Quaestio 1
Quaestio 1
An caracter sit causa initerationis baptismi et quae poena debetur iterantibus baptismum
¶ Distinctionis sexte questio prima. Veritur circa sextam distinctionem / an cataracter sit causa initerationis baptismi et que pena debetur iterantibus baptismum. Pro solutione notandum est quod non reperitur patenter caracter in canone biblie in sermone qua doctores vtuntur in proposito nec reperitur in biblia ante. xiii. capltum pocaltilisperensis sed non capitur in hac significatione vt patet / et faciet omnes pusillos et magnos et diuites es pauperes et liberos et seruos habere caracterem in dextera manu. non loquitur de caractere sicut vtimur / quia ponit illum in dextera manu: sed quia sanctorum alique auctoritates magis quadrant et doctores theologi cateruatim ponunt et non est ratio for tis caracterem potens impugnare indisciplinati es caracterem negare. in capite maiores: de baptismo et eius effectu: est sermo de caractere altissioderensis alexan bonauen. thomas et omnes / caracterem ponunt. al qui dixerunt quod erat relatio vt bonauentura recitat ad quod aliquod aliqui posteriores inclinant / sed relationes quoquouersum inficior beatus augu. vtil illo termino ad donatum presbiterum / et recitatur. xxii questione. iiii. displicet / circa medium et vos oues christi estis caracterem dominicum portatis in sacramente quod accepistis et erratis et peritis. item aug. ad per uinianum de hereticis et damnatis / et recitatur. i. q. i. quod quidam / quasi circa principium / et diffinitur sic Caracter est signum anime impriessum in susceptione sacramenti indelebile et distinguens habentem a non habente indelebile caracterem ab habitu et actu seiuga potentiam anime ipam animam pono non est indelebilis quin deus delere potest: sed non delebitur in via vel in patria. esto quod fides deleatur in patria ob noticiam clariorem superuenientem nec in dannatis abi lebitur in eorum confusionem: illa diffinitio est bone de potentia dei ordinata. distinguit quidam solum ar guitiue et si omnes essent christi tinguit christianos a non christianis possibilibus. hoc est dictu est sufficiens distinctio ex parte eius non tunc proprie capiendo distinctionem / quia nec ens non enti / neque non ens et ti est idem vel diuersum proprie captis termins.
¶ Sed an arguitur. caracter est qualitas: ergo male diffinitur i signum loco generis. Item in circuncisione non imprimebatur tunc caracter: ergo nec in baptismo: tenet consequentia. quia vtrunque sacramentum successiue erat ianua circuncisio vt patet ex premissis quaestionibus illa ianua obstructa aperta est alia scilicet baptismus. et antecedens patet. quia doctores communiter illud non ponunt. Respondetur distinguendo antecedens vel qualitas capitur secunde intentionaliter et tunc subiectum supponit materialiter pro termino caracter et sensus est. ille terminus caracter est de predicamento qualitatis et sic consequentia non valet nisi sit sermo de diffinitione quidditatiua quam ille terminus caracter non potest habere. si qualitas capiatur prime intentionaliter consequentia minus valet / similitudo est qua litas: et tamen bene diffinitur per signum ille terminus similitudo. Non pono res in predicamento sed terminos / eadem res numero significata ponitur in di uersis piedicamentis eo modo quo rei conuenit poni in predicamento cum boc addito res significata. idem calor numero est quantitas et significatur per illum terminum quantitas / qualitas / similitudo / actio / passio. Ad aliud an in circuncisione imprimebatur caracter rationabilius est quod sic.
¶ Istis notatis pono conclusiones. Prima est / licet voluntas dei sit car sa initerandi baptisma. tamen caracter est argumentum saltem a posteriori ad hoc concludendum praeor pars patet: quia illa tria sacramenta sunt initerabilia scilicet baptismus / confirmatio / et ordo in quibus inprimitur caracter: et hec sola tria sunt initerabilia. Consequentur assumptis veris oportet dicere quinque sunt caracteres specie spanlissima distincti tres in ordine et forte plures et duo in istis sacramentis. quod spe cie differant apparet propter differentes effectus. hec suasio est tenuis Forte dicis habens baptismum flaminis habet vnum caracterem iam anime impressum et iterum alium habebit in baptismo fluminis et sic duos caracteres baptismales habebit. Respondetur quamquam baptismus flaminis ad salutem sufficiat non videtur quod in illo imprimatur caracter sed solum in baptismo fluminis. ex quo patet. non inconuenit aliquem esse beatum qui illo caractere vacat non tamen video qui baptisatus baptismo fla minis postea accedens baptisma fluminis gratiam habebit sacramentalem: sed ponendo caracterem in circuncisione sicut est probabile quis habebit duos caracteres in signum fidei sclicet circuncisionis et baptismi qui sunt aliarum rationum. exiles rationes habere potes contta negantem caracterem in circuncisione.
¶ Secunda conclusio scienter capiens bis baptismum incurrit penam canonicam / hoc est penam inflictam a canone / esto quod eum latet que sit illa pena. probatur: quia talis dat operam rei illicite quemadmodum percutiens clericum est exconicatus eo facto esto quod eum latuit percutientem quod canones inferant tales penas / illa pena in proposito est irregula ritas illud patet ex tra de apostatis reiterantibus baptismum ex litterarum. quidm accolitus ministrauit sacramentum baptismi suo fratri languenti vt liberaretur a graui infirmitate quae laborabat pontifex romanus diffiniuit quod si publicatum est ad superiores ordines promoueri non debet nisi ad religionem transierit vt fauore religionis ipsius valeat dispensari. Si vero occultum est / promoueri poterit: illud patet de consec. distin. iiii. qui bis ignoranter baptisa ti sunt non indigent pro eo penitere nisi quod secundum canones ordinari non possunt nisi aliqua magna necessitas cogat qui autem non ignari iterum baptisati sunt quasi iterum crucifixerunt christum per septem annos peniteant quarta et sexta feria et tres quadragesimas ieiunent si pro vitio aliquo fecerunt / similiter si pro mundicia putauertut tribus annis peniteant. Ex isto patet quod qui dubitat an est baptisatus vel ne potesi ire ad baptisma et non incurrit istam irregularitatem nec eum baptisans / pbeter non tenetur facere sollertem indaginem ad inuestigandum an paruulus vel adultus est alibi baptisans. illud patet de consecratione distin. iiii. cum itaque baptismi sui nichil recordetur qui regenera¬ rationis est cupidus nec aliter de eo attestari potest par lopost sed in hoc simile nichil formidatur quoniam non potest initerationis crimine venire quod omnino factum esse nescitur / secundum leges laycus est decapitandus bresbiter deponendus.
¶ Contra istas conclusiones at arguitur quod bis baptisatus scienter non incurrat hanc enam canonicam et pono per casum quod duo vel tres simul baptisent vnum paruulum sic sclicet quod quilibet eorum trium simul et semel incipiat aspergere aquan et proferre verba. Arguitur sic: vnus eorum baptisat et non est maior ratio de vno quod de alio: ergo ille paruulus baptisatur a pluribus: ergo pluries baptisatur. forte negas quod ille paruulus baptisetur. Arguitur sic: si vnus solus paruulua aspersisset et pro tulisset verba clarum est quod illle baptisasset: ergo si vnus alter secum proiecisset aquam super paruulum proferendo verba ille alium non impedit. Item si idem ponatur in diuersis locis esto quod duo presbiteri illud sciant vident paruulum in necessitate vterque presbi ter tenetur paruulum baptisare quia dubitat de vita paruuli et nescit an aliquis eum baptisat: ergo vterque debet illum paruulum baptisare. Huic argumento dicitur quod ille est baptisatus a quolibet istorum quemadmodum in cena domini romanus pontifex cardinales et multi astantes consecrant idem corpus domini et quilibet eorum / et sic concedo quod a pluribus baptisetur / sed non pluries quia pluries dicit interruptionem temporis et propterea concedimus sortem non totiens fuisse hominem sicut fuisse parisius / fed hic aduerte quod si vnus finierit ante alium ille baptisat et alter nichil facit non est cura quis prius incipit dum modo quilibet inter proferenda verba aspergat aquam et simul terminent.
¶ Sed contra hoc argnitur sic / ibi sunt plures baptisationes: ergo est pluries baptisa tus. Respondetur / si baptisatio capitur actiue conceditur quod sunt plures baptisationes quia plures homines baptisantes / si passiue vnus solus / si abstractiue pro baptismo vel pro verbis concedo / et sic concedo hanc copulatiuam sortes est semel baptisatus et tamen. xxx. baptisationibus. baptisatio non iheret subiecto baptisato sicut albedo rei albe et sic iste est baptisatus a pluribus causis totalibus vt totalibus tantum valet sicut sufficientibus / sed non vt tantum valet sicut praecisis / sed dicis caracter est impartibilis quis eorum illum causat in animam baptisati: dico non est exploratum an caracter sit indiuisibilis probabile est omne accidens anime est intensibile et re missibile licet aliquod nec intenditur nec remittitur a creatura quamquam illa via non caret spinis propter actus sinchathegoreumaticos affirmatiuos et negatiuos sed quocunque istorum modorum dato deus caracteren creat et nullus istorum causalitatem propriam habet respectu aaracteris quilibet est tamen causa sine qua non / sufficiens respectu eiusdem. Forte dicis tunc istorum vterque poterit dicere nos te baptisamus et simul possunt dicere nos te baptisamus et sic duo copulati baptisare possunt / hoc non est absonum quando diuisim baptisant hoc est quilibet eorum et formam profert et aquam applicat quo fit hec illatio est nulla nullus habet duos patres naturales ergo neque spirituales / etiam si quis dicat nomine proprio nos te baptisamus baptisat licet perperam agat non vtendo forma communi plerumque vnus de se loquens vtitur plurali numero / vt nos iacobus dei gratia. non est necessarium ad essentiam sacramenti ponere nomen baptisantis nec pronomen. sufficit quod ponatur terminus significans lotionem cum aliis essentialibus et licet deus sit vnus cuius ego sum minister / non sequitur quod debeam vti pronomine singularis numeri. stat dare mille ministros siml eundem baptisantes et ibi non est precise vnitas ministri / etiam sunt plures persone in diuinis. Forte dicis si duo proferant ego te baptiso et vnus finit ante alium ille non baptisat dicendo nos te baptisamus cum propositio sua sit falsa. dico esse falsum nichil facit ad formam. grecus bene baptisat et tamen sua oratio non est vera vel falsa. Ad confirmationem posito quod idem ponatur in diuersis locis dicitur quod casus est preter legem. sed eo dato si vnus presbiter scit quod alter illum baptisauerit non debet attentare rebaptisare / sed punctum est si paruulus sit ro me et parisi et presbiteri sciant et de se inuicem nullum est preiudicium si simul baptisant hoc est desinant proferre / ab vtroque est baptisatus.
¶ Secundo arguitur ad idem posito quod quis moriatur inter proferenda verba baptismatis tunc potest baptisari / quod patet: quia non est baptisatus: sed probo quod tunc licet rebaptisari moriatur titius proferendo vnam sillabam de fili: et arguitur / quandocunque aliqua pars illius totius orationis est / tota illaoratio est / et quando tota illa oratio est / quelibet pars eius est quia totum est nisi sue partes: ergo tota forma et quelibet pars forme est quandocumque aliqua sillaba profertur: ergo erat prius baptisatus. Confirmatur: ponatur idem in diuersis locis in vno baptisetur et in alio non / et ponatur quod peccatum originale est qualitas in anima et tunc duc argumentum tuipse. Ad argumentum intendo facere in materia de euchaa circa illam propositionem hoc est corpus meum. Ad confirmatio nem dicas tuipse. Tertio pono quod duo deferantur presbitero sortes est praelato et presbiter intentionem. baptisandi vnum hahet / sed non cogitet de quo distincte / tunc sic arguo: vtrumque istorum licet postea rebaptisare alter eorum est baptisatus: hoc totum scit presbiter: vt suppono igitur. Forte concedis alter eorum est baptisatus quaero quis est ille et quare vnus et no alter. Respondetur quod in illo casu neuter est baptisatus quia illa intentio vaga non sufficit / requiritur vel quod actualiter habeat intentionem circa vnum vel quod habuerit virtute cuius descendit nunc ad baptismum si nunc non actualiter cogitet quemadmodum de bresbitero qui intendit consecrare nouem hostias de monstrando decem praesentes non determinando se ad quascunque nouem nullas consecrat et sic argumentum est. solutum / sed non requiritur quod intendat baptisare filium regis esto quod filius regis ponatur loco filii ducis sufficit velle baptisare hoc suppositum demonstratum. Eodemmodo si offeratur adultus ma chometista loco adulti iudei vel mas loco femine sicut isaac protulit verba benedictionis in hoc supf posito demonstrando iacob et deus eum benedixit sic cum baptisans intendit hoc demonstratum baptisare deus post verba caracterem baptismalem imprimit. secus est in matrimonio vbi error persone matrimonium impedit / tum propter illegittima tionem maximi pontificis tum quia istud est necessarium ad salutem illud voluntarium et difficile similis cohabitare si non sponte a capite inceperunt. Quarto oblato monstro licet dicere ego te baptiso etc. et tale est rebaptisandum igitur: et minister sic faciens scienter non peccat igitur: respondetur de monstro difficile est videre an sit vnum suppositum vel duo si sit adultum quidam dant remedium ad ponendum discrimen si alter aliquid vult quod alter non vult concluditur quod sunt duo et due anime / sed illud in paruulis non prodest neque in adultis: quod probo: si illud sit in diuersis locis opinor quod potest habere qualitates contrarias simul. secus est de anima que est in pede et in capite propter sensus in capite quibus mediantibus cogscit cum hic essent varii sensus et varie complettiones ex parte materie esto quod sit vna anima potest velle et nolle: sed quid tunc remedii an liceat dicere ego baptiso hoc aggregatum vel hanc multitudinem eo quod multitudo est terminus collectiuus et diuisiuus: vnus homo est multitudo quia multitudo suarum partium videtur alicui forte dicendum quod non est baptisatus quia non est sufficiens intentio ni si determinate feramus intentionem / patet ex dictis. Sed in oppositum arguitur quando apostoli bapti sabant circiter tria millia actuum. ii. in die penthecostes non videtur quod sciebant determinate hic sunt. ii vel. iiii. sed ferebant vos super baptisatos demonstratos set presbiter volens benedicere omnes praesentes hostias nesciens numerum earum determinate omnes consecrat hoc pronomente potest mutari non modo in numerum pluralem sed in terminum non conuertibilem vt patet in forma grecorum et videtur etiam quod minister a peccato excusetur propter dubium.
¶ Respondetur per propositiones. si appareat clare quod est vnus debet baptisari cum pronomine te latinus: sed si dicat vos reuerentie causa dum modo est intentio eius de vno vere baptisat. licen mutare pronomen: sed male agit non vtendo forma debita. Secunda propositio potest primo vnam partem baptisare: postea aliam conditionaliter si non es baptisatus potest etiam dicere ego baptiso hoc aggregatum vel hanc multitudinem ante se: esto quod nesciat an sit vnum suppositum vel duo capiendo terminum collectiuum pariter et diuisiuum hoc est qui vtriusque naturam sapit. ferendo intentionem super binarium demonstratum non est idem de vos quod potest esse singulate vel plurale. ceterum petis an caracter est in essentia vel potentia anime quia non pono potentias animae ab anima distinctas: dico quod caracter est realiter in essentia anime intellectu et voluntate et magis proprie ad nudam essentiam anime spectat cum ad nullam operationem tendat intellectus vel voluntatis nullam auctoritatem habet respectu alicuius operationis non video quomodo caracter actionem habeat ad baptismum vel ad confirmandum vel ad consecrandum porte dicis stat ba ptisatum peccare quando baptisatur: ergo deus non infumdit ei tunc caracterem aliquem vel donum supernaturale alioquin curaret imperfecte caracterem et gratiam non dando. dico quod curat perfecte in illo genere licet non in esse gratie balaam infideli vdolatre communicata est prophetia numeri. xxiiii. secundum illud sedulii. Angelicis tremefacta minis a ffatur asella Sessorem per verba suum linguaque rudenti Edidit humanas animal pecuale loquelas: dicis caracter anime inheret: ergo non est nobis signum sufficienter ostendens christianum a no christiano. respondetur constabit in pateria habemus signum sufficiens nunc nobis moraliter constat i sunt baptisati potes facere argumentum de phitonissis que dicuntur auferre aliquos infantes baptisatos et ponere deteriores in loco eorum sicut homines resicare solent / sed quicquid sit de casu illo non est contra conclusionem si non est certitudo an talis esset baptisatus potest conditionaliter baptisari lpotest esse argumentum de vno paruulo occiso bropter christum an talis resuscitatus tenetur ad baptisma fluminis et constat quod sic propter preceptum commune de batismo flumins quamquam talis sit lotus ab originali culpa quia sic erat de apostolis. Sed contra: presbiter baptisans aliquem orat pro illo ille est martir modo iniuriam facit martiri qui pro eo orat vt patet extra de celebratione missa. cum marthe paragrofo tertio loco / sed hic potest dici quod hoc intelligitur de illo qui finaliter discedit marthir hoc est sic moritur nec resuscitaturilsed ponamus duos simul proferentes ego te baptiso si nullus alius te baptiset: queritur an titius est baptisatus ab altero tam tum et rationem assigna / si ab altero. contra: non est intentio sua baptisare titium nisi ea lege quod nullus alius eum baptiset sed alius eum baptisat isi baptisetur cum perilis est ratio quod is ab vtrouis baptisetur. Si dicas neuter baptisat. Contra: tunc si vnus non baptisat puta sortes alter plato intendat titium baptisare si a nullo alio baptisatur: sed titius non baptisatur a sorte per te: ergo baptisatur a platone: rursus si plato solus illam orationem protulisset titius fuisset baptisatus: ergo sophisma sortis in illo casu non debet impedire titium quim est baptisatus opinor neuter baptisat est repugnantia ex parte intenfionis et for me. secus est quando vnus solus profert illam orationem vbi nulla est recalcitratio in oppositum baptismi. Si ponas monstrum ex tauro et homine sicut de minotauro vgilius recitat sexto eneidos. mixtumque genus prolesque biformis minotaurus inest. loquens de laberintho dedali. Respondetur sunt fictiones poetarum: sed quando ita in vsu esset pars ea quae homo appareret baptisetur altera relicta. Si ponas quod deus creet vnum hominem nunc qui non descendit ab adam an necesse est talem baptisare / casus est preter legem non est necesse talem baptisare vt mumdetur ab originali cum in eo non concipiatur / sed pro consequenda gratia et impletione precepti dei talis debet baptisari. Forte dicis contra illam condi tionalem baptisationem per simile in aliis refliexiuis si sort es diceret plato dicit falsum et contra idem plato de sorte assereret non est necesse dicere vtrundu proferre falsum: sed vnum / licet ratio videatur ed ergo idem erit in proposito. Respondetur quicquis sit assumptum est falsum vterque dicit falsum et es falsificatio mutua sic hic in proposito ac si diceret ego te batiso si non baptiso in nomine patris et fili et spiritus sancti. Secundo licet in illis insolubilibus homo potest tergiuersari per obligationes hoc non est pro materia quam tractamus neuter habet intensionem baptisandi. patet ex circunstantia casus et hoc si intendat secundum prolationem verborum et licet alter non baptisat et alius intendit baptisare si nullus alibaptisat hoc non sufficit cum equalis sit ratio alterius vtrius ac si duo sit proferrent ego te baptiso in nomine patris et filii et spiritus sancti / ego te baptiso si nullus alius te baptisat prior baptisat non secundus patet ex dictis.
On this page