Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 1
An virtutes infunduntur in baptismo¶ Distinctionis quarte questio prima. CIrca quartam distinctionem queritur an Ivirtutes infunduntur in baptismo.
Circa prae positam questionem varie doctores inter se opinantur. Sed pro solutione pono conclusiones
¶ Prima est / licet naturaliter nullus potest probare in nobis esse aliquas virtutes infusas debemus tamen firmiter aliquas credere nobis infundi. Hec questio quo ad priorem partem probatur quia nec per experientiam. quia non experimur in no bis habitus quoscumque / nec per rationem quia hoc ma xime esset a posteriori per actus. sed hoc non possu mus probare si vnus paruulus baptisatus cui fides infunditur nutriatur inter infideles nunquam audiens loqui de hac / deus est trinus et vnus nunquam credet illi. Secunda pars probatur quia auctoritates sanctorum hoc vincunt ad hebre. xi. sine fide impossibile est place re deo et paruuli non habent fidem acquisitam: erge oportet quod illa auctoritas intelligatur de fide in fusa. Cha ritas ponitur qualitas a deo infusa communiter contra magistrum. xvii. d. pri. et sic de istis duabus / illud est patet ex. de baptismo et eius effec. maiores. in clementinis de sum. trinitate et fide catholica fidei ca tholice. §. verum. verum inquit romanus pontifex quia quantum ad effectum baptismi in paruulis reperiuntur doctores theologi opiniones contrarias habuisse quibusdam ex ipsis dicentibus paruulis quidem remitti. etc. et paulopost sequitur nos autem attendentes generalem efficatiam mortis christi quae per baptismata applicatur pariter omnibus baptisatis opinionem secundam que dicit tam adultis quam paruulis conferri in baptis. infor mantem gratiam et virtutes tanquam probabiliorem de dicti sanctorum doctorum modernorum theologie magis consonam et concordem sacro approbante concilio duximus eligendam: et illud de tribus virtutibus thed logicis communiter tenetur. coartamur dicere quod chari tas infunditur quia secundum legem dei ordinatam non datur aliquis qui non sit filius regni aut carceris quos gstra diuidit. xv. de tri. c. xix. idem videtur de aliis duabus
¶ Secunda conclusio quo ad virtutes morales probabilius est opposito alias virtutes puta temperantiam / iusticiam / et fortitudinem et breuiter de aliis nobis ad bene viuendum adminiculis infundi. probatur per illud moysi deutero. xxxii. dei perfecta sunt opera. sed hec probatio efficaciter non conclu dit quia illa capta ad propositum probabis quod quicquid est vtile ad beatitudinem consequendam nobis infumditur. quod non est verum nisi in principio quia dat no bis potentiam ad omnia nobis necessaria consequenda. probatur aliter hec conclusio. Romanus pontifex vocat illam opinionem probabiliorem esto quod non precipiat illam opinionem insequi. ergo si non sit sortis ratio ad oppositum debemus illud imitari. consequent est plana et loquitur indistincte de vutibus theologicis et cardinalibus: erg concedens de aliquibus non debes illud ne gare de aliis. Confirmo illud. viso quod omne argumen tum contra hanc conclusionem est equaliter contra primam et equaliter soluendum satius est hanc tenere. Insuper sicut diffinitio maximi poentificis vbi non constat de opposito est inconcusse tenenda sen tentia quam probabiliorem existimat debet censeri probabilior cum quo tamen stat licet cuipiam tali de terminationi contrarie. multe tamen auctoritates oppon insinuantes de adultis intelligende sunt et de virtu tibus acquisitis vt est glo. roma. v. super illo verbo proiusto quis moritur. dicit glo. est bonus qui non est iustus sed qui natus est in simplicitate innocentie. Et iaco. ii. fides sine operibus mortua est. et. ii. ethi. vtus est quae habentem perficit et eius opus bonum reddit. et sic de multis aliis auctorita. quae intelliguntur de virtutibus acquisitis et in adultis. Si dicas hec virtutes sunt inanes pro toto tempore infantie: ergo non sunt ponende. similiter catulus ante nonu diem nec est cecus nec videns cum coristus non est determinatum a natura tunc videndi: ergo cum in illo ctormpte paruuli non possunt exire in actus non reputabuntur iusti et temporati nec iniusti vel intem perati. primum non mouet. virtutes manent in patria ad decorem etiam iste virtutes prosunt accedente ratio ne. Ad aliud dicitur non est simile in spunalibus et corporalibus. visio prouenit ex dispositione organi. dicem te aristie in de anima. si senex haberet oculum vt iuue nis videret vt iuuenis. secundum multos organum est subintum visionis. sola anima est subiectum virtutum que est ita perfecte se habens in paruo sicut in adulto. sed illud non satiffacit omnino est qualitas positiua in paruulo. in cane non est aliqua cecitatem denominans fides interdum capitur pro actu: quid est fides nisi credere quod non vides / et alique alie auctoritates beati augustini de baptismo paruulorum ad hoc so nant.
¶ Contra primam conclusionem arguitur eot sic. superuacaneum est dicere quod deus creet fidem o infusam. probatur. quia nichil agit ad actum credendi. pone duos quorum vnus est baptisatus et alter non / baptisatus non magis credit quam alter et si sic ad quid deseruit illa fides infusa Respondetur per propositiones.
¶ Prima est / bene potest defendi quod nullus est habitus in aimma vel corpore / lege diuina seclusa. probatur hec conclusio. Tum primo: mul¬ ti opinantur quod habitus et actus sunt eiusdem speciei specialissime et concordat Albertus magnus in predicamento qualitatis habitus et dispositio inquit diferunt per magis et minus. Item probabile est quod motus localis est mobile scilicet substantia tunc secundum hoc cursus est homo currens: ergo ex multis actibus currendi non generatur habitus sicut philosophi loquuntur sed est substantia currens alioquin non essent eiusdem speciei actus cum hab tu cuius oppositum supposuimus. Tum secundo habitus in anima est eque presens sicut actus. ergo possumus intueri habitum sicut et actum. illa cose quentia est bona tenendo quod sunt eiusdem species Si dicas distiguuntur specie sed habitus non est prosens in ratione obiecti esto quod localiter quemadmo dum intueor colorem inherentem materie et non materiam et tamen materia est eque presens localiter. apparenter instas sed non est idem. sunt multa argumenta ad probandum materiam nos non posse in tueri magni ponderis: hic autem non. Tum tertio si vis probare quod est habitus in aliquo hoc maxime est quia quis est magis procliuus ad exeundum in act postactus quam heri et nudiustertius / sed hoc non sufficit igitur probatio minoris. actus currendi vel sedendi non producit habitum currendi vel sedendi cum cursus et sessio sint substantie currentes et sedentes secundum nominales. dicetur tibi si aiax olei frequenter currat / aptior est ad currendum quam ante erat / non quia manet habitus inclinans actiue in similes actus / sed quia taliter se habuit. quemadmo dum sortes est currens et ante non currebat et nulla res producitur de nouo sed membra sortis aliter se habent quam antea eodemmodo de parmenide assueto studere qui voluptuose bibliotecam non egreditur et tamen non est opus superaddere habitum. volo dicere si duo habeant decem actus circa eandem con clusionem sortes et plato et deus impediuisset om nem habitum in sorte ne aliquis generetur / et generetur aliquis sicut tu imaginaris in platone: isti ambo equalitur assentient conclusioni proposite / et sic superuacaneum est ponere habitum cum omnia sine habi tu saluantur. tu es inficias eos eque assentire. hoc non me fugit sed demonstra michi eos dispares assem sus habituros. Item quemcunque actum potentia pro ducit cum habitu potest defendi quod potest similem producere sinc habitu. patet de primo actu qui potest esse multum intensus. hiis non obstantibus quia sancti videntur ponere habitus infusos eos firmiter pono et probabilius est mere naturaliter loque do quod sunt habitus acquisiti sed propositionem quam dixi reputo non penitus improbabilem seclusa fide quamquam doctrine. ii. ethico. aduersa videatur.
¶ Secunda propositio / concesso quod sunt habitus infusi dubium est saltem non est lucidum an aliquam actiuitatem habent hoc patet de paruulis ante assum ptis.
¶ Tertia propositio / isti habitus infusi et acquisiti specie differunt. probatur / habitus acquisiti cum potentia sufficiunt producere actum credemdi circa vnum articulum / habitus infusi cum poten¬ tia non sufficiunt producere actum: ergo isti habitus specie distinguntur. licet bonitas huius consequentie sit suspecta bene intellecta est apparens. antecedens patet: esto quod adultus infidelis nunquam au diens loqui de fide nostra baptisatus non assentire potest plus huic / deus est trinus et vnus quam non baptisatus. Insuper si quis male habituatus acce dat ad baptismum talis compiet se postea inclinatum sicut ante vt dicemus infra / virtutes secundum ha bitum infunduntur. sed inter habitus acquisitos tan ta est repugnantia sicut inter actus et cum habitus infusus stat naturaliter cum vitio opposito virtuti acquirende oportet quod virtus infusa et acquisita non sint eiusdem speciei. Si dicas odium sortis et dilectio platonis simul stant et non dilectio sortis et odi um sortis et tamen dilectio sortis et platonis dilectio sunt eiusdem speciei fateor. probatio non vacat meandris.
¶ Quarta propositio dubium est sed est apparens quod habitus infusi sunt perfectiores ad quisitis circa idem. quod sit dubium patet. habitus ac quisiti cum nuda potentia sufficiunt producere actus habitus infusi cum nuda potentia vt patet ex praemissis non possunt. sed agere est conditio arguens perfectionem vbi effectus a creatura potest produ ci. hoc addiderim propter angelum non potentem producere angelum. Secunda pars patet / isti habitus specie distinguntur ex tertia ergo non sunt eque perfecti. consequentia illa est plana et argutum est quod ha bitus creati a deo sunt imperfectiores. In oppositum arguitur: isti habitus infusi non possunt produ ci a creatura sed a solo deo ergo sunt perfectiores ista consequentia tenet: quia habitus ille est perfectior ad quem creatura ex suis naturalibus non potest con currere quam habitus ad quem potest peruenire. quide doctor dicit hoc argumentum est ponderandum comcedit conclusionem argumenti et ex consequenti quod est perfectior scientia vel intellectu vel sapientia qua a creatuaa produci possunt. Sed hec ratio non videtur michi tanti ponderis. creatura potest produ cere effectum perfectiorem quam hic effectus productus a deo. Forma ignis potest producere formam ignis et solus deus materiam ignis / et tamen per suum modum arguendi concluderetur quod materia essem perfectior forma quod est falsum. Item beatitudo est berfectior gratra. ad primam concurrit anima partialiter actiue non ad secundam / bona est apparentia postquam fi des insusa circa vnum articulum cum fide acquisita sufficit producere actum et vtraque est ineuidens quod illa que creatur a deo est perfectior sed ex illo non sequitur quod est perfectior scientia vel beatitudine.
¶ Quinta propositio fides infusa superueniente ad quisita fide actiue concurrit ad actum fidei. probatur apparentia est vt patet ex precedenti quod fides infusa sit perfectior acquisita / ergo non neganda est cau salitas ab ea magis quam ab acquisita. imo esto quod esset imperfectior sed hoc non est sussiciens causa cum anima nisi ponatur fides acquisita ita quod ille due cause cum anima fufficiunt. acquisita sine infusa sufficienter inclinat in actum: sed non econuerso / et hoc nobis expe¬ rientia et ratione partim constat et sic habens fidem infusam et acquisitam intentiorem actum credendi producit quam si haberet habitum acquisitum tantum. nec illa via naturaliter habitum infusum in nobis probare potest cum nesciatur a quibus fontibus scateat intentio actus.
¶ Ex istis patet quod virtures cardinales infu se non sunt eiusdem speciei cum acquisitis possumus probare probabiliter habitus aquisitos per actus sri temperantisam nescimus plus probare in baptismo inquantum huiusmoni quam in non baptisato igitur. nec illud con cludit quod non debemus ponere virtutes cardinales alterius speciei in paruulis quia eodem modo argumenta vnicunt de fide spe et charitate.
¶ Contra dicis / deus infundit iusticiam / vel omnem iusticiam vel aliquam et aliquam non / secund non est dicendum nec primum sunt infiniti habitus specie distincti ip sius iusticie dabiles / et sic de temperentia Ergo si deus sufficienter infundit istos habitus infinitos infundit / dicatur infundit vnum habitum qui inclinat in omnes actus iusticie / sicut fides infusa imclinat in omne illud quod de necessitate credendum est et charitas infusa ad omnem actum meritorium vt patet in. xvii. distinctione primi dictum est.
¶ Secundo arguitur contra dicta / si esset aliquis habitus creatus a deo ille ita naturaliter inclinaret ad actum sicut habitus acquisitus. fortitudo infusa inclinat ita naturaliter ad actus fortitudinis sicut habitus fortitudinis ex actibus genitus.
¶ Respomdetur concedendo dummodo habitus fortitudinis infusus a deo esset eiusdem speciei specialissime cum habitu acquisito producet suum actum cum ita par uo motiuo sicut acquisitus sed habitus infusus quando producit semper naturaliter producit sicut acquisitus.
¶ Sed contra illud arguitur. dabilis est vna pars fidei habitus acquisiti ita remissa sicut fides in fusa et illa agit: ergo fides infusa cum est perfectio cum sola potentia. Respondetur est color in argu mento: sed consequentia nichil valet patet ex dictis: experientia rerum magistra docet oppositum requirit secum fidem acquisitam vel motiuum extrinse cum. Ex illo sequitur quod si esset vnus habitus fidei infusus infinitus / actum fidei cum sola potentia quo ducere non potest quia dato opposito deuenire oportet ad habitum finitum fidei infusum qui potest producere cum sola potentia actum quod est contra dicta. et est simile sol partialiter potest producere asinum puta cum asino secundo phisicorum / et forte asinus sine sole / sed nunc tamen imaginemur si sol in infi nitum crescat asinum sine asino producere nequit. vnde boc interest inter habitum infusum et acquisitum. acquisitus habitus et potentia possunt producere actus credendi sine alio adiumento extrin seco. Infusus et potentia sine motiuo extrinseco non valent quamquam in posterioribus dicere visus sim habitum scientificum et potentiam non posse producere scientiam actum sed potius fidem propter rationculas quas ibi adduxi. Sed contra hoc feci ra tionem cui satisfactum iri non existimo. sed alibi patebit locupletius quid dicere velim. sufficit habens fidem infusam et motiuum citius credit quam eam non habens. et fortitudine infusa redimitus citius fortius aget quam illa vacans et cum fortitudo est volun tatis ornamentum que est libera cum potentia susfficit primum actum fortitudinis erigere vt apparet. hec de fide in vmbra dicta sunt secundum exigen tiam buius materie.
On this page