Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

De alia dote scilicet dote agilitatis

¶ Distinctionis quadragesime none quaestio octaua. OCtauo quero de alia dote scilicet dote agi alitatis:

supponatur in homine esse duplex motus / vnus secundum exigentiam elementi predominantis vt est terra: alius est ei conueniens ratione anime scilicet motus progressiuus isti motus differunt: motus qui sequitur animatum ratione corporis non sequitur cognitionem sed appetitum naturalem illius corporis et ideo est ad vnum locum sicut appetitus naturalis ad vnum determinatur motus qui est ratione anime sequitur apprehensionem que est respectu alterius ideo appetitus animalis sequens cognitionem non est respectu vni us situs propter quod ille motus non est semper secundum eundem situm nec semper ad eundem locum: sed quoquouersum est progressio etiam in hoc motu mobile se sistit per intrinsecum vt brutum occurren te impedimento non procedit vlterius per principium extrinsecum licet non moueatur libere sed in alio motu non potest se sistere: patet de cadente et turre iste motus qui est ab anima nec est naturalis nec violentus est progressiuus et medius sed acceder do ad agilitatem dicimus illum agilem qui propt tudinem habet celeriter mouere suum corpus vt de ascendentibus in fune vel cirogrillo qui non organice mouetur sed omnes partes simul mouentur idem contingit in irundine et in aliis auibus homo organice mouetur vna pars mota alia quiescit quando sortes leuat vnum pedem alter calcat terram sic in equis et aliis in quibus videtur ineptitudo ad mod tum celerem. sed quomodo est dos agilitatis dican sicut imaginor pro meo captu probabiliter sit anima sibi relicta et separata potest mouere se vbilibus instantanee ad quancunque differentiam positionis vt patet ex secundo: grauitas est accidens coporis grauis secundum communem philosophiam non videtur illud accidens necessarium ad hoc quod anima corpus informet de necessitate simpliciter dicta non dubito vmo nec de congruitate tunc seclusa hac gre uitate anima potest hoc corpus mouere vbilibet ad nutum eius cui suffragari videtur beatus augustinvicesimo secundo de ciuitate. capitulo vndecimo dicit quod deus a corporibus beatis auferet graue pondus: idem dicit in questionibus de resurrectione. Si petas an illud corpus est leue peto a te eanden questionem si tota grauitas separetur a corpore grei ui vt a gleba terre quid erit deillo corpore non erit leue. et quero si ponatur illud corpus in aere quio erit de illo cum non habeat grauitatem inherentem si dicas formam substantialem producere grauitatem accidens sicut forma aque in se producit frig reducendo se ad frigiditatem post calefactionem sufficit nobis deus potest impedire ne fiat si non ponas aliud a grauitate extrinseca res est paruia tunc anima mouet corpus vbi vult quod si curras ad grau tatem innatam forme substantialis: vel dicis anima non posse bene informare corpus sine grauitate accidente tunc deus supplet actiuitatem anime in mouendo suo corpore omnem terrestrietatem superuacaneam auferendo et anima ad illum motum agit et deus coagit multum vel parum ad nutum anime volentis successiue vel subito moueri. vel deus facit quod grauitas non plus resistit motui anime quam grauitas elementi in suo loco naturali si deus faciat hoc aque in loco suo non dubium est quin id facere potest aque extra locum naturalem aque: et hoc conuenit anime ratione sue beatitudinis: propteres autotoritates sanctorum dicentes ex beatitudine anime redundat quedam promptitudo in corpus et dos agilitatis sic exponende sunt propter illam beatitudinem deus coasistit et coagit illi motui ad nutum ani me moueri scholasticorum virorum dicta non recipimus dicentium dotem hanc esse quendam qualitatem corpori inherentem causatam realiter a beatitudine non est facile captu quomodo beatitudo accidens impartibile producat illam dotem corpore¬ am et quomodo illa dos mouet corpus ad omnem differentiam positionis scilicet sursum deorsum es circulariter instantanee vel successiue sicut ascendit corpus christi hierosolymis quod subito hbeatus mutetur: patet vicesimo secundo de ciuitate dei capi tulo tricesimo dicit vbi volet spiritus ibi erit protinus corpus. et sapientie tertio dicitur tanquam scintille in arundineto discurrent. et esa ve quadragesimo: qui sperant in domino mutabunt fortitudinem assument pennas sicut aquile current et non laborabunt ambulabunt et non deficient. rursus nulla est resistentia extrinseca resistens beato ne instantanee mutetur et nulla est intrinseca: ergo instantanee mouetur. patet quarto phisicorum non alias mobile sim plex positum in vacuo mouetur in instanti sicut dicit ibi aristoteles et ad hoc pulchre argumentatur quia nisi sit graue simplex positum in vacuo tardi mouetur quam in pleno. patet si successiue mouetur es cuiuslibet finiti ad quodlibet finitum est aliqua pro portio sic quod mouetur velocius vt octo in vacuo quam in pleno tunc per subtiliationem mediorum dabis duo mobilia equalis grauitatis et figure equaliter mota in pleno et vacuo sed hoc dici non potest cum omnis resistentia in vacuo est in pleno et aliqua alia non valet more aliquorum currere ad incompos sibilitatem locorum oppositum illius ostensum est in decima distinctione huius: nec iuuat currere adfinitatem agentis vt patet per aristotelem et eius rationem dum bene ducatur. Dicis illud concludit me posse proiicere in vacuo graue ad celum quia si per finitam distantiam alius in pleno equalis vigoris agens poterit per subtiliationem medii ad tantam distantiam proiicere: non est simile cum hic es resistentia intrinseca et oportet vtramquem resistentiam diminuere intelligo mobile simplex intrinsece et per equiualentiam si vnum mixtum participans de grauitate aeris et terre poneretur in vacuo aqueo moueretur partibiliter cum grauitas aeris resistit decensui non inconuenit tale mobile in vno vacuo moueri successiue et in alio in instanti si illud mixtum po neretur in vacuo igneo descendit in instanti in vacuo aqueo successiue cum ita est quod graue simplex mouetur subito in vacuo eo quod nulla est resistentia extrinseca nec intrinseca et per dotem subtilitatis beato nullum corpus non beatum resistit vmo nullum quia non intendit se mouere per beatum et sic non ei resistit et nulla est resistentia intrinseca per dotem agilitatis quare preter rationem est negare motum instantaneum a beato hic terminum moueri extendimus

¶ Sed contra istam conclusionem argumentor ex ea sequitur quod linus potest mouere se circa celum in instanti et facere circulum in eo et sic in ed dem instanti erit in oriente et occidente et in pluribus locis naturaliter. Insuper vel illa mutatio incipit per vltimum instans non esse sicut contingit de motu proprie dicto et sic non datur instans quo mouetur ab a ad b immediate post boc instans vel vnum instans immediatum alteri instanti. sed in hoc instanti. contra in boc instanti est in termino ad quem et in termino a quo et quandocumque mobile est in termino a quo et ad quem quiescit ergo simul quiescit et mouetur extendo terminum motus ad imitationem instantaneam. Ad primum conceditur nec hoc est inconueniens Ad secundum dicitur vtrumque potest dari primo admittamus quod mobile incipiat mutari per vltimum instans non es se mutationis quod est vltimum instans esse quietis: sed illa mutatio subitanea nec desinit per vltimum instans esse mutationis nec primum non esse post mutationem dando aliud membrum dico quod in boc instanti describit circulum circa celum vel ascendit vel descendit et est in termino ad quem et a quo et nego quandocumque est in termino a quo quiescit si quiescere opponatur moueri et mutari si solum motui conceditur simul idem mutatur et quiescit: si intelligatur in quocumque tempore vel instanti. at dicis ille beatus manet semper in eodem loco in quo prius erat ergo non mutatur quia nunquam transit extra bunc locum. Respondeo consequentia est nulla sorte manente parisii si deus ponat eum rome et moueatur vel mutetur antecedens est verum et consequens falsum.

¶ Secundo argumentor sit linus in oriente et cletus in occidente qui velint sibi subito obuiare in puncto me dio interstiti inter illos quod signo centum leucarum queritur in quo puncto sibi obuiabunt dicitur obuiabunt sibi in puncto in quo volunt si linus velit in puncto pedaliter ab eo distante mutari et cletus per reliquam partem in illo puncto sibi obuiabunt ita facile potest beatus et ita cito mutare se per magnam intercapedinem sicut paruam dices beati cupient es se prope christum ergo non mutabuntur nec moue puntur. Respondeo christus est vbique et per totum celum et licet christus non sit vbique christus tamen potest deus supplere causalitatem obiectiuam humanitatis eius. Item mouendo in instanti manebit in loco in quo est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8