Text List

Quaestio 13

Quaestio 13

An dissuadens alicui intrare religionem tenetur intrare religionem illo nolente postea intrare

¶ Distinctionis decime quinte questio decima tertia. DEcimo tertio queritur an dissuadens alicui intrare religionem tenetur intrare religio Unem illo nolente postea intrare.

Respon. detur multiphariam quis dissuadet alicui intrare religionem vel quia iudicat illum qui dissuadet ineptum intrare religionem vel credit esse vtilius huic pro ten pore dare operam litteris vt sit maior fructus in ecclesia dei ratione istius vel pro salute anime quam dissuadens procurat ab isto quia eum erudit in via morum vel eum nutrit et sic dissuadens non peccat: ergo alio postea nolente religionem intrare dissuadens non obligabitur si hoc faciat maliuolentia contra religionem (quod raro accidit) suadeat postea illi intrare religionem quod si noluerit studeat habere alium qui religionem ingrediatur quem si reperire nequit ipe tenetur intrare secundum aliquos exemplo raymundi dissuadentis cuidam nouicio stare in religione quo volente religionem intrauit predictus raymundus. Item qui ordinat seruum alicuius in presbiterum tenetur ad estimationem serui et inferius in sacramento ordinis patebit probationes iste non ostendunt propositum vt ompinor. for te raymundus libere intrauit et si fecit conscientiam quod tenebatur intrare ei imputetur aliqua conscientia erronea non nocet habenti sed prodest secunda ratio de seruo ordiato non concludit vmo citius contra facto es: contra dominum ibi est iniuria auferendo alienum vel iprsum indisponendo ad seruitia antiqua cum in casu nostro iste nunquam fuit religiosus dato quod esset nouitius a religione hac nichil tollitur multum refert prope habere et habere actu impediens idoneum ab assecutione beneficii habendi non tantum peccat ac si eum priuaret ab habito. insuper forte iste ita bene viuit praesbiter vel laicus in seculo sicut vixisset in religione licet tota religio sit melior quam non religio stat plerosque non religio sos esse multis religiosis meliores si suaderem sorti polenti intrare conuentum beate marie de monte carme o intrare ordinem augustinensium an propterea essem obligatus intrare pro eo carmelitas. dicis vtrumque istorum est licitum sic licitum est huic stare in saeculo homo non semper tenetur ad melius suadeat illi intrare vel studeat habere alium vel recompenset conuentui secundum iudicium pru dentum. Eodem moo si quis induxit aliquem ad peccandum peniteat et studeat eum reuocare ad viam veritatis vel si virgini fecit iniuriam eam deflorando reparet secundum iudicium prudentum. illud exodi. xxii. nunc non ligat sed satis accedit ad lumen naturale et potissimum vbi virgo fuit honesta et est et erat illusa ab isto. sed dicis cum hic loquuti sumus de religioso quomodo tenetur ad restitutionem illicite consumptorum cum nichil habeat. respondetur viuat artius et studeat per amicos lecturam vel contionem facere recompensam. Sed hic dubitatur quodo mulier nobilis habens drimogenitum spurium quem dominus eques auratus comes vel habens amplum patrimonium credit esse suum constat mulieri de opposito et loquamur in britannia vbi in vtroque regno primogenitus succedit in toto videtur quod hec mulier manebit in peccato permittit filium alterius ignobilis forte succedere in patrionio secundo genitus est verus heres. si dicas consulendus est intrare religionem vel cavere ordines sacros incassum laborabis: si dicas ei quod sit spurius non tenetur assentire nec assentiet dicet matri facile crediderim vos impudicam sed non credo quin rum filius talis domini quare non reputastis me spurium a pri cipio quare debeam plus credere nunc quam a principio. si dicat viro forte recidetur et reddet se infamen et eius peccatum est occultum. Respondetur si mulier videat filium talis conditionis quod acquiescet ei dicenti et habuerit strictam conscientiam potest dicere filio et suggerere ei intrare religionem vel capere ordines si videat virum clementem et quod ipsa non est in aliquo periculo occisionis potest dicere viro casum rationabilius est quod fama sua que est mala meretrix quopericulo occisionis potest dicere viro casum rationabilius est quod fama sua que est mala meretrix propaletur viro quam verus heres careat hereditati. Si videat virum terribilem et filium large con scientie neutri dicat diminuat de bonis communibus quantum potest et bene loquatur de secundo genito patr dans pecuniam vt emat terras secundo genito. et quid quid potest colligere ad partem det illi si sciat bene pecuniam disponere et licet spurius succedat in maiore parte mulier non potest adhibere aliud remedium ipsa est in ter duo de seruanda fama et propria vita et ne mari tus committat vxoricidium ex vna parte et de restituo da hereditate ex altera parte flectat se ad minus non restituendo hereditatem et doleat quod ipsa est impossibilitata et sic ipsa non est amplius in peccato est apparem tia quod ipsa in articulo mortis congreget duos vel tres sacerdotes vel viros probos dicens eis casum si ipsa viuat quod taceant sinautem si ipsa moriatur quod illi tres vro significent sed iterum in oppositum est apparentia vix illis tribus dabitur fides. item nec mulieri quae tenuit isti legittimum a principio essent lites inter virum et pentes vxoris forte nullum aliorum crederet legittimum tabesceret tristicia et occideret spurium plano marte vl dolo. propterea in toto vtatur mulier consilio sapientum confessorum duorum vel trium quibus ipa confitebitur delictum qui nouerut conditionem viri et spurii quia secundum hoc variande sunt responsiones.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13