Quaestio 1
Quaestio 1
An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
¶ Distinctionis trigesime tertie questio prima. QVeritur circa distinctionem trigesimam tertiam an liceat per dispensationem habere simul plures vxores.
Respondeo supponendo illud esse licitum sine dispensatione quod nec est prohibi tum iure naturali / diuino vel positiuo humano non est facile ostendere contra proteruum quod sit contra ius na ture cum philosopi et plures in lumine naturali loquentes vsi fuerint pluribus sed cum matrimonium vt communiter dicitur habet pro fine principali gontonationem prolis et eius educationem pro fine secundario habet communicationem operum necessariorum in vita humana. primum finem non impedit pluralitas vxorum plures possunt gndonari per plures quam vnam et vbi vxor sterilis est proles haberi potest per fertilem et proles genita potest religiose educari sed ad pacificam cohabitationem plures vxores non possunt conuiuere vt dicitur. Cattus cum mure non sistunt simul ede. Recglores bine simul viuunt sine lite. ergo a fortiori de duabus vxoribus nimirum quod mulieres oblique fuerint cum prima mulier ex vna curua costa componebatur vide sarai et agar non poterant conuenire nec probe mulieres sorores germane lia et rachel anna et fenenna. idem patet inter amptippem et mitio vxores socratis que perturbatutur totam familiam optimi socra tis. vt dicit beatus hieronimus ad iouinianum et discor dia magne res dilabuntur non valet dictum durandi hoc prouenit ex malitia vxorum et non ex numero de se est maior discordia cum vna mala quam cum duabus pacificis hoc inquam non valet leges dantur de hiis que communiter eueniunt sed communius vna tranquillius viuit cum viro quam plures quod fieret si essent male vxores et litigiose tunc rediret quarimonia terre de sole esopi solo necor solo quid erit si creuerit alter non iuuat dicere includantur in domo more orientalium et meridionalium vxorum quid fieret apud britannos / gallos et germanos. Item ille interdum presenti marito conueniunt et ipso veniente ad singulas querimonie et iurgia fic rent vnus non semper conseruat castitatem vnius quomodo conseruabit castitatem multarum. dicis recludendo eas in domibus licet erint impudice mente non autem corpore hoc non sufficit difficile est pauperibus tales sic conseruare et eas alere plures sunt pauperes quam diuites vsquequaque modo lex debet esse vniuersalis licet minora sint pericula de castitate sic faciendo quam dando eis frenum more occidentalium alique erint impudice cor pore nitimur in vetitum semper cupimus quiam negata et illud patet de illo qui vxorem submersam post mortem quesiuit in capite aque contra impetum aque ratus post mortem quod ipsa ascenderet contra naturam sicut in vita adde etiam haberentzelotopiam inter se quam haru¬m magis diligeret maritus furtum pro variis earum liberis alere facerent si vir nunc vix potest alere vnam secundum eius ornatum quid esset de multis et licet vna vxosit sterilis et frustratio fuerit finis principalis in aliquo casu non oportet tollere de fine minus principali ad illum habendem quia communiter vxores sunt steriles et finis quem secundarium ponis scilicet quieta cohabitatio est ita pr cipalis sicut alius et bona fortune et bona anime in lite pereunt citius me deficeret dies anquam omnes absurdicaces ad pluralitatem vxorum sine dispensatione dei enumerem. illud patetgen. iiii. de lameth qui accepit vxores duas nomen vni ada et nomen alteri sella vbi glosa interlinearis dicit primus contra naturam et morem adulterium committens quod dictum magister in lictera recitas illud patet ab innocentio. iii. de diuor. gaudemus. dicit sciptura relinquet homo patrem et matrem et adherebit vxori sue et erunt duo in carne vna non dixit duo vel vxoribus et sequitur nec vlli vnquam licuit simul plures vxores habere nisi cui diuina reuelatione est concessum qui mos etiam interdum phas censetur per quam sicut iacob a mendatio / israelite a furto / sanson ab homicidio sic patriarche et alii viri iusti qui plures leguntur simul habuisse vxores ab adulterio excusantur ergo est contra legem naturecapto termino ad omne illud quod est contrarationem bene educati in moralibus nisi vbi est dispensatio in oppositum et hec est vna conclusio in hac questione. Secunda conclusio licuit tamen habere plures vxores dispensatione diuina. patet ad rectam dispensationem duo sufficiunt et requiruntur rationabilis causa ad dispensandum contra legem conunem. propterea propter quandam stragem atheniensium lege cautum erat quod quilibet haberet duas vxores et sic socrates duas habuit et auctoritas in dispensante auctoritas erat in dispensante scilicet in deo qui potest in isto casu dispensare et in grauioribus propter multa precepta decalogi sicut romanus pontifex vel rex potest dispensare in suis legibus positiuis sic conditor nature deus potest dispensare contra ius natu re sic capiendo terminum sicut supra limitauimus vt augeatur cultus diuinus tunc pauci erant nec standum est multum in paucitate. vt patet a principio mundi et statim post diluuium et nunc essent pauci sine dispensatio ne dei hoc fieri nequit. potissima causa in hac parte est dispensatio dei si essent omnes in mundo fideles vel infiniti potest dispensare quod vnus habeat duas / tres vel quattuor de potentia eius et semper eum deceret si faceret nihil idecenter facere potest non putatur quod ali quis homo potest in hoc casu dispensare et sic socrates non est excusandus propter leges atheniensium a toto nec a tanto nec lamech cum primus sine motiuo propter libidinem hoc fecerit.
¶ Sed contra secundam conclusionem argumentor numquam licuit mulieri habere duos viros ergo nec viro habere duas mulieres cum par ratio videatur. Insuper quando abraham primo contraxit cum sarra erat mutua datio corporum ergo dando ominium corporis sui ipi agar fecit sarrai iniuriam. Ad primum dico quod antecedens est falsum cum in vtroque deus potest dispensare de potentia eius absoluta sed quia vnum est inconuenientius altero apud homines. nego consequentiam vnus vir potest plures vxores fecundare in paruo tempore puta vno die vel duobus. secus est de duobus vi ris in ordine ad vnam mulierem ipsa fecundatur ab vno solo etiam esset maior incertitudo prolis sed si deus dispensaret in vtroque nullum esset inconueniens nunc male ago capiendo librum tuum clanculum vel te occidendo: sed si deus vtrumque preciperet non facerem preter rationem. ad aliud forte dicis sarrai consensit vt abraham caperet agar. gen. xvi. et recitatur. xxxii. q. iii. cap. dixit sarrai ad abraham conclusit me dominus ne pare rem ingredere ad ancillam meam si saltem ex illa suscipiam filios simile rachel forte consensit vt iacob caperet liam quia non erat consuetudo in mesopotamia sirie quod iunior prius traderetur nuptui ane seniorem accepit balam et zelpham ex consensu lie et rachaelis. geneseos xxx. et sic inoleuit consuetudo tacita vel expressa de consensu prime modo scienti et consentienti nulla fit iniuria. v. ethicorum. Prima vxor consentit in condominium persone abrahe sed non est necesse ad hoc ire deus poterat prima vxorecontradicente dare secunde condinium et priuare priorem partiali dominio etiam licet in illis bouis patribus ita legatur quod vxores consenserunt non videtur ita fuisse factum sub lege cum consuetudo iam erat introducta. si ponas vtranque simul petere debi tum habebant sua tempora determinata petendi. quod patet. genesis. xxx. pro mandragoris quas reperit ru ben tempore messis rachel concessit lie quod cum ea dormiret vna nocte qua genitus est isachar studuerunt mulieres ille generationi prolis neglecta libidine. si dicas quomodo deus dispensauit cum omnibus illis dicitur cum abraham qui duas habuit vxores dispensauit hoc presumitur cum erat perfectus et ambulabat coram domino iacob hoc imitatus est et reliqui in populo dei passim. patet de regibus non regibus vt helcana et deuteronomii. xxi. de dilecta et odiosa prohibitum est regibus habere plurimas non autem plures et in hoc pecce uit salomodo qui tercentas vxores et septingentas cocubinas quasi reginas habuit que induxerunt eum ad idolatriam hoc poterat esse more assueri simul vocata vna non amplius vocabatur nisi iussu regio an sit saluatus vel ne nobis est incertum. Si dicas tunc ismaelite et alii peccabant habentes plures vxores sine dispensatione dei conceditur illatum. illud beati aug. cum mos erat crimen non erat intelligitur per dispensationem dei que passim tunc currebat. Sed dicis agar fuit ancilla abrahe ergo secum adulterabatur abraham. Respondetur erat realiter vxor sicut sarrai quantum ad mutuam potestatem corporum sed quia non habebat auctoritatem tantam in domo nec eius heres sic debuit succe dere in hereditatem vocabatur ancilla nec abrahe licuit eam a domo eiicere propter monitionem iprius sarre nisi diuinum habuisset mandatum voluit autem deus eos separare ad tempus quo ad cohabitationem et ne quo ad vinculum ad significandum illud ministerium quod explicat aplus ad galath. iiii. cum dicit abraham duon filios habuit vnum ex ancilla alium ex libera quod de sina monte in arabia et hierusalem mistice exponit nec te moueat quod concubine appellentur etiam sic vere vxores ve cantur. patet. iudicum. xix. et. ii. regum. xvi. achitophel consuluit absalon ingredi ad concubinas dauid et tamen erant sue vere vxores.
¶ Dubitatur an in noua lege potest esse licitum habere plures vxores ex dispensatione ecclesie. Respondeo negatiue quia nullus potest reuocare statutum expressum christi sed christus inhibuit pluralitatem vxorum: igitur. consequentia claret cum maiore. minor patet. mathei. xix. quicumque dimiseri vxorem suam et aliam duxerit mechatur. si ergo dimissa vxore non licet aliam ducere: ergo fortiori ratione non licet aliam ducere priori retenta. Insuper christus reduxit statutum matrimonii ad statum primeue institutionis eius: sed contra primam institutionem est pluralitas vxorum cum a principio vna costa viri in feminam est conuersa.
On this page