Quaestio 16
Quaestio 16
an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
¶ Distin. quadragesime none questio decima sexta MVero tertio an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectio¬¬ nis
et est questio huius distinctionis decima sexta: hic autem non quero an martyrii actus sit magne perfectionis sed generalius quesiu de quolibet actu cui debetur palma martyri: cum ex questione prima huius materie cuilibet actui mai tyrii debeatur palma martyrii sed non cuilibet actu cui debetur palma martyrii est martyrium: hic autem sufficienter excludemus martyrium extenso te mino quod sit cum contrapugnatione quia tali non debetur aureola.
¶ Secunda conclusio quilibet actus cui debetur aureola martyrii prestat actui martyrii cum contrapugnatione ceteris paribus.
¶ Tertia conclusio regulariter quilibet actus cui debetur aureola martyrii prestat actui qui non est aliquomodo martyrium: non stemus in hoc quod negatio distribuat terminum martyrium prosolis su is significatis que significat vniuoce accipe ad nostram intentionem. Prima conclusio probatur: quelibet fortitudo est actus magne perfectionis quodlibet martyrium cum contrapugnatione est fortitudo: igitur. maior patet tertio etbicorum et obiectum fortitudinis bellice facit actum difficilorem quam obiectum temperantie. Insuper si extollantur a sapientibus qui gloriose pugnarunt pro defensione patrie a fortiori laudandi veniunt qui et pro patria es dei gloria pugnant tollendo illa que perturbant exaltationem dei nominis. propterea machabei godofridus bulliensis et balduinus et similes eternita ti dantur a posteris et gloriose triumphant in celis Secunda conclusio patet fortitudo prestat temperantie propter maiorem diffcultatem vt dictum est in praecedente sed est multo maior difficultas in actu cui debetur aureola martyrii quam in actucui non debetur: igitur. minor patet quando est contrapugnatio est spes euadendi creberrime magna et furor arma ministrat et minus aduertit ad vulnera calefactus in impetu non percipit ictus quos percipit facile non contrapugnans nulla est spes vel tenuissima euadendi in illo cui debetur palma martyrii credit tamen si ei in mentem occurrit deum posse eum liberare sed nescit an conducat saluti patientis et quia videt frequenter deus sinit bonos flagellari a malis non habet spem. Rursus pati martyrium est actus heroy cus vel ex parte facientis vel ex parte obiecti sine contrapugnatione non est actus heroycus pati con trapugnando modo actus heroycus prestat actus non heroico circa eandem materiam quod sit actus he roycus patet: transcendit communem facultatem hominum presentia vnius ensis plus mouet quam centum absentium: eusebius libro sexto capite tricesimo dicit: multi obtulerunt se ad martyrium qui martyrio oblato resilierunt. Insuper mauritius et suf socii vltro abiecerunt sua arma vt martyres sine re sistentia reperirentur.
¶ Tertia conclusio probatur iohannis decimo quinto: maiorem charitatem nemo habet vt animam suam ponat quis pro amicis suis: sed per actum martyrii quis ponit animam suam pro amicis suis. Item cuncta que bomo habet dabit homo pro pelle sua ioh secundo: sed per martyrium bomo dat pellem pro deo igitur. Dixi regulariter: stat dare heroycam dilectionem beate virginis prestare vni martyrio in cleto vel clemente.
¶ Contra secundam conclusionem argumentor: non licet alicui seipsum sine auctoritate dei interimere: ergo nec se prebere alteri ad occidendum. Forte dicis et sic dicendum est nemo prebet se alteri principaliter vt occidatur prebet se pricipaliter ad dicendam veritatem fidei quam non vult relinque re dato quod sequatur mors: contra ex illo sequitur quod alteri prestat occasionem peccandi quia occidendi hominem. Insuper maior vtilitas sequitur in religione christiana ex contrapugnatione cum ibi magis roboretur fides quam ex sola tollerantia: igitur. Ad primum sufficienter interarguendum responsum est vsque ad calcem argumenti nego quod alteri det occasionem culpabiliter id faciendi vmo potius dat ei occasionem facere opus virtutis vt secum confitetur nomen domini vel aliud simile sicut superius diximus in decima quinta distinctione de petente pect niam mutuo ab vsurario is dat alteri occasionem bene agendi sed altera malicia capit occasionem malefaciendi. sed dicis sanctus cyprianus reliquit vn gintiquinque aureos spiculatori: ergo petebat mortem consequentia est nulla sed ostenditur magna tranquillitas animi et constantia in taliter patienti gaudebant apostoli et ad mortem ibant gaudentes quoniam digni habiti sunt pro nomine christi contumeliam pati: sicut beatus andreas salutauit crucem cum gar dio vt ostenderet se paratum equanimiter ferre mortem pro confessione fidei. Ad secundum nego ante cedens et consequentiam antecedens plus fecerunt apostoli et martyres ad plantationem fidei quam in con tuplo plures contrapugnatores viderunt increduli tantum constantie non posse prouenire naturaliter vt patuit per laurentium vincentium bertholo meum et similes celo dignos: frequenter interpatiendum occurrebant miracula etiam in contrapugnatione frequenter hostis est victor vt diximus in questione prologi prima et causam super hoc dedi mus tunc hostis ascribit suo putato deo vel suo pseu do prophete et plerumque vltra causas quas superius dedimus est exercitatio et multitudo sicut fertur sub turco iuuenes in re militari erudiuntur sicut nostri in ocio litterario: idem est de malmalucis sub soli dano et plerunque deus sinit causas secundas habe re suam actionem etiam nego consequentiam pe actum minus meritorium interdum sequitur maior vtilitas reipublice quam per actum magis meritorium.
¶ Secundo arguitur plus meretur ille qui vult patiquoscunque cruciatus citra mortem antequam fidem deserat quam ille qui facit opus honestum es nescit an sequetur mors vt est de multis predican tibus propositiones catholicas nescientibus tamen an pro illa predicatione infligetur mors: et idem forte patet de illo qui vult pati mortem non curando de eius acerbitate. Respondetur talis potest habe re multiplex propositum vnum volo sustinere quod deus creauit celum citra mortem sed non mortem l totale est malum prior pars est rationabilis sed non est propositum cui debetur aureola martyrum: secus est de illo qui vult pati mortem in presentia periculorum dato quod non cogitet actualiter de magnitudine cruciatus sed non debetur aureola martyrum illi vt opinor qui predicat aliquid honestatis nescius tamen an infligeretur mors. postea tamen determi natum est a tyranno quod occidetur equanimiter mortem tolerat hoc ad genus patientie pertinet et non proprie ad martyrium cum est equanimis tolerantia aduersorum que non sunt pro tunc in potestate tolerantis sed si talis eliciat actum spontaneum quo vellet adhuc illud opus honestum facere si esset faciendum dato quod sciret mortem esse illatam sicut nund infertur multum meretur forte illi proposito non debetur aureola martyrum cum non est in presentia periculorum sic scilicet quod liberum sit resilire: iohannes baptista vt est verosimile presciebat mortem esse ei infligendam pro sui predicatione tamen noluit desisterene vicia extirparet et sic noluit desistere ab actu honesto in presentia periculorum et erat proprimartyr: si quis dicat dabitur corona martyrum illi qui fecit actum honestum cui mors infligitur ipso inscio a principio non tamen tante altitudinis sicut broprissimo martyri non insisto ad hoc impugnandum.
¶ Tertio arguitur: vel est de ratione martyrii pati quancunque mortem illatam vel sufficit eligere mortem non secundum quia secundum hieronymum seneca non est martyr qui elegit sibi mortem vt in balneo dulciter animam efflaret: si primum tunc decollatus sicut apostolus et excoriatus sicut bertholomeus vel assatus cum laurentio in craticula et positus super carbones ardentes cum vincentio equae liter merebuntur in illis penis: patet cum habebant actus interiores equales patiendi quantuncunque mortem pro fide videtur quod equaliter merebantur in hoc Respondetur quod volens eligere mortem facilem vt minus sit penale non est martyr sicut erat in seneca etiam cum determinatum erat a perditissimo nerone quod preceptor mortem oppeteret erat actus pa tientie et non martyrii. Si dicas beatus petrus elegit sibi mortem et non esset martyr hac via respondetur: non elegit vt mitius mortem ferret: ita pena te est crucifigi pedibus in altum erectis et capite de misso sicut econuerso: sed quia non decebat famulum mortem obire eadem via cum domino vt dicebat propterea sic passus est: sed vbi tangitur in argumento de martyribus qui passi sunt cruciatus impares vt paulus et laurentius qui parati erant omne genus mortis pro christo perpeti an equaliter in hoc meruerut. hic dico aliqua.
¶ Stat non martyrem esse hoc martyre sanctiorem quia plures bonos actus fecit sed loquimur de vno actu paulus et laurentius habebant hec proposita non negabimus fidem non ob stante quacunque conditione mortis oblata et ista sunt equalis meriti si in equali intentione graduali et ceteris paribus fiant.
¶ Secunda propositio laurentius plus meruit per hunc actum volo sustinere veritatem huius christus est deus non obstante craticula in qua torqueor quam sortes per hoc propositum volo sustinere quod christus est deus non obstante decollatione quam protinus exequuntur si non resiliam dato quod actus sint equaliter intensi: patet actus laurentii erat difficilior quia in prospectu terribilioris obiecti quam actus sortis. insuper aliqui martyres passi sunt mortem mitiorem qui forte resiliissent a tam terribili nisi deus specialius eos iuuisset non tamen nego auxilium speciale dei in velle sic pati cum omnibus bonis circunstantiis est opus multum heroicum.
¶ Contra tertiam conclusionem argumentor dilectio det su per omnia prestat martirio ergo male dictum est. In super quilibet actus qui est martyrium prestat actui qui non est martyrium regulariter sed quelibet pars proportionalis actus qui est martyrium est martyrium ergo quae libet pars proportionalis actus qui est martyrium praestas actui qui non est martyrium conclusio est falsa et mi nor vera et consequentia in barbara ergo maior est falsa.
¶ Respondetur argumentum praesupponit falsum actus martyrii est dilectio dei et actus heroicus caritatis secundum illud superius allegatum. iohannis. xv. maiorem autem caritatem nemo habet ecce actum martyrii volo sustinere veritatem huius christus resurrexit a mortuis popter deum vsque ad mortem inclusiue fides in intello ctu quo assentit huic christus resurrexit non est martyrium. Ad secundum dicitur quod terminus praestat confundit distributiue datiuum ab eo rectum sicut comparatiuus ablatiuum et sic conclusio est falsa et maior sed intelligo de actu totali sed dummodo terminus actui stamte confuse tantum conclusio concederetur vt quelibum pars proportionalis actus que est martyrium actui o non est martyrium prestat.
On this page