Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An consensus coactus sufficiat ad matrimonium

¶ Distinctionis vigesime none questio vnica. CIrca distinctionem vigesimam nonam quero an consensus coactus sufficiat ad matrimonium supponamus aliqua quae alias explicantur lucidius quod voluntas non potest cogi nec ad eius actum elicitum nec ad actum imparatum si quis quempiam mea manu percutiat illa percussio non est a me imparata sed et mouente manum potest tamen voluntas induci ad aliqua per penas vel blandicias ita quod consentiat et actum eliciat qui eum non haberet si sibi esset relicta. patet de abscim dente pedem ne inficiatur reliquum corpus. patet de proiiciente merces in mare ad exonerandam nauim nimis refertam tempore pariculi incumbentis hic est voluntarium alicui nolito in mixtum vt patet. iii. ethicorum: sed plus est de voluntario quam nolito vt dicit aristoteles cum mertator res proprias eiicit cuius actus voluntatis imperat menbris nauim euacuare vocabimus conactionem inductionem ad aliquod siue per metum vt in exemplo tacto siue per blandicias. Supponatur vlterius duplex est metus quidem cadens in constantem virum per virum etiam mulierem complectimur earum alique plerisque viris in animositate praestabant vt tonuris pantasilea smi ramis. Alius est metus cadens in inconstantem viruid est metus leuis et floccipendendus constans ab inconstante secernitur quia constas sequitur rectam rationem per quam scit quid pro quo sit faciendum vel omittendum se elongat a magis malo et adheret minori malo pene quando separatur a culpa. secundo quantum ad estimationem peri culi leue periculum aspernatur et non mouetur. quo fit constans pro nullo puro malo pene eligit culpam magna mala pene pro nostro casu in hoc carmine includuntur Stuprum sine status verberum atque necis hoc est perdere castitatem. Susanna maluit perdere vitam et lapidari quam castitatem culpabiliter amittere incurrere seruitutem gouia verbera vel mortem. hiis in epitomate recita tis pono duas conclusiones.

¶ Prior est metus cadens in constantem virum impedit matrimonium. patet de sponsali. c. cum locum vbi alex. tertius dicit cum locum non habeat consensus vbi metus vel coactio intercedit necesse est vt vbi assensus cuiusquam requiritur coactionis materia impellatur hoc patet. c. veniens in eodem titulo et fli. quod metus causa metum non valet dicere coram deo est matrimonium sed non est presumptum ab ecclesia quia ecclesia presumit quod non consenserit. Contra ecclesia interpretatur casum fratris in meliorem partem vbi non constat ei de opposito: ergo interpritatur quod homo non vult mentiri presentialiter dicendo. capio te in meam quin consentiat. Item iustum est quod iura subueniant hiis qui faciunt in discrimine illud quod possunt puta sortes est inter duo vel contrahere cum filia tiranni vel occidi minus malum est contrapere et hoc facit sortes rationabile est quod fauore innocentis et odio nocentis contractus ille irritetur alioquin plerique cogerent tirannice matrimonia et multa mala sequerentur.

¶ Secunda conclusio consensus causatus per timorem non cadentem in constantem virum non irritat matrimonium imo sufficit ad matrimonium. patet non est intentio ecclesie talem consensum irritare sicut leges subueniunt restituentes in integrum illum qui passus est iustum metum non illum qui est nimis miticulosus patet illud de hiis que vi metus ve causa fiunt. c. cum di ectus. Ex istis sequintur quod ista irritatio venit ab ecclesia ante omnem prohibitionem ecclesie fuisset matrimonium et hoc patet cosensum esse pure liberum explicatum per signa nec sufficit ad matrimonium nec inuoluntarium voluntario mixtum impedit matrimonium. primum patet de consensu maris in tertiodecimo anno qui ratione vtitur talis consensus non sufficit propter irritationem. maximi pontificis similiter in miticuloso ita impurus est consensus et non liber pro leui causa sicut in constante ex magna causa nouit constans non semper moriuntur aues quibus insidiantur. Contra ista argumentor ortes dicit capio te in meam vel ita est sicut dicit et sic est matrimonium vel non est ita et sic mentitur dicendo falsum. Forte dicis dicere falsum est impartinens men datio credit dicere verum. Contra ponatur titius doctus canonista vel theologus sciens illum contractum inualidum ad matrimonium videtur quod debet pati se citius occidi quam mentiri culpa non cadit in constantem vl rum citius est ferenda mors quam mentiendum venialiter. Respendetur dicit capio te in meam hoc est quantum est ex parte mea sic intelligitur hoc est facio quod in me est in ista ambage ad te capiendam et si cogatur a tiran no dicere capio te libere hoc non videtur cadere in constantem virum ostendat tiranno consensus quem habet in illo casu est inualidus.

¶ Secundo arguitur blandicie aliquos ceruicosos vel gnoosi animi tantum mouent sicut mine non impediunt ergo nec mine cadentes in illi constantem virum. Insuper consensus coactus a deo timore peccati sufficit ad matrimonium ergo in proposito timor cadens in constantem virum. Ad primum dico ecclesia non illegittimauit consensum per blandicias quia illa non est regulariter vehemens nemo est qui non potest eis obuiare nullomodo tantum mouetur sicut mors vel grandis verberatio. vt dicit aristoteles iii. ethicorum. i. quod si quispiam ideo iocunda violenta di¬ xerit esse quia et extra sunt et compellunt omnia erunt eius sententia violenta vult aristoteles dicere non tantum mouent iocunda sicut violenta nec demostenis eloquentia nec ciceronis facundia tantum aliquem in consensum flexissent sicut dionisii tiranni alexandri aut hannibalis crudelitas. Ad secundum concedo quod timor de peccato praecipiente deo non inualidat consensum matrimonialem nec hoc intendit pontifex et si intenderet deo precipiente oppositum iam deo parendum est. sed dicis si qua mulier sic contraxit tempore raptus vt solet esse alicubi locorum vbi minus iusticie seruatur quam hic an est matrimonium presumptum per carnalem copulam et an stante timore valeat matrimonium dicitur consensus quem ipsa habet non sufficit et non debet reddere debitum quia nichil debet / debet omnifariam reniti nec presu mitur matrimonium stante illo casu si non consentiat in matrimonium aliquo modo neget se vltro consensisse in copulam sed violentam esse asserat sed si ipa per mittat se cognosci cum restituta est libertati erit matrimonium presumptum. Tertio arguitur consensus coactus sufficit ad baptismum de baptismo et eius effectu. maiores. ergo talis sufficit ad matrimonium. for te dicis vnum est de necessitate salutis et non aliud. Contra ordo non est de necessitate salutis et tamen in ordine consensus mixtus sufficit igitur. dicitur superius ecclesia vnum illegittimat et contractum viciat nec hoc inconuenit in matrimonio quod praesupponit tempore vel natura contractum naturalem. Quarto arguitur fortius est vinculum per consensum de presenti cum verbis de presenti quam per verba de futuro ceteris paribus hinc inde puta coacte et coacte sed contractus sponsalium eoactus iuramento vallatus obligat iurantem. patet de hiis que vi metus ve causa fiunt ad aures. ergo contractus sponsalium iuramento vallatus. probatur de renunciatio. capitulo. insuper. Respondetur non esse simile cum vnus contractus est inualidus et ipso iure nullus vt in proposito. extra de sponsali. cum locum. hoc patet de voto de hiis quae vi metus ve causa fiunt c. i. quedam per metum facta tenent ipso iure quousque subueniatur metum passo autotoritate superioris qui sud officio implorato et metu probato debet a promissione absoluere et datum facere restitui si collatum fuerit.

¶ Dubitatur an requiratur consensus parentum ad hoc quod sit matrimonium. hic martinus de magistris in materia raptus conclusione sexta facit magnum proces sum et tenet quod non valet matrimonium quousque ipa rei stituatur et parentes consenserint et ipse sit solutus ab exconicatione ad boc introducit concilium meldense et gratianum in aliquibus passibus et in octaua conclusione dicit non sufficere mulieris consensum sexta es octaua conclusiones sunt false: et in probatione fallitur leges ciuiles hoc statuerunt et aliqui antiqui canones hoc pretendunt licet non alleget. vide. xxvi. o ii. per totum et institu. §. iustas autem nuptias inter se ciues romani contrahunt que secundum precepta legum coeut masculi quidem puberes et femine viri potentes siue patresfamilias siue filifamilias sint et consensum habeant parentum quorum in potestate sunt nam hoc fieri debere et ciuilis et naturalis ratio suadet in tantum vt iussus parentum precedere debet si qui antiqui canones fuerint reuocantur per nouos patet de raptori capite penultio et antepenultimo congruum est habere consensum parentum vt rebeca fecit sed non est de necessitate sacramenti leges ciuiles locum non habent in materia sacramentorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1