Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 4
An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit¶ Distinctionis trigesime octaue questio quarta. CIrca hanc distinctionem quarto quero de obe dientia an sit optima inter tria vota et ad quae se extendit.
¶ Pro solutione quaestionis nota. quod obedientia principalius est conuenit actibus vel habitibus interioribus quam exterioribus cum omnis virtus intrincese sit volitio diffiniemus sic obedien tiam. obedientia est actus vel habitus quo quis paret su periori hoc est vult facere aliquid quia placet superio ri actualiter vel habitualiter non semper obediens facit actum quia actualiter placet superiori sufficit virtualiter vel habitualiter quos terminos pro nunc capio pro eodem licet actus sit habitu melior modus philosophicus est habitum appellare virtutem et non actum licet vterque potest dici virtus sed in hoc non est luctandum.
¶ Ex illo sequuntur propositiones. Prima est: aliqua obedientia est iusticia: pro batur: omnis actus quo redditur alteri debitum et quando et qualiter est debitum est iusticia: aliqua obedientia est huiusmodi: igitur.
¶ Secunda propo sitio aliqua obedientia est fortitudo: patet. posito quod superior precipiat sorti inferiori expectare in bello pro defensione patrie nunc sortes facit actum obedientie et fortitudinis simul vmo suus actus idem est obedientia fortitudo et iusticia: non existimes quam libet fortitudinem a qualibet iusticia realiter distin gui sufficit distinctio rationis interdum nonnunquam realis.
¶ Tertia propositio aliqua obedientia non est iusticia: patet quando quis paret vbi non tenetur pa rere congruum est tamen parere an illa obedientia sit liberalitas vel ad eam reducibilis non insisto.
¶ Quarta propositio aliqua obedientia non est virtus: patet de obedientia contra deum et equitatem ca pitur in bonam partem et in malam sicut vginitas.
¶ Quinta propositio non omnis inobedientia est pec catum: patet de nolle obedire quando quis non tenetur quod aliqua inobedientia sit peccatum non est que stio et quanto amplius quis parere tenetur: tanto inobedientia est maior: an inobedientia pure negatiue ca piendo sit peccatum ex secundo dependet an sit pu ra omissio vbi tenemus quod sic.
¶ Sexto sequitur quod multe sunt obedientie specie distincte: patet: multi sunt actus quorum quilibet est obedientia specie di stincti et tanta est distinctio habituum acquisitorum quot actuum: igitur.
¶ Septimo sequitur: aliqua obedientia respicit preceptum: aliqua consilium: ali qua monitionem: aliqua prohibitionem.
¶ Octauo sequitur: licet omnis paupertas et omnis continentia sit obedientia non tamen omnis obedientia est paupertas vel continentia. paupertas est actus vel habitus quo quis a se abdicat omnia pona fortune propter deum: hoc est quia est preceptum in illo qui vouit: vel est consilium christi in illo qui non vouit: et sic est obedientia. eodemmodo ostendi potest quod continentia sit obedientia. Secun da pars patet quod non omnis obedientia sit continen tia vel paupertas in sensu diuiso: clarum est in sensu composito patet de ieiunio et aliis innumeris actibus et habitibus. obedientia se ad multos actus studiosos potest extendere et vt videtur ad omnes actus voluntatis. loquutus sum de pauper tate virtute et non de carentia diuitiarum sunt plerique pauperes qui licet nichil possident non tamen ha bent paupertatem virtutem qui libenter haberent et non habent paupertas in talibus est carentia di¬ uitiarum. Si petas que res est talis paupertas: dico quod est homo pauper licet diuitie sint bona fortune. Paupertriphariam accipitur: vno modo pro illo qui nichil habet. Aliomodo sicut dictum est et illa acceptio est illa de qua dicitur paupertas si leta ve nit ditissima res est. de qua saluator noster taliter loquutus est mathei. xix. Si vis perfectus esse ven de omnia que habes et da pauperibus nunquid dio genes pera pro cellario suo doleolo contentus man serat quid crates aristedeus plautus et athenienses philosophi famegerati diuitias contempserunt pau pertas dicit lucanus quinto pharsalie est munus a diis datum non satis a mortalibus intellectum alle gans quid amiclas dixit de sua casa in aduentu cesaris inquiens. securus belli predam ciuilibus armis. scit non esse casam o vite tuta facultas. paupe ris angustique lares: o munera nondum intellecta de um philostratus primo libro de vita apolonii dicit dauus solet audire apolonium sic orantem. O dii con cedite michi pauca habere et nullius indigere. Idem tidem patet de iarca et bragmanis philosophis libro tertio licet homerus omnium esset pauperrimus plures tamen ci uitates gloriabantur eum fuisse in eis oriundum. Pa stores abrahe et loth cum effecti sunt diuites non poterant simul cohabitare nec ipsi venerandi patres: genesis. xiii. Et si dicas prouerb. iii. mendicitatem et diuitias ne dederis michi: ergo sapiens rogauit deum ne primeretur tali paupertate. Respondeo sapiens sub iungit solutionem statim sequitur ex littera tribue tantum victui meo necessaria ne forte satiatus alliciar ad negandum et dicam quis est dominus aut egesta te compulsus furer ista non contingunt in religiosis bene viuentibus siue habeant in communi aliquid siue nichil nec denique in quocumque alio bono paupere quod pulcre declarat suus pater regius propha psal. xxi. Edent pauperes et saturabuntur. et psal. ix. Tibi derelictus est pauper et patientia pauperum non peribit in finem Tertiomodo capitur pauper pro illo qui spem non po nit in diuitiis sed vtitur tanquam bonus artifex suo instrumento in sublouationem pauperum secundum con silium psalmiste psaltum. ixi. si diuitie affluant nolite cor apponere. et math. v. beati pauperes spiritu ali qui tales sunt boni diuites et pauperes nec est oppo sitio aliqua: patet de abraham diuite / beato ludouico et plerisque aliis non repugnat aliquem affluere diuitiis cum creso lidorum et in eis non iactare cogitatum. Et si dicas math. xix. dicitur facilius est camelum per foram est acus transire quam diuitem intrare in regnum celorum: boc exponit christus mar. x. quam difficile qui pecunias habent in regnum dei introibunt. et sequitur di scipuli autem obstupebant in verbis cius. glosa inter inearis, non poterant intelligere et adhuc eis expo suit. filioli quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum dei introire. glosa interlis. non dicit habentes sed in eis confidentes ille confidit in eis qui omnem pe min eis ponit relicto auxilio diuino loquebatu et praeus de similibus diuitibus illi de quo loquebatur en ed simpliciter melior conditio est mediocriter bo¬ na fortune possidere quam affluere diuitiis vel primi inopia et magis eligibile licet iob equanimiter se habebat in diuitiis et egestate et erat sicut tetragonus quo modo est felix sicut aristoteles loquitur primo ethicorum et pauci alii bene vsi sunt diuitiis tamen plures alii in eis perierunt: non dico bonos religiosos vel voluntarie pauperes pressos inopia. ex quo sequitur prudens citius deberet eligere mediocres diui tias quam affluentiam pecuniarum sed non est hic medium et extrema sicut in vertutibus et in vitiis de quibus loqui tur aristoteles in ethicis et magnis moralibus: sed de hiis que sunt instrumenta vertutum in pluribus et etiam secludamus omns voluntarie pauperes: vel si vis de eis loqui dico eos habere mediocritatem. Si petas an penuria sit magis fugienda quam excessiue diuitie. dicitur quod simpliciter plures in prosperitate cadere videntur quam in inopia: vide casum dauidis in vexatione et in pro speris dicente psalmista eod. cadent a latere tuo mil le a dextris tuis decem milia. per latus vexationem: et dexteram prospera intelligere potes. et tertio par thenices. vt se sale consperso longos seruantur in vsus Uiscera: nec ledi sanie nec tempore possunt. sic puris animi rebus formantur et omnem Abiiciunt pe stis causam: sors aspera tecum prebet iter via fede reas hec ducit in arces. et decimo eneydos. Nescia mens hominem fati sortis que future. Et seruare modum rebus sublata secundis. et lucanus in primo pharsam lie. Mores rebus cessere secundis. propterea ecclesia. vii. dicitur: melius est ire ad domum luctus quam ad do mum conuiuii. prouerb. xxix. virga atque correctio pin puit intellectum atque sapientiam. Esaye vicesimo sexto. domie in angustia quesierunt te minus in quamtitate aquae salse superfert aliquod graue quam aque dulcis: ouum descendit in aqua dulci quod supernatat in sal sa: sic in dulcedine prosperitatis cadit qui in salsa amaritudine superfertur multe tribulationes iustorum psalmo trigesi mo tertio / et decimo quinto. Multiplicate sunt infirmitates eorum postea accelerauerunt. et psalmo decimo septimo. Castigans castiga uit me et morti non tradidit me. signum est damnationis habere omnia prospera ad nutum legitur in legenda sancti ambrosii cum in hospitio quesiuit de statu hospitis qui dixit ei omnia dextere succedere noluit pernoctare beatus ambrosius et ipso abeunte terra deuorauit hospitem cum suis: quinto mora lium sanctus gregorius declarat per similitudinem de medico qui sinit patientem de cuius vita desperatur comedere et bibere quicquid libuerit quem putat curare prohibet a tali comestione cum bos im pinguatur et stat in ocio signum est quod statim ducetur ad macellum sicut agaso asinum cedit vt ad viam redeat sic quos deus diligit flagellat vt ad viam veritatis redeant. In vita sancti thome canthua riensis legitur quod quidam presbyter ei deuotus es quondam familiaris laborans morbo petit a beato thoma incolumitatem quam consequutus est et ad se rediens dicebat non expeto sanitatem si mee salu ti non conducat et iterum in infirmitatem incede¬ bat legitur in vitis patrum de quodam vehemen ter tentato vitio carnis cuius abbas fecit socios eum vehementer accusare et vexare interrogatus in fine anni quomodo faceret cum tentationibus. Respou dit non datur michi viuere cum fratribus sum ple nus tribulationum quomodo possum immorari circa tentationes carnis secundum illud ecclesiast. vn decimo malicia sicut afflictio vnius hore obliuion facit luxurie: maxime et quia idem est obiectum patientie et impatientie quod vni est vita alteri est mors sol indurescit lutum et liquefacit ceram.
¶ Secunda conclusio vera obedientia non vult quod inferior in omnibus pareat superiori. Probatur prior conclu sio preciosius deo offertur per obedientiam quam per alia duo primo ethicorum: tria habet homo / bona fortune / bona corporis / bona anime: duo prima abdicat homo per alia duo vota tertium et potissimum scilicet propriam voluntatem per obedientiam. Ex illa probatione sequitur quod paupertas est minus bonum quam continentia sicut paupertas in vno est me lior quam in alio quia difficilior difficilius est multa re linquere quam pauca. Secundo probatur eadem conclusio primi regum decimo quinto: melior est obedientia quam victima: quia per victimam dicit beatus gregorius vicesimo quinto moralium aliena caro per obedientiam propria caro mactatur. et hoc idem patet octaua questione prima. sciendum insuper. et genesis vicesimo secundo: in semine tuo benedicen tur omnes gentes quia obedisti voci mee. et eadem. sententia habetur genesis vicesimo sexto. amplius habet ipotetum sanctum est modus loquendi in vir tute sancte obedientie. Preterea infert alia duo et illa claudit non autem contra bene sequitur hic reli giosus est obediens: ergo est pauper: ergo est conti nens: oppositum consequentis interimit antecedens: probatur conclusio testimonio cuiusdam patris sicut recitatur in vitis patrum in fine in laudibus obe dientie. dicebant fratres inquit quia narrauit quidam patrum vidisse se quatuor ordines in celo quo rum primus erat hominum infirmorum gratias dec agentium: secundus hospitalitatem sectantium in stanter minstrantes eis: tertius in solitudinem com morantium et non videntium homines: quartus ordo erat que ad obedientiam patribus spiritualibus se subiiciunt propter dominum videbatur autem ordo obedientium torquem auream habere et multo ma lorem quam alii gloriam habebat subiungit causam pa ter qui narrat alii secundum propriam voluntatem faciunt hic omnia dedit propter deum et voluntatem propriam et pendet ad voluntatem spiritualis patris et concludendo dicit genitrix est omnium viratutum obedientia regni celorum inuentrix est celos aperiens hominem de terra leuat obedientia cohabitatrix est angelorum et sanctorum omnium cibus est. Ex hac enim abluti sunt et per hanc ad perfectio nem veniunt. Secunda conclusio probatur: posito quod superior precipiat contra legem dei sed hoc da¬ to quod precipiat conformiter ad legem dei. probatur conclusio nemo obligatur nisi ad illud ad quod se intendebat obligare dummodo rationabiliter inten dit sed profitens vnam regulam non intendit aliud nisi obligare se ad regulam quam profitetur: igitur Rursus per te sortes religiosus tenetur parere in om nibus superiori non precipienti contra deum: ergo si superior precipiat ei tota die facere circulum in cineribus vel ieiunare diem dominicam vel intrare carthusiam sequitur quod ad illud tenetur: consequens est falsum hoc non habet ex sua regula: igitur. Illud pa tet per beatum bernardum in libro de precepto et dispensatione dicentem uichil me prohibeat prelatus ho rum que promisi nichil plus exigat quam promisi si ta men obediat mandatis dumtaxat licitis bene facit et est obedientia non necessaria sed perfecta si etiam obediat in omnibus etiam illicitis fatue facit et est obedientia temeraria. Si dicas tenetur in omnibus tenere castitatem et paupertatem seruare: ergo in omnibus parere consequentia est nulla prima duo habent determinatam materiam obedientia latiorem materiam. secundo dicitur et melius non tenetur seruare castitatem et paupertatem qualemcunque sed secundum regulam non tenetur seruare ita artum vsum bonorum fortune sicut frater minor nec virginitatem sed si eam habeat tenetur eam seruare hoc est de per accidens.
¶ Confirmo id idem per casum iocosum sed artificiosum cuiusdam pres byteri in partibus meis dummodo ruri erat condu ctus cum quodam domicello vocauit hic domicel lus presbyterum ad colligendum fenum in campis cum aliis qui cucurrit ad archam et litteras ostendit in quibus contractus erat inter eum et domicel lum petens si inueniretur in litteris de colligendo feno in campis et tamen officium non dedecebat praesbyterum nec erat contra legem diuinam: igitur. sicut hic presbpter dicebat se non esse obligatum ad omnia imposita a suo magistro sic potest religiosus dicere se non esse obligatum ad omnia que precipit superior. et illud intelligi volo quando est certum quod nec continetur in regula nec annexum conseruatio ni regule constat michi quod facere triangulum in cineribus non conducit mee regule nisi quia in omni bus obedire licitis est bonum sed vbi est dubium ra tionabile non excuso inferiorem quod non debeat parere superiori alioquin eneruaretur omnis rigor reli giosorum ex altera parte caueat superior imponere iugum difficile in feriori et ei aliquid iniungere quod nec in regula continetur nec praesupponitur nec eidem annectitur alio quin inquietabit religiosum imponendo onus quod nec ipse nec alii portare possunt.
¶ Contra istas duas conclusiones simul argumentor virtus et ars sunt circa difficile secundo ethicorum: sed difficilius est bona fortune abdicare quam propriam voluntatem ponere in manus superioris vt patet de iuuene qui venit ad christum math. xix. qui libens parebat sed acceptare paupertatem non poterat.
¶ Et confirmatur vel obediem tia est in infinitum melior quam paupertas vel finite est me lior non primum et si secuundum difficilius est relin quere mille quam centum dabitur aliquis relinquens tot bona quod sua paupertas obedientiam exuperabii
¶ Ad primum concedo maiorem ceteris paribus hoc addiderim dilectio dei super omnia in habitua to non est ita difficilis sicut multi alii actus minoris meriti sed nego minorem difficilimum est in omnibus vbi obediendum est obedire et non recalcitrare prouerbiorum decimo sexto. qui dominatur animo suo melior est oppugnatore vrbium. In hoc lau datur religiosus qui sic superiori paruit cum eum vocaret a scriptura et incepit facere o vocalem et aliquam partem littere protraxit non compleuit litteram sed protinus patre vocante omnia dimisit multo difficilior est obedientia quam alia duo et alia in cludit.
¶ Ad confirmationem de paupertate dico uod illa est obedientia et fateor secundum quod homo re tinquit plura vel pautiora est signum quod sua pauper tas est melior stat illum qui parum habet relinquemdo illa tantum mereri sicut illum qui plura habet vt de petro: ecce nos reliquimus omnia. si petrus fuis set ita diues sicut presbyter iohannes contentus erats omnia relinquere pro christo: aliqua est tamen paupertas aliqua obedientia melior sed optima obedi entia est omni paupertate melior vt volitio qua quis vult omnia relinquere et continenter viuere et pa rere superiori et quando secluderes paupertatem et continentiam adhuc vnus actus obedientie est melior optimo actu paupertatis simplicis vt volo meam voluntatem subdere in omnibus superiori vbi decet propter christum. Ex isto patet: homo potest multum mereri exeundo in actus paupertatis continentie et obedientie cum sint actus optimi. Secundo patet: paupertas habitus est pulchra vir tus siue in diuite siue in nichil habente qui quidam habitus ex aliis et aliis actibus est genitus. Tertio sequitur quod ille qui vult seruare suam regulam bene debet elicere frequentes actus circa ista tria et potissimum obedientiam: patet: habitus inclinant in actus et faciunt hominem habentem habitum rei sistere corruptioni istorum trium. Forte dicis aliqua obedientia est viro inutilis: patet sit sortes orans et susurrans in angulo sue cellule cum deo abbas vocat eum ad fodiendum in orto tunc relinquit me lius propter minus bonum. Respondetur negando quod acquirit minus bonum duo acquirit vnum est vnum actum sancte obedientie aliud etiam diligit deum fodiendo in orto et quando vocaretur ad col loquium vbi de deo non potest cogitare adhuc plus meretur sanctum propositum istius acceptat deus in multo plus quam oraret istud facit propter deum ac tualiter vel virtualiter et hoc est iterum deum diligere et boc intelligo etiam quando esset consilium abbati parere si esset preceptum peccatum esset ibi manere in tali oratione et elongat se a sancta obedi entia oportet religiosum nunc esse martham nunc vero magdalenam et ambidextrum cum aioth.
¶ Secundo principaliter argumentor: vel vera obedienta inclinat inferiorem ad obediendum superiori in omnibus vel solum in hiis que continentur in regula: si primum intentum: si secundum tunc dicam superiori precipienti michi mundare claustrum hoc non continetur in regula / iohannes mundabit claustrum / iohannes sedebit cum infirmis et eis ser uiet non continetur in regula.
¶ Et confirmatur: postquam iohannes cassianus libro quarto de institut. cenobiorum tria exempla iohannis heremite posuerit capitulo vicesimo septimo exemplum recitat me morabile quo mutius proprium filium precipiente superiore precipitare in flumen volebat / et iohannes heremita oleum necessarium vsui patrum precipien te abbate effudit ex vitis patrum et aliis hystoriis multa exempla similia adduci possunt. Ad tertium dicitur vel prelatus precipit aliquid contra regulam in hiis in quibus dispensare non potest et tunc ei pa rendum non est plus deo quam hominibus parendum est: vel abbas precipit aliquid quod continetur in regula vel sine quo regula seruari non potest et tuncei parendum est / iohannes debet mundare claustrum non sequitur ex omnibus contentis in regula in bo na consequentia: sed sequitur ex regula cum adiun ctione propositionum verarum rationabilium quibus iohannes assentire debet iohannes emisit obedientiam secundum regulam hanc in regula vel con stitutionibus continetur quod fratres visitent infirmos et eis inseruiant et iuniores mundent claustrum / pul sent campanas vel huiusmodi / iohannes est idoneus de iunioribus pro hoc officio: ergo precipiente abbate vel priore debet parere. Si ponas tres equa liter idoneos ad hoc officium si iohannes precipiem te prelato non tenetur illud exequi: eodemmodo nec aliquis alius per similem rationem et sic erit enerauatio regule et iohannes contrauenit sue professioni vel regule / vel abbas precipit aliquid impertinens regule vt facere circulum in cineribus et tunc licet sit bonum ei parere non tenetur religiosus es obedire vt apparet: vel precipit superior aliquid con tra regulam vbi potest abbas dispensare et patet causa dispensandi et tunc superiori credendum est et vtro bique cum dubitat an superior potest dispensare vel non transgreditur limites suos ei parendum est sicut supra dictum est de inferiori vocato a superiore ad bellum si superior imponat aliquam penam inferiori pro transgressione rationabilem vel dubitatam talis acceptanda est oppositum dicere esset comfundere regulam et eam euertere si superior precibit aliquid contra regulam in quo dispensare potest: sed constat michi quod non est rationabilis causa non debeo ei parere si dubito parendum est.
¶ Ad confirmationem dico quod obedientia est bona in impertinentibus ad regulam et est virtus vel eius actus sed bomo ad hoc non tenetur quemadmodum ingrediens religionem bene agit sed ad hoc ante votum non tenetur sed de iohanne de quo iohannes cassianus libro quarto prefato loquitur du bitas an bene fecit effundendo oleum vbi tanta pe nuria erat inter fratres et dico quod bene egit vt patet de magdalena mathei vicesimo sexto effundendo liquorem iohannes obediuit superiori plus debebat credere patri precipienti quam sibi. edificauit alios et se si stat in matrimoniis regum et in primis introitibus effundere vinum per lauachra a fortiori pro isto ca su et vtrunque est rationabile: sed de mutio et eius ca su est magis dubitandum de abraham quod bene egit non est dubium hoc erat precipiente deo qui est au ctor vite et mortis in hoc pater filium occidere et con tra potest. de aliis non tantum constat sed mutius vel credidit quod erat comminatio et abbas erat reuo caturus preceptum vel instinctu diuino hoc habebat patres illi clarueiturt miraculis et probabile erat aliis quod hoc a deo habebant et nichil illiciti precipie bant quare poterat ei parere sine peccato in diebus istis vbi superiores sunt dissolutiores vite quam inferi ores precipiente superiore adducere leenam ligatam vel precipitare fratrem in aquam non est parendum.
¶ Tertio arguitur: posito quod aliquis religiosus eligatur in prelatum talis non tenetur obedire cum sit episcopus. Si dicas pape obediendum est ponamus eum esse electum in maximum pontificem. Insuper ecclesia. vicesimo sexto. omnis ponderatio non est digna anime continentis: ergo continentia est me lior quam obedientia.
¶ Ad tertium dicitur talis tene tur parere sue regule et nulli superiori quia nullum habet et non potest esse dominus aliquarum rerum plusquam antea est dispensator bonorum ecclesie non dominus. duodecima questione prima. expedit. dictum est supra bona ecclesiarum sunt bona pauperum vel cru cifixi vbi non est magnum discrimen. duodecima questione secunda. indigne. decima sexta questione prima. capitulo. vniuersale. vicesima tertia questio ne septima. quod autem. sic tenebitur hic religiosus fa ctus episcopus ad continentiam et quanto assumitur ad maiorem gradum tanto peccatum est maius sed ad constitutiones vt seruare silentium post comple torium et ad similia ieiunia qualia seruant in religio ne non tenetur cum non potest illa cum suo officio in quo laborat pro re publica sue dyocesis pati habitum tamen deferre debet.
¶ Ad confirmationem dicitur quod obedientia ibi comparatur bonis fortune vel castitati coniugali vel viduali sicut dyaletica dicitur ars artium non simpliciter sed comparatiue ad alias tri uiales.
¶ Dubitatur vtrum omnia contenta in regula vel constitutionibus obligant sub pena peccati mortalis.
¶ Tertio dubitatur si superior i cipiat inferiori nolle parere an inferior nullum actum habens paret superiori.
¶ Quarto dubitatur cum di xi non tenetur inferior parere superiori in impertinen tibus regule et cum dubium erit non mediocre quid est impartinens quid est necessarium ad conseruationem regule quomodo inferior hoc cognoscet.
¶ Sexto an religiosi peccent portantes praeciosas vestes. Ad primum duplex est modus dicendi aliquibus dicenubus quod sic aliquibus dicentibus quod nulla alia a tribus votis neutrum horum credo verum si primum esset verum religiosi essent in pariculosiori statu quam layci quod falsum est. Insuper illud non credendum est de dis cretissimis patribus sicut erant institutores religionum: igitur. Rursus iuramentum non minus ob ligat quam votum iurant magistrandi prere domino rectori et procuratori nationis absit tamen quod homo non semper veni ens ad congregationem peccaret vt in fine tertii dixl mus sic in proposito amplius iudei non peccabant mortaliter saltem in qualibet transgressione legis mosayce cum ibi erant ociosa verba et iocosa prohibita quae nunc reputantur venialia: ergo a fortiori nec nunc magis quam tunc et tamen iudei promiserunt et se astrinxerunt seruare legem frequenter patet in sichem sub ducatu losue. xxiiii. eiusdem iosue deuter. xxix. et. xxxi. et in plu ribus locis aliis: et dato quod homo equaliter cogitauit et voluit se obligare ad omnia regule oportet interpratari secundum equitatem qui formaliter intendit se obligare ad quodlibbet statutum regule sub pena pec cati mortalis stulte promittit: ergo votum non est. ger son in quarta parte dicit fatuum est credere quod bene dictinus peccet eo quod comedat carnes et hoc non est proter rationem. Secundum etiam neque credo et opposi tum est determinatum ab ecclesia in regula beati fran cisci: Exiui de paradiso et exiit qui seminat de vborum sigtione libro sexto. et in clementi. sicut in lege euan gelica aliqua sunt precepta sub pena peccati morta lis: aliqua sub pena peccati venialis: aliqua sub con silio vt exhortationes: sic est in regulis institutis a sanctis patribus et sicut non est facile semper exer citatis theologis cognoscere discrimen inter mor tale et veniale: sic erit in proposito et difficilius cum pauciores laborarunt ad ista eneruanda quam illa que traduntur in lege euangelica et lex euangelica est la ta vna pars aliam exponit hoc non semper contigit in istis paruis regulis vtamur modo ecclesie in capitibus datis exiui et exiit. cognoscere vel ex modo dicendi et forma verborum regule vel ratione materie vel ratione vtriusque: sed motus primo primus nec secundo primus non est mortale peccatum etiam circa tria vota essentialia vt contingit circa precepta diuina videant fratres minores in locis allegatis que obligant sub pena peccati et similiter videant alii proportionabiliter. nolo insistere sed hoc da to ad vmaginationem fundator alicuius regule vel let suos obligatos esse sub pena peccati ad quamli bet regule transgressionem et sortes vouet hanc re gulam adhuc non est consequens quod in qualibet pre uaricatione regule sortes peccat sortes solum voet rationabiliter secundum iudicium prudentum et potest conformare se iudicio prudentum in hac materia. ex hoc patet oportet credere interpretatio ni intentionis fundatoris a prudentibus sic in hac difficultate acri summa sequens rerum fastigia per transeo. sed difficultas est bona non ponendo actum medium inter bonum et malum an aliqua transgres sio erit meritum et aliquis iuste punietur pro actu meritorio vel ponendo actum indifferentem paulo minus videtur quod quis puniatur pro non delicto ali qua sunt quae non obligant sub pena peccati vt est in prin cipio regule fratrum predicatorum et hoc dependet a voluntate superiorum quae praesupponitur recta in talibus proprie non est preceptum potest esse obligatio sub disiunctione quod nullus loquatur post com pletorium: vel si quis loquatur dicat psalmum miserere mei deus: si quis tunc loquens dicat psalmum illum adimplet preceptum vel potest esse prohibitio sub pena si inferatur et non aliter sicut in furto ma nifesto vel non manifesto non requiritur restitutio dupla vel quadrupla nisi petatur. sic potest esse de loquela post completorium quod homo obligatur non loqui vel pati talem penam si ei inferatur. etiam ali qui vtuntur termino prohibeo vel precipio qui non habent intentionem nec potestatem obligandi sub pena peccati: nec absonum est quod quis puniatur sinc noua eclpa sufficit noua causa: et vt homo sit cautior in posterum castigamus carnem ne incitet nos ad peccatum et non solum propter peccatum perpetratum. Carmelite ex regula habent vt intellexi capere disciplinam in capitulo aliquotiens in ebdomada dato quod nulla culpa precessit. Si dicas christus dixit iudeis mathei. xxvi. Si autem male loquutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene cur me cedis insinuans neminem debere cedi pro bone vel non malo. Respondetur iudei non habebant iu stam causam puniendi christum. si dicas contraueniens minime constitutioni in regula infringit regu lam et contrauenit suo voto: ergo mortaliter pecca tu vides consequentiam nullam apparentiam habere sicut non pro qualibet transgressione humana infligitur vltimum supplicium sed interdum mino ita in lege diuina distingo antecedens quod quis contra uenit sue regule: vel in hoc vbi regula obligat sub pena peccati mortalis et tunc consequentia est bo na: vel vbi obligat sub pena veniali vel ad solam pe nam et sic nulla est apparentia. Non est idem si quis laycus vouet adire sanctum iacobum cum intendas se particulariter ad hoc obligare votum distincte cadit super vnum. secus est in inclusis in regula. Item equitas naturalis exponit estum esse astrictum quo usque dispensatur vel adimpleatur et epylea exponit regulam sicut dixi. idem est vouere seruare hanc regulam et ducere mores secundum hanc: oportet eodemmodo interpretari et licet aliqui dicant aliquos cautius profiteri intelligas secundum formaverborum ad rem idem est. accipe analogiam si ali quis voueret seruare regulam euangelicam intelli gitur secundum intentionem dei obligantis: sic in proposito dedita opera institutores regularum dixerunt hec est regula quam obseruabitis ad insinu andum quod libenter vellent omnia in reguula contenta esse obseruata et ne daretur occasio peccati nihil dixerunt quando non est obligatio sub pena pecca ti.
¶ Ad secundum dicitur quod religio est habitus ge nitus ex talibus actibus volo seruare illa que religionis mee sunt qui quidem habitus inclinat homi nem ad seruandos actus religionis et ille habitus mediante actu suo elicito et ratione recta incli nat in actum obedientie vel aliorum duorum voto rum deuotio est superior ad terminum religio deuotio nichil aliud est quam habitus vel actus quo quis vult prompte exequi illa que dei sunt et hoc competit laicis et religiosis et sic non omnis religiosus habet religionem virtutem nec omnis deuotio est religio sed omnis religio est deuotio et sicut religiosus multiphariam accipi solet sic etiam solet iste terminus religio. video aliquos aliter loquentes de istis quorum modus michi non placet. Ad tertium forte dicis nullum actum habendo paret.
¶ Sed con tra hoc arguitur inferior paret superiori: ergo eius mandatum adimplet et facit quod ei est preceptum precipitur ei non parere ergo non paret ergo si paret non paret.
¶ Ad quartum dicitur est reflexio in proposito in parere an aliquis pure negatiue se habendo in illo casu mereatur non oportet: plura requiruntur ad bene agere quam male agere secundo ethico rum etiam pro tempore quo aduertit et nullum actum elicit aliqua tamen est pura omissio vt in secundo diximus.
¶ Ad aluid consultet cum aliis et quando post consultationem hesitauerit obediat superiori. dixi consultet indubie non oportet in multis in diebus nostris parere superiori fortasse ab errat in pricipuis.
¶ Circa quintum paulus brugen sis et postillator in euangeliorum expositione digla diantur sed michi videtur postillator magis accedere ad sensum littere mathei decimo et marci sexto et ante eos seraphicus bonauentura hoc tetigit in quodam libello nolite portare calceum vel peram ab sonum est dicere cum brugense: nolite portare inzo na expresse marci sexto precipitur apostolis vti san dalis: quod beda in glosa marginali dicit vt pes neque tectus sit neque nudus ad terram et sic grammatici om nes vocabulo vtuntur sunt solee integre et superius aperte sed prelati succedentes eis ad hoc non obli gantur nec aliqui nisi hoc habentes ex regula vide bitur tibi non consideranti quod parum est in dilatione sandaliorum: sed in probleumatibus philosophus sciebat habere pedes optime coopertos accendit venerea ita sapienter patres instituerunt suas regu las quod nichil sine ratione ab eis stabilitum est surge re de nocte / parum dormire / parum cenare / non induere multitudinem vestium conducunt ad immu nitatem venereorum habere magnas horas et alia operane demon eos inueniat ociosos secundum con silium hieronimi ad rusticum monachum semper ali quid facito ne demon te ociosum inueniat hoc voluit iupiter ad fugiendum veternum in suo regno pri mo georgicorum dicente marone. ipse colendi haud facilem esse viam voluit primusque per artem. Mouit agros curis acuens mortalia corda. RNe torpore grani passus sua regna veterno. quocirca fodere in orto et multa alia ad propulsandam segnitiem imposita sunt sedere solitarie in cellula ad fugiendum stultiloquium et in ea sic dormire societas ab aliqui bus peccatis retrahit societas castitati nocet secur dum cassianum qui parum comedit eget minore son no non reperitur superfluitas tertie digestionis in frugaliter viuente versus extremum insensibilitatis manendo tamen semper in medio rex indorum putabat apollonium parum dormire eo quod aquam bi beret vt philostratus libro secundo recitat. Propterea iohannes cassianus non sine ratione posuit tres vel quattuor horas sufficere pro sonno quia loque batur consequenter ad comestionem vtatur dixit duobus paximaciis in die non satis aque bibat sedeat solus nec in se speret sed in mina diuina dormittet tres vel quattuor horas et sciat se multum in continentia profecis se.
¶ Ad sextum dicitur quilibet potest portare vestes secundum modum sue religionis preceptum habent cordigeri habere vestes viles secundum consuetudinem paerie in qua sunt et in hoc est magnus error in magna britannia per vtrumque regnum ex ista parte maris omnes de religione san cti francisci parum peccant in exteriori habitu non sufficit habere vestes in equali praecio sed in tali colore abiecto considerent aliqui minores an prouentus sufficientes in communi habeant et perpetuos sicut in non mendicantibus et an sint proprietarii. Si dicant se non posse habere ex elemosina sufficientem prouisionem satisffaciant tunc huic questioni quomodo sunt plures bene viuem tes et tamen eis optime deus prouidet et populum edificant Sed arguitur quod minores et mendicantes omnes possunt habere redditus eis sufficientes in communi possunt habere vnum ortum centum pedum possunt habere vnum iuger terre adde pedale illi iugero possunt hoc totum habere per hoc demonstrando iuger cum pedalitate adde aliud pedale et sic consequenter possunt tantum habere sicut cluniacus. si dicas multa pedalia reddent vnum aggregatum quod capere non possunt tu nescis deducere argumentum semper in fine pedalitatis petatur an vsum illius licite fratres tenent vel si acrius vis deducere accipe pisalem quantitatem et in fine cuiuslibet quantitatis pete an licite vsum illius tenent si mendicantes glorientur in hoc sophismate sophismate inquam quia nichil concludit. Reduco argumentum contra eos sub alia forma capio latissimum campum circumiacen tem ortum quemhabent. et sic arguo hoc totum non pos sunt tenere hoc est perpetuum vsum huius totius non possunt tenere postea tollamus digitalis latitudinis circumferentiam illius totius quero an hoc toto licite vtuntur et sic veniam vsque ad parietes aule et ecclesie quod nichil possunt tenere et si in secundo discursu reperiant nolutionem quam dabunt reformatis dabitur eis solu tio eorum argumento.
¶ Huodecimo dubitatur de illo qui vouet adire limina petri et pauli ea conditione quod possi occidere platonem et occidit platonem an tenetur postea adire romam.
¶ Tridecimo de illo qui vult ire roman et pegre et visitare fratrem si frater non sit rome. Ad primum dicitur quod talis cognoscens solutam non contra uenit suo voto directe qui cognoscit solutam facit actum oppositum voto continentie an per concommitantiam suo voto obuiet et duplici peccato peccet vel vno actu duplici peccato equiualenter non insisto. Ad octauum dicitur quod sic et argumentum est de celebratione missa rum. c. ex parte. vbi precipit semper pontifex manus profundere vino et illud sumere et sic suum votum debet interpretari quemadmodum si medici illud consulerent ob debilitatatem stomachi. Ad nonum multiphariam potest religiosus se habere. vno moo sic si non vouissem non vouerem hoc est si essem liber sicut ab exordio non vouerem sed postquam voui fuabo votum si sit solum vnus actus totalis in isto postquam voui seruabo votum ille actus est bonus vt constat etiam alius actus non est malus sicut erat liberum a principio vouere sic est liberum post votum velle non vouisse nec iste mittens ma num ad aratrum retro aspicit cum vult seruare votum licet placere in malum sit peccatum non oportet quod nolle bonum ad quod non tenebaris sit malum volo homi nem occidere si non esset probibitum a deo non videtur actus malus licet velle occidere hominem auctoritate propria sit peccatum non videtur quod hoc totum sit peccatum si non esset prohibitum a deo non oportet respicere ad illa que sunt mala quia prohibita solum et non ad illa que prohibentur quia mala sed cauendum est in aliquibus immorari vt vellem talem cognoscere si non esset prohibitum potest esse inflammatio ad peccatum carnis et quam to quis facilius succumbit tanto est periculosius immo rari quando vis videre an volitio conditionalis sit licita vel nolitio respicitur ad totale complexum hic est actus voluntatis cadens super complexum conditionatum vel explicatum per ipsum sicut in aliis simpliciter vo litis vellem comedere si haberem est actus voluntatis cadens super comestionem si haberetur. quo fit aliqua est volitio conditionalis meritoria vellem dare elemo sinam si haberem nollem furari si possem aliqua demeritoria vellem furari si possem nollem restituere alienum si haberem. Ad decimum dicitur impossibile est ali quem obligari ad opus supererogationis. patet. si obli gatur non est opus ei consilii et supererogationis. Secum da propositio sortes ad opus supererogationis potest obligari. patet. ad hoc sortes potest obligari demon strando paupertatem et hoc est vel potest esse opus su bererogationis: igitur. Tertia propositio sortes im possibiliter obligatur ad opus supererogationis. patet per de inesse sui contradictorii. Quarta propositio opus superogationis post votum desinit esse supererogationis licet no desinat esse cum hiis tamen stat aliquod est opus praecepti quod sortes non potest implere quin faciat opus supererogationis. patet. quando diligit deum quando tenetur ad nul lum gradum intensiue tenetur: sed quecumque intensio gradualis sufficit sed non potest habere actum dilectionis quin ille plures partes habeat: igitur. ex quae popositione sequitur per eundem actum quis satisfacit pcepto et adimplet consilium et nemo omnia praecepta dei adimplere potest sine operibus consilii sed hic potes in sistere quelibet tertia huius actus vel quelibet quarta est opus consilii et similiter quelibet secunda ergo due partes sunt opera consilii ille due partes sunt ille actus totalis ergo ille actus totalis est opus consili: quio sit consequutio est nulla concludendum est solum iste actus est opera consilii. Ad vndecimum metus incussus ab homine non sufficit ad votum nisi quis ratum habuerit post metum. secus est de metu incusso a deo qui est actor vite et mortis. primum patet de hiis quevi metus ve causa fiunt. c. i. de nobili muliere quae vt euaderet mortem ingressa est religionem. secus de secundo in infirmitate periculo maris vel huiusmoni fortasse est motio sputs sancti ad bonum et hoc si homo intendebat se obligare. Ad duodecimum respondetur talis non est obligatus non loquor quin sit bonum adire sanctum ia eobum gratis post votum condictionale vel vouere de nouo honesto motiuo sed sermo est de vi illius promissionis talis non intendit se obligare nisi conditionaliter dato quod conditio fuerit posita in esse puta honicidium talis tenetur resecare illud propositum volo adire san ctum iacobum quia hominem occidi iste actus est mal ergo non cadit sub voto nec acceptatur a deo cum odiat iniquitatem et tunc sic totus ille actus est malus et non est votum nec tenetur adire sanctum iacobum aliunde ex vpo thesi ergo nullo modo obligatur conditio repugnans con tractui ipsum reddit irritum et inanem sicut ante potesnem comditionis inesse debet resecare actum sic posito homi cidio inesse duplex est conditio. quedam inhonesta non solum secundum se sed etiam in habitudine ad illud quod promit titur vt in exemplo dato. quedam est conditio inhonesta so litarie capta sed non in habitudine ad promissum exem plum vt si peccem mortaliter ieiunabo duos dies in detestationem illius sceleris tota ista conditionalis est licita sicut stat conditionalem esse veram et antecedens vel consequens esse falsum sic stat conditionalem esse licitam et an cedens illicitum tunc conditionalis est licita quando est lici ta illatio est votum in secunda conditione et si homo labatur tenetur seruare suum votum et non alias. Ad tridecimum distingo de isto vel intendebat se obligare copulatiue et tunc dato quod ei constiterit quod frater non sit rome non minus obligatur si intendat se copulatim amor dei et fratrem alloqui fratre non existente non obligatur promissio vel obligatio quae totaliter consurgit ex me ra voluntate promittentis non excedit limites voluntatis excederet autem si non intenderet se obligare nis positis illis duabus conditionibus quod teneatur profi cisci pegre altera deficiente si ipse dubitet de sua in tentione an copulatiue vel copulatim intendebat a fortiori alii dubitabunt et vtatur in eo casu consilio prudi tis detegendo suam mentem sicut potest. Quartode cimo dubitatur an religiosus irreligiose viuens et de ferens habitum peccet per vpocrisim. Et arguitur quod sic dicens vnum exterius vel simulans vbi est oppositum interius est vpocrita lubricus audiens de vicio carnis loquelam screans in contentum vel indignabundus loquenti est vpocrita / religiosus est huiusmoni deferi habitum sanctitatis et religionis et in exteriore homi ne ostendens se esse alium quam est non stemus in tritis logicalibus sortes apparet esse alius quam est in tertio in mi teria de mendatio boc tangitur pone duos quorum vterque vouet non bibere hodie vinum sortes toto disedet pitisando et bibendo plato centies bibit interrupte vel vigesies vter eorum grauius delinquit plato si nichil aliud ponitur in casu cum pluries deliberat es aduertit si ponas sortes tantum aduertere et deliberare plus peccat licet bibitio et actus exterior repu¬ tatur vnus est continuatio actus mali.
On this page