Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 1
An ad verum matrimonium requiratur consensus mutuus per verba de praesenti explicatus et an hoc sufficiat semper¶ Distinctionis vigesime septime questio prima. QVeritur circa vigesimam septimam distinctio nem an ad verum matrimonium requiratur con sensus mutuus per verba de presenti explica tus et an hoc sufficiat semper per verba intelligo nutus scriptum et equiualentia.
Respondetur quod sic requiritur consensus cum res est libera dominium illius rei non transit in alium nisi eo consentiente nisi dominus suprimus scilicet deus contra ctum talem voluerit sed in matrinonio vir dat patantem suf corporis mulieri et econuerso: quod illud sufficit patet mu lier habet dominium sui corporis ad hoc officium puta ad multiplicationem smpei vel citius ad sacramentum propter steriles et antiquas sic habet vir dummoo contractus non irritatur a superiore tenet ad dationem mutuam corporum et non sufficit consensus spontaneus nisi eis con stat quia tunc si sortes et berta persone legittime sibi ob uiant in foro sine explicatione exteriore et in seinu cem consentiunt esset matrimonium et sic non liceret sorti ducere aliam nec berte alium et sic semper incertitudo esset de matrinonio requiritur. ergo quod inter se consen tiant et quod eis hoc pateat per signa inter se requirun tur verba de praesenti qui promittit aliquid de futuro nondum facit illud. si dicas in religione homo est obligatus et tamen per verba de futuro dicit ero obediens imo per verba de praesenti dicit facio professionem sed obligatio ad actus fu turos fit per verba de futuro vt promitto quod ero tibi obediens quod istud sufficiat patet nichil aliud requiri tur.
¶ Contra hanc conclusionem argumentor: potesali quod sempronius in scotia et teberga in extremitate aprobane contrahant maneant nuncii diu in itinere tri bus annis ab aliis detenti credat sempronius eos esse mortuos et est tibergam sequitur quod in fine duorum annorum matrimonium tenebit quod non videtur dicendum. Item ponatur quod trmpore quo nuncii transeunt per franciam sempronius dissentiat et rursus consentiat quando nunci sunt in aprobana sequitur quod matrimonium tunc tenebit.
¶ Respondetur difficiliter ille casus emerget quo niam sempronius erit memor de nunciis inter tran feundum et de muliere: sed dato casu concedo con clusionem quod matrimonium tenebit et etiam in secundo casu. Et vlterius concedo quod si titius et sem pronius in scotia mittunt nuncios ad extremitatem grecie pro duabus ita quod labatur annus antequam pertingant terminum et titius dissentiat toto tempore quo nuncii transeant et consentit quando nuncit veniant tebergam teberga consentiente est matrimonium quia est consensus mutuus per signa explicatus et si sempronius consentiat quousque nuncii eius veniant ad bertam et tunc primo dissentit non tenet matrimonium.
¶ Sed contra illud as gumentor non sufficit consensus mutuus de presenti sed requiritur quod hoc vtrique constiterit non potest vtrique constare quando actualiter consentiunt naturaliter: ergo non manet matrimonium: non sufficit post consensum dicere quod interdum inter se consenserunt: patet de duobus hodie in se con sentientibus quibus dicatur in fine anni inter se consenserunt in principio anni in tali die. Respondetur in proposito est consensus qui innotescit part bus sortes in scotia scripto dicit se assentire cum berta in francia videt litteras ipsa consentit ibi est consensus mutuus non requiritur quod sortes actu con sentiat forte dormit sufficit quod consentiebat et postea non dissensit. Illud patet de conuersione coniuga. capitulo ex parte tua. et patet interrebeccam et isaac distantes ibi est consensns sufficienter expli catus exterius. sed hic non est tanta certitudo sicut in verbis cum potest dissentire et hoc sufficienter verbo explicare sed si non explicuerit erit consensus presumptus et turpissimum esset viro in hoc tergiuersari: propterea ad nodum argumenti dica tur esse consensus mutuus sufficienter secundum exigentiam materie explicatus. si quando sibi obuiant de nouo contrahant in facie ecclesie hoc est ob maiorem securitatem solum: at si sortes dissentit post missionem procuratoris et non explicat exterius non est matrimonium consentiente muliere solum sed presumptum si aliis hoc ipsum explicet antequam berta consentiat nec est verum matrimonium nec presumptum. sed pone quod berta vlixbone consentiat hora sexta in sortem nec post illud nec ante sortes vero rome hora octaua quid tunc facienendum est ad videndum consensum mutuum. Dicitur in primis oportet videre an sortes et berta habeant eundem meridianium vel varium vt in casu nostro: Roma distat ab occidente triginta sexgradibus cum aliquibus minutis / vlixbona forte quinque vel sex gradibus: ergo necesse est habere varios meridianos arcus medii diei interceptus inter hos meridianos erit circiter triginta graduum et per consequens variatio duarum horarum equinoctialium et cum sol meridianum orientalem prius attingat quam occiduum necesse est eos prius habere diem artificialem et horam octauam et sic in casu erit consensus mutuus cum in variis oriton tibus simul sint octaua et sexta dies et nox ista possunt facile deprehendi per gradus equatoris inter ceptos inter varios circulos medii diei et miliaria respondentia eis in terra et per eclypsim lune si sit idem meridianus neglecta latitudine duorum loco rum tunc nulla prorsus est difficultas cum eque cito sol eorum meridianum attingat vtrique oriatur.
¶ Secundo arguitur probando quod non requiritur consensus: dicat sortes in facie ecclesie berte / capio te in meam et econuerso non consentiat tamen introrsum sortes iam berta est ei coniunx: et tamen non habet consensum igitur: quod sit matrimonium probo: quia ecclesia coget eum habitare cum illa. Forte dicis oportet quod consentiat de nouo. Contra volo quod ducat matrimonium cum tiberga et habeat consensum in eam sufficientem et econuerso adhuc ec clesia coget sortem redire ad bertam et non faceret si non esset ei vxor: quod patet quia si prima realiter non fuit vxor eius nullum est impedimentum quare secunda non est vera vxor et bigamia est prohibita in lege euangelica: ergo non potest reddere debi tum prime et tamen ecclesia coget eum igitur. Respondetur sicut responsum est arguendo post admissionem casus quousque ducat aliam scilicet tebergam / teberga est ve ra vxor eius et non berta et ecclesia errat in illo facto nec inconuenit hoc quia ecclesia non est nisi mltitudo hominem non potens cognoscere sicut deus qui falli non potest illud est de facto quia non oportet iudicare nisi de exte¬ rioribus et postquam in facie ecclesie protulerunt verba de praesenti exterius ecclesia bene iudicat eos nolle mentiri ha bere vnum in mente et proferre aliud exterius. sed vniversalis ecclesia in via morum vel in necessariis ad salutem erra re nequit: sed quid iuris manet pro sorte videtur quod satis per plexus sit tunc patietur fulminationem excoonicationis si non redeat si redeat dando ei debitum postquam est non sua peccabit. nullus enim est ita perplexus culpa sua est praecedente qui ei pateat via salutis secundum illud ezechie. xviii. quotienscunque ingemuerit peccator. etc. oportet in hanc disiun ctiuam incidere / vel quod parendo matri ecclesie non imputabitur ei illa fornicatio vel debet adherere secunde et se cunda pars est capienda postquam nihil obstat quin secunda sit sua vera vxor. prior pars poet collorari hoc pacto: si es clesia illegittimaret quemcunque et quancunque post ver ba de praesenti emissa eis viuentibus non licet cum aliis contra hereiam oportet quod redeat ad primam vel contineat illo posito postquam ecclesia illegittimat in matrimonio personas quae alias erant legittime vt inferius dicetur. sed postquam illa illegittimatio non est iure cauta teneatur quod debet adherere secunde non iuuat fugere ad alienas partes quia exconica bitur quocunque ierit exconicatio (vt aiunt) adheret ost bus: inanis est hic appellatio a sententia et se inutiliter hac via fatigabit. sed si non sit secunda cognita sed per verba de praesenti ingrediatur religionem si eam cognouerit petat absolutionem excomicationis a papa et indicet ei ca sum absoluit eum conditionaliter si dicat verum in occulto domi audiat diuina propter scandalum vbi est incognitus palam si non potest absolui ferat equo animo. Contra illud arguitur: ecclesia debet ei credere posito quod dicat non habuit consensum cum prima quia confessor debet ei credere alio quin non potest ei iniungi praesentia. Item quid erit de illa paupere berta in illo casu nunquid dabitur ei facul tas contrahendi cum alio. Respondetur negando quod ecclesis debet ei credere nunc plusquam ante quando protulit verba de praesenti cuilibet tunc passim daretur facultas retroceden di. secus est in foro conscine ibi confessor credit ei in ta li foro non requiritur teftimonium et sic plato praesbiter consulet ei adherere secunde et bene et cicero iudex ecclesiasticus consulet sorti et nedum hoc sed eum exconnibat nisi relinquat secundam et prime adhereat et sic anbo bene procedunt in fo ro suo: et licet praecipiant vel consulant contraria non tamen con trariis rationibus sed bene consonis. Et quando idem homo esset iu dex et praesbiter qui audiens confessionem procedet contrariis viis in illis duobus foris. Se contra ponamus quod iudex credit es in confessione quod in eam non consensit tunc constat eccle quod secunda est sua vxor ergo debet eum absoluere. Respondeo distinguens quod ecclese constat vel in foro quo ecclesia procedit et sic nego: procedit secundum exteriora: vel aliomodo procedend transeat: ergodicitet perpeti eum stare cum secunda nego consequentiam.
¶ Contra suppono quod iudex sciens accusatum esse innoscentem non debeat iudicare secundum allega ta et probata quo posito sic argumentor: tialis secum dum eos non debet iudicare istum quia esset causa sue mortis: ergo nec iste iudex postquam scit istam non esse suam.
¶ Ad istud respondetur negando quod sit idem posset enim dici conformiter ad illam positionem (quam minus probabilem reputo) quod tene tur euitare mortem proximi: alias faceret contra pre ceptum hic autem faciendo secundum allegata et probata non facit contra preceptum: propterca nichil contra positionem. et etiam multa inconuenientia ex hoc sequerentur passim maliuolentes vxo res repudiare dicerent se non consensisse a principio et sic per mendacia relinquerent sepe suas veras vxores: nec sequitur ecclesia praecepit sub excommicatione sorti relinque re suam veram vxorem et adherere non sue: ergo ecclesia male agit ob ignorantiam inuincibilem et si sortes exmalicia eius ptim partialiter ob exconicationem adhereat non sue eccle sia est in causa illius non autem in culpa nec propterea iudey habet assensus contrarios forte neutri parti assentit man dax hoc lucratur quod cum verum enunciat ei non datur fides po test assentire istis debeo eum excomnnicare in foro exterio ri quia rationabilem causam habeo est probatus contumax licet non debeat parere probatum est in foro exteriori eum parere debere propterea a me exconicandus: neno pec cat auctoritate legis: nec sequitur iudex praecepit exterius sorti adherere illi quam scit esse non suam: ergo male agit: facit iudex quod potest facere et oportet iudicare secundum allegata et potissimum vbi ei non constat de opposito in foro in quo potest illud reuelare nec contrauenit sue comscientie. sed pone quod sortes dixisset duobus titio et sem pronio volo ire in facie ecclesie et ducere bertam sed quid quid dixero non credatis: non habeo intentionem eam ducere: postea contrahit per verba de praesenti in facie eo clesie sed habet oppositum in mente. postea contrahit cum teberga vt supra quid tunc fiet: respondetur ecclesia debet face re eum adherere prime adhuc bene credit platoni et cice roni omni exceptione maioribus: sed debet bene iudicare quod mutauit postea voluntatem et habuit animum cum berta contrahendi et quod noluit fornicari et menti ri. Contra est ecclesia debet iudicare quod noluit mentiri dicendo vnum / cogitando aliud. Si dicas quod verum est sed iu dicat quod mutat propositum. Contra ponatur quod semper dicat non placet ei eam capere esto quod ipsam cognoscit et sit ipsa surda et ceca et non percipiat. respondetur quod adhud ecclesia eum coget adherere illi mulieri in fauorem ma trimonii et causa est quia ibi sunt duo cognoscere mulierem fornicarie et mentiri vtrunque est peccatum si ecclesia iudicaret quod fornicaretur non iudicaret quod ment retur vel quod mentiretur quod non fornicaretur et sic frequen ter daretur occasio decipiendi mulierem et fauore ma trimonii debet eam adhuc ducere de secundo mendacio sed tunc iudicaret eum mentiri loquendo mulieri. Qando pe tis quid erit de paupere berta: distingo: vel ipsa est cognita a sorte vel non si secundum contineat et ingrediatur religionem vel viuat extra continenter: alte ro viuente nubere non potest: si sit cognita non potest religionem intrare nec contrahere altero viuente: quia ipsa consensit quantum in ea erat et alter verbis dolosis eam circunuenit quod si ponas quod ipsa etiam mente dissensit potest coram deo qui scrutatur corda et renes religionem ingredi quantum est ex parte ipsius sed religio eam non recipiet nisi alter velit contine re cum ecclesia praesumat eam esse eius. Dicis berta est persona habilis: ergo contrahens cum cicerone contra hit verum matrimonium: ergo potest ciceroni reddere de bitum. Respondetur concedendo quod realiter contrahit cum cicerone est persona habilis et cicero prout suf ponitur nichil impedit quin est verum matrimonium. si petas quid faciet ecclesia petis vnum de facto potest esse sortes tante fidei apud homines per laudabilem vi tam quod berta reddet debitum ciceroni et petet sine pec cato nec debet formare conscientiam in oppositum.
On this page