Quaestio 5
Quaestio 5
utrum speciebus vini possit liquor aliquis admisceri sine hoc, quod desinat ibi esse sanguis Christi
QVAERITVR Quinto, vtrum speciebus vini possit liquor aliquis admisceri sine hoc, quod desinat ibi esse sanguis Christi. Et videtur, quod sic: imo quod incipiat esse in admixto: quia dicitur extra de consecr. c. quod in dubiis non negamus, quod oleo consecrato potest admisceri oleum non consecratum. Vbi dicunt doctores, quod non solum praeexistens remanet consecratum, sed etiam additum incipis esse consecratum. Idem dicunt aliqui de aqua benedicta. ergo a simili in proposito.
CONTRA, post susceptionem sanguinis verissimile est aliquam guttam, vel stillam remanere: propter quod fit frequens superfusio, & extersio: sed quicunque illam superfusionem vini, vel aquae sumit, reputatur non ieiunus, quasi purum elementum, & non sacramentum sumpserit: extra de ce. mis. c. ex parte. ergo non solum superadditum non consecratur, sed etiam praeexistens gutta, vel sttilla desinit esse sacramentum.
REsPONDEO: circa istam quaestionem sunt tria videnda: Primo quando liquor supperadditus differt specie substantialiter, & acci dentaliter: vt quia additur aqua, ceruisia, pomatium, vel oleum speciebus. secundo quando additur liquor eiusdem speciei vtrobique, vt de eodem dolio. Tertio quando vinum differens in qualitate coloris, vel alia, vt album rubeo, vel econuerso.
QVANTVM ad primum est vna opinio, quae dicit, quod si liquor superadditus differens specie est aequa lis, vel maioris virtutis deficit ibi esse totaliter sanguis Christi. si autem minoris remanet ibi totaliter sub omni parte sanguinis Christi, sub qua prius erat: sed non incipit esse sub liquore admixto, & corrupto: quia quod inde generatur, est vinum, & non species vini. Primum probatur: quia quando deficit esse consecratio: desinit esse sanguis, sed sic est est in proposito. ergo &c. Minor probatur: quia quod desinat ibi esse quantum ad qualitates coloris, & saporis non est difficile videre: quia vt dicit. 1. Phys. ad agendum sufficiunt duo contraria, ad patiendum vero vnum subiectum: sed hic est dare contrarietates inter qualitates eius, quod apponitur, puta aquae, & illius, cui apponitur: subiectum autem passibile sub vtraque qualitate est quantitas: quae de se nata est subiici contrariis. ergo ista sufficiunt ad hoc, vt qualitates specie rum viri per admixtionem contrarij: puta qualitatum aquae corrumpant. De quantitate autem quo corrumpar per admixtionem liquoris non clare patet: quia non per actionem contrarij, nec per corruptionem subiecti: nec per diuisionem, sed diuina virtute corrumpitur: vt deductum est in prae cedenti quaestione per eos. sed dato: quod non corrumpatur quantitas: corruptio qualitatum sufficeret ad hoc, vt sanguis Christi desineret ibi esse secundum eos, propter duo. Primo: quia species vini pertinent ad sacramentum: quatenus representant substantiam vini, quae versa est: sed substantiam vini magis repraesentant qualitates, quam quantitas, quia quantitas omnibus est communis: qualitates autem aliquae sunt propriae secundum naturam formae specifice. ergo qualitates magis pertinent ad sacim hoc, quam quantitas. Ipsis ergo corruptis desinit sacramentum. secundo, quia sacramentum est signum sensibile, vt patet ex sua diffinitione: est enim inuisibilis gratiae vi sibilis forma: sed species magis sunt sensibiles ratione qualitatum, quam quantitatis. ergo magis pertinent ad sacramentum, quam quantitas: vt sic earum corruptio sufficiat ad corruptionem sacri. Vnde Innocentius tertius dicit, quod vbi similitudo deficeret, sacim non esset. similitudo autem attenditur penes qualitates.
secundum patet, quia tandiu manet sanguis, quandiu manent primae spens, sed illae manent in corruptae, siue diuisae, siue non: quandiu sunt maioris virtutis: quia corrumpunt, & non corrumpuntur. ergo &c.
Quicquid autem sit de veritate conclusionis: falsum tamen videt, quod quantitate manente corruptis qualitatibus desi nat ibi esse corpus Christi.
Rationes autem sunt solubiles. Vnde ad primum dicendum, quod si qualitates manente quantitate sic corrumperent, quod non remaneret similitudo, nec rei cotentae, nec rei coueriae: tunc denneret ibi esse corpus Christi, & sanguis Christi, sicut quando fit totum aquaticum, vel acetum: quia tunc est noua generatio: nec manet eadem quantitas, quando de speciebus fit aqua, vel acetum. sed si matet similitudo rei contentae. i. corporis Christi: quamuis non rei conuei sae, vt quando fit sub specie carnis, vel sanguinis aut pueri manet ibi corpus Christi, imo supposita communi opinione, quod corpus Christi sit ibi loco substantiae in se conuersae: cum absentia substantiae sit causa praesentiae cor porporis Christi: quandiu remanet ibi, vel tota quantitas, vel pars sine subiecto: quantuncumque omnes qualitates sint corruptae, manet ibi corpus Christi, & sanguis Christi. Econuerso autem quamcito incipit fieri sub speciebus noua substantia quantunque omnia alia manerent, incipit ibi: vbi est desinere esse corpus Christi, & sanguis. Et ideo maior suae rationis primae est interimenda: quia species non pertinent ad sacramentum per hoc, quod representant rem conuersam, sed magis per noc quod repreientat rem contenta. Vnde dac umuitudine manente, manet sacramentum.
Ad secundum dicendum, quod vbi similitudo rei continente deficeret, sacramentum non esset, quia tunc etiam separatio a subiecto deficeret: quia, vt in praecedenti quaestione dictum est, corruptis qualitibus con naturalibus, & quantitas corrumpit, & alia substantia, & accidentia alia generantur. sed si corrupta similitudo remaneret quantitas sine subiecto, vt prius, adhuc remaneret sacim ibi. sic igitur, si similituto rei contente remaneat, sufficit. Et de ista concludunt suae rationes. Dato etiam quod similitudo rei contentae non remaneret, nec alicuius alterius, & nulla etiam qualitas ibi remaneret: si tamen quantitas ibi remaneret sanguis Christi remaneret: quia tandis manet ibi sanguis Christi sacramentaliter, quandiu ibi mam sisset substantia vini localiter, si conuersa non fuisset: sed illa mansisset semper cum sua quantitate omnibus aliis eor ruptis: alias substantia corrupta non potest quantitas non cor rumpi. ergo &c. Quod autem probatur, quod sacramentum corrumpitur per solam corruptionem signi sensibilis, & similitudinis: dicendum, quod aliquando plus requiritur ad rei factionem, quae ad fita isti coniuncta: in qua desinat esse sanguis: sed sicut si duo pugilli aquae, vel aquae vnus, & vini alius porfecte muscerent, & totu illud corrumperetur, & generaretur aliquod tertium: sic gutta aquae, vel vini addita subintrat partem aequalem, & adinuicem fit mixtum, & diuisio, vel in diuersis sitibus, vel in vno, & totum corrumpitur, & vna forma in particulis coniunctis inducitur, & per creationem, vel reparationem, vel conuersionem essentia materiae proportionaliter superadditur, & sic desinit ibi esse sanguis.
si dicatur, quod imo in omnibus desinit: quia tantum extenditur substantia, quantum sua quantitas, & cum sit vna quantitas numero specierum manentium, & substantiae generatae ex parte addita, & parte praeexistentis corrupta. ergo sub vtraque substantia illa extenditur, & per consequens desinit ibi esse sanguis. Dicendum, qui substantia tantum extenditur, quantum sua quantitas, quae est per se sua: non alians, quam illa, quae per accidens est sua. i. quae per accidens facta est vna continua cum illa, quae erat sua: sicut si Deus duas aquas sic coni ungeret per iuxta positionem, quod vna non subintraret aliam fieret vnum continuum, nec tamen esset vna aqua affecta quantitate alterius: sicut nec pes afficitur quantitate manus, quamuis continuetur. Ita & hic pars praeexistens manet sine substantia: addita tamen substantia habet quantitatis partem, quanuis sit difficile imaginari: cum substantia se extendat quousque terminetur quantitate: & quantitas, vbi non est terminata ibi non possit terminare: cum quantitas continua non habeat terminum in media, quo modo ibi terminet substantiam.
QVANTVM ad tertium de ad mixtione vini dissimilis coloris, vel virtntis semper Thoidem dicit, siue sit similitudo totalis, siue dissimilitudo tolalis, vel partialis.
Quidam vero dicunt, quod semper remanet sanguis: quandocunque liquor admixtus non differt specie in substantia: licet in accidentibus disferat. Primo, quia non est color praecedens corruptus, nec nouus generatus secundum rem, sed solum secundum apparentiam per secus positionem paruarum partium vtriusque liquoris: quod ex hoc videtur, quia color, qui resultat albi cum rubeo, nunquam apparet, ita purus, ita vniformis in partibus, sicut si esset naturalis.
secundo, quia dato, quod esset alius color, realiter non obest: quia variatio illorum, quae per accidens se habent ad sacramentum non mutat ipsum: quia accidens est, quod adest, & abest praeter subiecti corruptionem. sed iste per acci dens se habent, cum indifferenter possit confici de albo, & rubeo. ideo &c. Iste etiam qualitates non proprie de monstant speciem vini: cum possint aequaliter in aliis inueniri. secus autem est de sapore, & aliquo tali.
sed ista opinio deficit, primo, quia dicit, quod manet idem culor numero, qui prius: quia tunc essent multi colores secundum speciem, & per consequens non conti nui: quia sicut motus differentes spocie non possunt continuari: sic nec qualitates: hoc autem videtur falsum, quia cum per liquidorum mixtionem fiat vnum continuum secundum quantitatem, & per consequens secundum qualitatem: quia qualitas coextenditur quanto: & sic copulantur ad vnum terminum communem. ergo cum totus color sit continuus, videtur esse vnus, & si duo primi sunt corrupti, est etiam tertius generatus.
sed ratio non videtur necessaria: quia vnius continui vna pars potest esse alba, alia nigra: nec erit aliqua pars superficiei absque colore media: sed distinguentur soipsis, nec erunt continui colores, sed nec disconstinui: licet sint in continuo. Nec oportet, quod si ex substantiis, & quantitate, quae sunt vnius rationis, fiat tertia, quod propter hoc ex qualitatibus, quae differunt specie, fiat tertia. Magis tamen probabile est, quod sicut ex diuersis substantiis, & qualitatibus elemento rum fit immixtio substantia media, & qualitas media: sic & hic, maxime si verum est, quod ex mixtione liquidorum propter subintrationem partium omnium sequatur vtriusq, subiecti corruptio: quia per consequens & quantitates, & omnia alia accidentia corrumpuntur. Et quod dicitur, quod secus est de colore, qui accidit, & de sapore, qui videtur esse propria qualitas vini: videtur esse contra id, quod supra dixerat indistincte: quod corruptio solius qualitatis facit desinere esse sacramentum: hic autem dicit, quod non est de illa qualitate, quae accidit: sicut color, sed de illa, quae est propria vini, sicut sapor.
Praeterea per admixtionem vini alterius in magna quantitate, quod est fortissimum, vt Vernacinum, & huiusmodi: non solum mutatur color: sed immutatur totaliter sapor, odor, & vigor, & calor, & fere omnes qualitates sensibiles. Et sic secundum eum non maneret sacramentum: cum sicut supra dictum est: quaecunque accidentia mutentur: si quantitas manet eadem numero, & sine subiecto, sicut prius semper manet sacramentum: sed per tantam mutationem qualitatum naturalium ex natu ra indiuidui videtur quantitas corrumpi, vt dictum est: & etiam per subintrationem omnium partium videtur nulla manere sine subiecto: & sic vbique est substantia alia: & per consequens definit esse sacramentum.
Item per talem mixtionem fit corruptio substantialis & per consequens omnium accidentium, vt ex supradictis patet.
Item si est alia qualitas noua corrupta connaturalis totum desinit, vt supra dictum est. Et ideo non valot illud, quod adducunt, quod quanuis qualitates diuersorum vinorum accidant facramento: tamen qualitatibus connaturalibus corruptis, caetera corrumpuntur etiam substantia, si est: & quantitas, nisi miraculo se retineantur: sicut quando apparent species carnis, & sanguinis, vel pueri per nouas species superinductas: hoc non posset fieri, nisi cum corruptione primorum: & per consequens quantitatis, nisi Deus eam retineret. Et Ideo cum eadem quantitas partim pos sit esse sine subiecto, partim in subiecto: dum tamen quae libet pars per se sumpta sit tanta, quod posset esse perse sep rata ab omni alia in tali natura: quale est subiectum, quod habet, vel habuit: si minor liquor admiscetur, fit vnum continuum quantum occupat pars adiuncta. si autem est maior, vel aequalis, fit vnum continuum: quia omnes partes subintrantur, & penetrantur. vnde totum corrumpitur, & tertium generatur, generata noua forma, libet hic non sit illa mixtio, cuius quaelibet pars mixti est mixta.
Quod autem dicitur, quod similia mullo modo se alterant, verum est per se, sed per accidens sic: vt supra dictum est.
Et quod dicunt, quod dissimilia secundum qualitates possunt se alterare, non cor rumpere, non valet: quia alteratio magis facta abiicit a substantia: sicut mator ignis corrumpit minorem, vel saltem per diuisionem, & subintrationem.
Et quod dicitur, quod mixtio est per secus positionem partium, non videtur: quia sicut in nutritione per hoc, quod materia cibi fit sub forma nutriti, non est dictum, quod distinguatur situ materia aduenians a praeexistente: sed vtraque est indiuisibiliter commixta sic: quia fit vna quantitas, & vna forma substantialis, & per consequens commixtorum. ideo non videtur, quod materia vna sub alia distinguatur situAlias eodem modo miscerentur arida homogenea, & liquida, quod tamen ipse negat: verum est, quod ipse intelligit differentiam in hoc, quod in coniunctione aridorum totum additum distinguitur situ a toto, cui additur etiam perceptibiliter, sicut & vnumquodq, nullo sibi addito, in mixtione vero liquidorum non totum stat scorsum a toto, sed pars a parte imperceptibiliter.
Et ideo videtur mihi esse distinguendum, sicut prius, quod potest esse vinum eiusdem speciei habens qualitates contrarias, sicut si differt specie. si ergo vinum dissimile superadditum penetrat, vel penetretur: sic quod praeexistens diuidat in minima non subsistentia desinit ibi esse sanguis Christi, vel totaliter si ad omnes partes haec diuisio, & corruptio pertingat, vel particulariter si ad quasdam tantum. si autem ibi non fiat corruptio per diuisionem: & sic virtus contraria in vinis, & per confequens in se mutuo actiua, si est aequalitas virtutis, tandem fit tertium vinum differens numero, & per consequens desinit esse sanguis. si autem sit. maior in praeexistente: quia forte erat Vernacinum, vel Graecum, aut Cretense, aliud debile Gallicum, vel in magna quantitate erant species, & istud in vna gutta, vel quafi: tunc species corrumpunt, & non corrumpuntur, & sic manet ibi integraliter sanguis. si autem econuerso non manet, quia totum corrumpitur.
Ad primum argumentum in opposi tum dicendum, quod non est simile: nam de oleo admixto, quod non corrumpat consecrationem primi ratio est in promptu: quia non est ita penetrabile, vel penetratiuum, quin admixtum possit stare e regione contra aliud, & sic primum non perdit suam consecrationem: sicut nec corrumpitur in esse naturali. si autem fiat commixtio, & diuisio: & per consequens prioris destructio, non video quare non destruatur consecratio de structa re consecrata: sicut consecratio calicis eo destructo: nisi quia Papa sic statuit, qui in talibus non sacramentis: sed ecclesiasticis institutis habet plenitudinem potestatis: extra de consecra. eccle. c. aqua. vbi per ratihabitionem ecclesiae consecrantur. similiter quod oleum additum sine noua consecratione fiat oleum confecratum, non est ratio, nisi quia Papa sic statuit, qui posset statuere, quod calix conflatus, vel ali ter destrustus, & postea reparatus semper staret consecratus. similiter quare aqua benedicta sine noua benedictione fiat benedicta: non est nisi ex ordinatione Papae, sed sacramenta non subsunt PaPae. Vnde non potest facere, quod mortuus resuscitatus sit maritus, nisi ex nouo consensu, nec quod non consentiens sit nouus maritus: ita non potestfacere, quod speciebus corruptis remaneat ibi sanguis, aut quod in liquore addito sine verbis incipiat esse sanguis. Vnde prout oleum consecratum est materia ad vnctiones ceremoniales: quae non sunt sacim a Christo institutum, sed sacramentales ab institutione ecclesiae non est difficile videre, quomodo exsolo statuto Papae admixto faciat reputari sacramentum. sed prout oleum consecratum est materia sacramenti extremae vnctionis difficile est, nisi quis dicat, quod sicut in materia matrimoniali aliquid potest Papa, sic hic. TTum, quia decretalis nihil exprimit in chrismate: quod est materia confirmationis, quod hic non sacrum possit admisceri sacro: tum quia quod dicit de oleo consecrato, quod non consecratum potest admisceri nihil aliud explicans: potest intelligi quo ad sacramentalia, non quo ad sacramenta. Dicere autem, quod potest commisceri, sic quod primum non definat esse consecratum, nec tamen quod illud, quod additum est, sit consecratum: propter hoc est contra mentem decretalis: quia intelligit, quod totum reputetur consecratum
On this page