibet posset habere plures.
Quinta conclusio est de secunda specie cognationis spiritualis. Nam secunda spens est compatri- nitas vel commaternitas quae attenditur inter spiritualem patrem pueri & carnalem: & directa quidem contrahitur inter patrem & matrem naturales suscipientes sacramentum ex vna parte, & dantem sacramentum vel ad id tenentem ex alia. 30. q. 1. c. vl. in fi. extra eo. Veniens. secundo inter parentes carnales suscipientis sacramentum & coniugem dantis & ad id tenentis, postquam effecti sunt vna caro: non autem inter dantem vel tenentem & coniugem parentis suscipientis, quia communicant sibi actiones non passiones. 30. q. 4. sciscitatur. &. c. si quis ex vno. extra eo. Martius. Non autem contrahitur inter plures dantes sacramentum vel ad id tenentes ad inuicem. Dantes enim non possunt esse plures etiam de facto: quia si plures baptizarent vel confirmarent vnum, nihil ageretur, sed tenentes possunt esse plures, licet non debeant: sed tamen inter eos ad inuicem non contrahit, quia non inuenitur. Ad hoc enim quod aliqui sint compatres exigitur, quod alter sit pater spiritualis, & alter pater carnalis secundum Guil. & pari ratione inter baptizantem & confirmantem eundem, non est compaternitas: vnde nec inter plures tenentes nec inter baptizantem & confirmantem, nec inter tenentem in baptismo & tenentem in confirmatione, quia vnus semper erit compater spiritualis alter carnalis, nec fallit regula talis, nec inter dantem & tenentem, sicut nec inter patrem & matrem: sed tamen hic non non refert vtrum filius suscipiens sacramentum sit legitimus vel non. Transiit enim a filio in patrem & patrem etiam illegitimos: sed non transit a coniuge in coniugem nisi legi timum. Ex quo patet quomodo possit quis habere plures com Itou eles uts us tremus pgetiti shatut utt commater propter se, siue propter aliud prohibetur habere. Vnde versus: "Quae mihi vel cuius mea natum fonte leuauit: Haec mea commater, fieri mea non valet vxor. sed mea dicatur quae carne mea sociatur. si qua meae natum non ex me fonte leuauit, Hanc post facta meae non inde vetabor habere."
sexta conclusio est de tertia specie cognationis spiritualis. Nam tertia species dicit fraternitas spiritualis, quae contrahitur inter filiolum & filiolam, & filium vel filiam spiritualem su scipientensacramentum ex vna parte, & filios naturales dantis sacramentum vel ad id tenentis, siue fuerit susceptus ante siue post: non autem inter fratres suscipientis sacramentum & filios dantis vel ad id tenentis: quandocunq, susceptos. 30. q. 3. sine quibus. extra eo. c. 1. &. c. Tua nos. Item non inter filium spiritualem & alios filios spirituales. Alioquin baptizati ab eo dem sacerdote vel confirmati ab eodem epraeo non possent contrahere, & sic posset impediri tota vna parochia, vel vnus epatus. similiter nec inter filios spirituales & adoptiuos: quia oportet quod ex vna parte sit spiritualitas & ex alia carnalitas: quia talis spiritualitas non transit in tertiam personam sicut nec excommunicatio: secundum autem istam speciem q est fraternitas per se loquendo potest quis attinere sex personis. scilicet filio vel filiae baptizantis tenentis: catechizantis tenentis, confirmantis tenentis. Et similiter filio exorcizantis si diuide rentur, non autem filiis coniugum quibus paternitas conicatur. non enim sum frater spiritualis filiae vxoris patrini mei, quam aliunde suscepit ne transeat in tertiam personam: quia illi nihil carnaliter attinent illi qui mihi dedit sacramentum vel me tenuit, sed solum per affinitatem: oportet autem qui omnis spiritualis cognatio fundet super carnalem propinquitatem, nec filiis adoptiuis, quia sicut compatrum vnus semper erit spiritualis alter carnalis, ita & hic, nec filiis spiritualibus, vt alibi, nec fratrum filij spirituales ad filios dantis sacramentum: quia vnus confratrum semper erit spiritualis alter carnalis, nec fallit regula talis.
septima conclusio est, quando per cognationem spūalem matrimonium dirimat. Et quidem si prae cedit secundum omnes tres spens praecedentes dirimit post contractum, extra eod. c. 1. lib. 6. si autem sequitur nunquam soluit vinculum nec actum sine necessitate, vel ignorantia probabili. sed si industria vel malitia perdit ius petendi, & postea erit sine spe coniugij, vt hic secundo & tertio. c. si autem ignorantia iuris percipit, quia non nocet in damnis vitandis: hic autem qui non vult perdere debiti petitionem certat de damno, & non leuare filium suum solo iure positiuo est prohibitum.
Prima quid est cognatio legalis. Est autem propinquitas ex adoptione proueniens. Adoptio autem est extraneae personae in filium vel nepotem & deinceps, legitima assumptio. secunda descriptio tangit causam intentionis sic.
Adoptio est legalis actio ad solatium eorum inuenta? qui liberos habere non poterant pene naturam imitans. Tertia descriptio exponit primam. Adoptio est legitimus actus per quem quis efficitur, vel reputatur, vel habei filius, qui filius non est. Ratio autem vtriusque istorum hinc sumitur, quia ars imitatur naturam, & supplet eius defectum. Et ideo sicut per generationem naturalem aliquis producit filium: ita per ius positiuum quod est ars aequi & boni, potest sibi aliquis assumere in filium, ad supplendum defectum filij naturalis, & talis assumptio vocatur adoptio: propter quod dicitur assumptio extraneae personae in filium &c. quia qui adoptatur non est talis secundum rem, in qualem adoptatur secundum iuris fictionem: sicut etiam ex naturali generatione causatur propinquitas consanguinitatis, sic ex tali iuris fictione causatur propinquitas legalis.
secunda conclusio est de diuisione adoptionis. sunt autem duae species adoptionis. Vna imperfecta per quam non transfertur adoptatus in potestatem adoptantis, & haec vocatur simplex adoptio. Alia perfecta per quam transferr adoptatus in potestatem adoptantis: & haec vocatur arrogatio: quia is qui adoptat arrogatur. i. interrogat an velit eum quem adoptat suum filium aut filiam esse, & ille vel illa interrogai, an id fieri patiatur.
Differunt autem in quatuor. Primo, quia non potest arrogari nisi qui est sui iuris, sed adoptatur qui est alieni. secundo, quia arrogatus transit, vt dictum est, in potestatem arrogantis: sed adoptatus non transit in potestatem adoptantis. Tertio, quia arrogatus habet de necessitate legitimam in bonis arrogatoris: vnde siue emancipet siue non, debetei quartam bonorum suorum relinquere vel legitimam suam. Adoptatus vero non habet in bonis adoptantis legitimam: vnde non tenetur ei aliquid relinquere, si tamen ab instato moritur adoptator succedit & adoptatus. Quarto, quia arrogatio non fit nisi authoritate principis: sed adoptio fit authoritate cuiuslibet magistratus competentis. Vnde versus: "Arrogo qui suus est, & habet meus esse necesse. Patris adopto suum nec patris desinit esse." Est haeres primus, firmanteque principe firmus. Item arrogatio requirit verbum expressum vtriusque : vnde infans non potest arrogari, sed adoptari tantum. ff. de adopti. l. 1. &. 2. Item res arrogati liberi, & omnia transeunt in potestatem arrogatoris. ff. eo. si pater. non autem adoptantis nisi esset auus maternus vel paternus.
Tertia conclusio est, quis possit adoptare. Vbi sciendum, quod istud edictum est prohibitorium: vnde potest adoptare & arrogare, nisi qui prohibet. Prohibenturaenim primo ratione aetatis. Minor enim natu maiorem adoptare non potest, quia pro monstro haberetur qui filius foret maior patre. Insti. de adoptio. 5. si minorem. imo plena pubertate debet adoptans praecedere adoptatum. i. 18. annis. Arrogare autem non potest minor sexagenario, nisi causa cognita: quia magis debet dare operam procreationi filiorum: sed adoptare potest dummodo plena pubertate excedat, vt dictum est. secundo, ratione impotentiae naturalis, qui enim frigidus est a natu ra ita quod nunqua generare potuerit, nec actum exercere, non potest adoptare: qui vero accidentaliter castratus est pont: qui autem potest actum generationis exercere, licet non possit generare: vt quia sterilis est, nihilomin' potest adoptare: imo propter talem maxime adoptio est inuenta. Tertio, ratione sexus, mulier quae nec naturales filios habet in propria potestate, nec adoptare, nec arrogare potest, nisi a principe hoc sibi concedatur in solatium liberorum amissorum causa reipu. in bello. Quarto, ratione patriae potestatis. Qui enim non est sui iuris, nec adoptare, nec arrogare potest, quia qui in aliena potestate est, alium insua habere non potest. Caeteri autem tam coniugati quam non possunt adoptare & arrogare indifferenter, vir & mulier & adoptari & arrogari.
Quarta conclusio est qualiter adoptio dissoluatur. soluitur autem sex modis. Primo, morte naturali arrogantis & adoptantis. ff. eo. si pater. secundo, morte ciuili quando in metallum damnar, vel in insulam deportatur. secus si ad tpraes releget, quia iste retinet liberos in sua potestate. Insti. qui. modis ius pa. po. sol. I. Cum authoritate. ☿. Poenae. Tertio, propter delictum quando contrahit incestuosas nuptias. Auth. de incest. nup. 5. scimus. Quarto, soluitur dignitate, vt si filius fiat patritius vel epraes, quia per hoc tollitur patria potestas etiam naturalis. Auth. constitutio qua dignitatibus liberatur filius a patria potestate. col. 6. Quinto, soluitur per sententiam, quia si feratur sententia contra patrem filium petentem secundum veritatem remanet in po testate patris si prius erat: tamen ex quo non est appellatum sententia facit ius, & habet pro emancipato. ff. de condi. inde. l. Iulianus. sexto, per emancipationem per quam tollitur patria potestas. Est enim emancipatio patriae potestatis relaxatio facta coram iudice competente dicta: eo quod extra manum. i. potestatem patris filius ponitur. Insti. qui. mo. ius pa. po. sol. 5. Praeterea. emancipatio autem filij naturalis & legitimi regulariter non fit nisi vtroque consentiente: vnde & est actus voluntariae iurisdictionis, tamen pater cogitur filium suum emancipare in tribus casibus: si filium suum male afficit verberibus contra pietatem. secudus, si compellit filiam suam in corpus suum peccare. C. de episcopi. audi. l. si Lenones. Tertius, si agnouerit legatum sibi relictum sub conditione emancipandi filium. Arrogator autem impuberis cogitur eum emancipare in quarto casu. scilicet si pubes factus probat quod sibi arrogatio non expediat. Probatur terio casus. ff. de condi. & de. l. si cui.
Quinta conclusio est de effectu adoptionis qui est quintuplex. Primus, quod adoptatus transit in patriam potestatem adoptantis, quod est verum cum iure quando est arrogatio. Item quando est facta adoptio ab auo paterno vel materno, vel aliquo superiore in recta linca, vt proauo abauo &c. secus de collateralibus, vt patruo & auunculo, & de extraneis. C. de adopt. l. cum in adoptiuis. secundus effectus est successio: quia arrogatus & adoptatus a persona coniuncta ab intestato succedunt, sicut naturales & legitimi filij: & habent querelam inofficiosi testamenti si sine causa sunt exhaeredati. Arrogatus etiam habet quartam si emancipatur: & forte idem est de adoptato a coniuncta persona, qui quasi assimilat arrogato, sed adoptatus a persona extranea nihil habet nisi quod ab intestato succedit, sicut naturalis & legitimus. Tertius effectus est alimentum, quia quamdiu durat adoptio ipsum quem in filium recipit, quis extraneum egentem alere debet: sicut faceret filium naturalem licet emancipatum. Nec sequitur, non tenetur eum haeredem instituere: ergo nec alere, quia in morte finitur adoptio: sed in vita durat ante emancipationem: vnde derisoria esset adoptio in filium si in nullo vt filius teneretur. Et econuerso filius tenetur patri ad alimenta si indiget. ff. de alimem. libe. a parem. praestan. per totum. Quartus effectus est, quod pater indigens potest eum vendere, sicut potest filium naturalem necessitate famis vrgente. C. de pa. qui fi. dis. l. ylt. Nec obstat quod in Esdra & Neemia repraehen- duntur qui filios proximorum emebant in seruos & ancillas: quia emere erat peccatum illis, sicut ad vsuram mutua re qui tenebantur indigentibus gratis mutuare: sed vendentibus non erat peccatum, sicut nec ad vsuram accipientibus. Quintus effectus est causare cognationem, de quo statim sequitur.
sexta conclusio est, quomodo cognatio le galis impediat & dirimat matrimonium. Vbi est sciendum quod triplex est legalis cognatio. Prima est quasi linea descendentium quae contrahitur inter patrem adoptantem & filium adoptatum & filium filij, & sic deinceps. secunda est quasi collateralis inter filium naturalem & adoptiuum. Tertia est per modum affinitatis, quae est inter patrem adoptantem & vxorem filij adoptati, vel econuerso inter filium adoptatum & vxorem patris adoptantis: prima habet prohibitionem perpetuam de matrimonio contrahendo. ff. de ritu nuptiarum. l. Quando. similiter infra. ff. de ritu nupt. l. Adoptiuus, respon. primo. secunda vero habet prohibitionem quandiu manet adoptio: vnde mortuo patre vel emancipato filio possunt adinulcem contrahere, vt extra de cogna. lega. c. si qua. Ratio autem horum est, quia prima & tertia prohibitio est propter reuerentiam quam debet habere adoptatus, & vxor eius ad adoptantem & ad vxorem eius: & cum haec sit perpetua, perpetuo impedit matrimonium. secunda vero prohibitio est propter interpretati uam filiationem, quae prouenit ex adoptione: & ideo ea durante durat, & cessante cessat: legalis autem cognatio non solum impedit matrimonium contrahendum, sed dirimit iam contractum · 20. q. 3. c. Ita dilige.
septima conclusio est, quomodo impediat & dirimat secundum Canones. Vbi sciendum, quod cognatio & affinitas legalis impedit & dirimit, non quia sic est de iure ciuili: sed quia approbatum est de iure Canonico in vno casu expreste, in aliis tacite: quia magis prohibetur matrimonium in linea recta quam in transuersali: vnde cum Decretalis innuat quod fraternitas legalis, quae est inter filium adoptiuum & filios carnalis adoptantis, quandiu durat & non plus impedit & dirimit matrimonium: multo magis idem intelligendum est in cognatione legali rectae lineae, quod. scilicet adoptans non possit contrahere cum adoptata nec eius filia nec vxore adoptati: nec econuerso adoptatus cum vxore adoptantis adoptione etiam soluta: si sit adoptio proprie dicta, & multo magis arfogatio, quae est adoptio perfecta sicut leges voIunt, nec etiam plus extendenda est prohibitio illa quam ius ciuile extendat: vnde duorum fratrum adoptiuorum filij possunt contrahere iure Canonico sicut iure ciuili: etiam duorum fratrum filij naturales, qui tamen iure Canoni co non possunt. Illos ergo solo casu & omni illo cognatio legalis impedit & dirimit, quo cauetur iure ciuili & non aliter: quia in hoc dicuntur venerandae leges Roma nae, vt in dicto. c. Ita dilige.
Prima de illo qui cognouit consanguineam sponsae suae: quia sponsalia soluta sunt, nec potest vltra habere sponsam illam in coniugem obstante affinitate contracta, nec econuerso illam quam cognouit obstante publicae honestatis iustitia, nisi Papa dispensante: sed potest ducere tertiam episcopo dispensante poenitentia sibi de incestu imposita.
secunda conclusio est de illo qui cognouit consanguineam vxoris matrimonio consummato scienter, quia matrimonium non dissol. uitur, sed tenetur reddere debitum petenti. Non autem potest petere, nisi secum propter incontinentiae difficultatem per episcopum dispensetur.
Tertia conclusio est de illo qui cognouit consanguineam vxoris matrimonio non consummato. De quo videtur qui cum pos sit religionem intrando debitum negare, quod teneatur intrare ne committat incestum cognoscendo, scilicet, affi- nem suam. Nam matrimonio consummato ab incestu reddendo excusatur: quia necessitatur non habens viam negandi: sed sicut matrimonio consummato potest episcopus cum eo dispensare in petendo, sic matrimonio non consummato potest episcopus cnm eo dispensare in reddendo in saeculo remanendo si autem cum hoc velit pete re, duplex dispensatio necessaria est. Et secundum hanc Distinctionem possunt intelligi iura, quae videntur indistincte loqui de eo qui cognouit consanguineam vxoris pertotum.
Quarta conclusio est, quod si ambo coniuges confiteantur in praeiudicium matrimonij affinitatem vel consangu initatem praecessisse, non crederetur, quamuis rumor viciniae acclamare videretur: nisi per testes legitimos comprobetur: alias multotiens adinuicem colluderent coniugati, extra de eo qui cognouit consanguineam vxor. c. super eo. & multo minus extraneo crederetur, extri eo. c. de illo. & hoc in foro iudiciali in quo ecclesia non iudicat de occultis, de electio. c. significasti. despon. impub. c. Attestationes. 35. q. 6. si duo. 33. q. 1. Requisisti.
Quinta conclusio, quod idem est in matrimonio spirituali, quia si monialis confitetur se contraxisse & cognitam fuisse a saeculari ante profesiionem, vel monachus cum saeculari econuerso ad dissoluendum matrimonium spirituale, pari ratione esset eis credendum: quia frequenter possent cum vellent colludere: illi specialiter quorum vnus amore alterius captus apostatat a religio ne: & hoc nisi aliter testibus vel verisimili praesumptione confirmetur: sicut extra de rapto. c. penult. vbi creditur moniali dicenti quod antequam intraret fuerat cognita a marito: quia ibi constabat de matrimonio ante contracto, & de traductione in domum, & inspecta, fuit inuenta corrupta, & praesumitur quod ab illo.
sexta conclusio, quod vbi agitur solum ad separationem mutuae seruitutis, quae est in cohabitando vel carnali copula confessioni eorum statur, quia illorum solum praeiudicium agitur, nec per hoc poterunt ad alia consortia transire: & ab hoc possunt se mutuo consensu absoluere, de diuor. c. Ex literis. de adul. c. Intelleximus. 31. q. 1. Lotharius. Et idem forte si confiterentur gradum diuina lege prohibitum maxime si esset scandalum in populo, de diuor. c. Porro in fin. quamuis si peterent licentiam contrahendi non esset eis danda, nisi aliter probaretur: quia etiam vicinia & rurales faciliter concitantur ad clamorem sine iusta causa: vnde vanae voces populi non sunt audiendae.
septima conclusio est, quod cognoscere cognatam suam legalem vel spiritualem, vel ad quam est publicae honestatis iustitia, non est propterea incestus, quia incestus non est nisi cum vera cognata vel affine. sed Papa vel Imperator non potest facere quod sit cognatus vel affinis qui non est, quia illa sunt iura sanguinis quae mutari non possunt. sed licet non sit incestus, est tamen speciale peccatum inobedientiae ad ecclesiam. Item pari ratione non est ince stusnisi in gradu prohibito lege naturae a qua est sola consanguinitas vel affinitas vera. Et hoc est argumentum pro opinione quae negat aliqua esse simoniaca, quia prohibita.
On this page