Quaestio 3
Quaestio 3
De duabus specibus, scilicet, stupro et raptu, an sint peccata mortalia et species luxuriae
¶ Distinctionis quadragesime prime quaestio tertia. CIrca hanc materiam quaeritur tertio de duapus specibus scilicet stupro et raptu an sint per cata mortalia et species luxurie.
¶ Pro solutione questionis notabis stuprum proprie captum est volitio qua quis vult cognoscere vginem vel volitio qua quis vult vginem cognoscere addo secundum plerique stuprum committunt qui non volunt cognoscere vginem non suam sed sufficit quod vginem voluerint cognoscere non sto in appellatione rationis de cognoscere quia hec notio cognosco vt carni atribuitur non facit terminum sequentem propriam rationem appellare et quamquam secunda particula diffinitionis sufficiat tamen pro maiori intelligentia diffinitionis hoc totum adieci per difficile est diffinitionem euellere ob excessum dum modo partes eius detegunt archana diffiniti. Secundo notandum venit raptus est volitio qua quis aliquam violenter cognoscit vel vt alius eam cognoscat suffragatu boc additur propter satellites qui sunt auxilio ipi raptori. Dicitur cognoscit quia si quis iuuemculam vi abstulerit vt eius hereditatem vendicet vel aliud imparti nens luxui non est species luxurie si petas an isti termini quidditatiue contineantur sub luxuria vel denc minatiue sicut britannus sub termino homo. Re spondeo non est magna vis potes tamen saluare veran rationem generis quod hii termini distincte connotant quod luxuria sub disiunctione et in confuso importat vt de colorato et albo homines dicere solent. Ex hiis scatent alique propositiones.
¶ Prima est stuprum et fornicatio sunt eiusdem speciei essentialis. patet. sortes vult hanc cognoscere demonstando bertam vginem plato hanc demonstando tebergam non vginem solutam isti duo actus voluntatis non differunt specie et alter eorum est stuprum alter vero simplex fornicatio differunt tamen in specie vicii. Secundo sequitur idem actus numero est primo stuprum et postea simplex fornicatio. patet. habeat sortes actum quo vult bertam cognoscere continuatum per vnam horam et in secunda medietate hore sit ber ta cognita et non in prima: igitur. eodemmoo probatur quod idem actus erit stuprum. postea simplex fornicatio tertio adulterium et incestus si berta cognoscatur in prima quarta hore in tertia coniungitur cum consanguineo sortis continuantis volitionem. Tertio sequitur impartinens est raptui quod rapta sit vgo vel vxorata. Quarto sequitur quod adulterium est raptus sed non omne adulterium est raptus.
¶ Secunda conclusio raptus es graue peccatum sub luxuria contentum. Prima conclusio probatur quo ad primam partem quicquid distincte connotatur per stuprum hoc confuse importatur connotatiue per luxum nec aliquod requisitum ad veran superioritatem deficit ergo est species luxus. et sic probatur prior pars secunde conclusionis. Secunda pars patet quod sit graue peccatum est causa propinqua multorum ma lorum vt ista reddatur innubilis / vt minus contineat / cum amissus est pudor quod si dicas dummoo peccatum est secretum hec inconuenientia non sequuntur tamen mediate conmuniter sequuntur ipsa post experta venerea est procliuior in libidinem et tandem scelus occultum euadet apertum ipsa magnam ignominiam domui reddit parentes reddit contemptibiles facit argumentum de impudicicia matris. qui eam cognoscit numquam de ea habebit bonam opinionem et siue eam ducat / quod raro est ) siue non de ea numquam bene sperabit amisso mulierum pudore frenum seruande castitatis est amissum. Ex quo patet cum tot mala ex hac tetra labe sequuntur parentes debent procurare quod heec bene seruentur aquam bibant et parum comedant sine cerere et bacho friget venus. mulier in hi spania an matrimonium vinum bibens seclusa infirmitate est notata impuditicie et in partibus australibus pulcher est modus vinum et bachus sunt sotiarii. iii. libro probleumatum et venus ciborum et potuum dea. xxviii. libro eiusdem viuant cum pudicis super eas habeatur oculus ne domus tota contaminetur et iuuencule nomen labefactum a vicinis euadat ostendatur iuuemcule quot incommoda sequuntur ex violatione castitatis quam decorum est vgi nitatem seruare quod virum habeat qui eam in reputatione habebit hac via propense iuuencule in illecebram ab illi citis cohibebuntur. Secunda conclusio probatur quo ad secundam partem multa mala sequuntur ex raptu totidem. et plura quam ex stupro si rapiatur vgo sequuntur inconuenientia enumerata et cum hoc dissidium inter parentes et perturbatio in re publica et a fortiore si vxorata rapiatur. Secundo ibi est actus magne iniusticie auctoritate propria rapiendo mulierem alienam cum aufferre res vicini sit magnum peccatum a fortiori aufferre mulierem vicini vel que est tibi vicina non capitur vicina vel proxima hic vt est de praedicamento relationis pro illo qui propete manet praesbyter iohannes modo quo capio est tibi parisii vicinus hic in penam a legibus supplicium capitale infertur. C. de rapt. vgi. l. vnica. et hoc si non praecesserit consensus de matrimonio vel fuerit meretrix pro tam vili persona non esset infligenda illa mors lex ponit de honestis personis quare infert acursius de meretricibus hec lex intelligit nichil. pos sunt poni conclusiones clare que non egent probationibus
¶ Vna stuprum in femina est mlto maius peccatum quam in viro. patet. plura mala sequuntur ipse non totam domum re dat nec est minus nubilis quamquam sit muliere prudentior. non sequitur quodlibet peccatum eius peccato mulieris esse maius oportet cetera esse paria. Secundo patet quanto vir magis decipit iuuenculam tanto peccatum es maius et quanto ipsa minus intelligit maius inquam in viro Tertio patet non sufficit consensus vtriusque partis ad actum illum neque parentum aut totius rei publice nullus contractus robur habet si deus contractum non ratificet. Quarto patet licet quis rapiat iuuenculam et eam cognoscit antequam ipsa consentit in matrimonium est raptus tamen postquam ipsa consentit non est raptus tunc cognoscit suam. Quinto sequitur quod leges in matrimonio cedunt iuri pontificio cum est sacramentum ecclesie licet non requiratur consensus parentum ad matrimonium: noloiuuenculam excusare a peccato et ab ingratitudine si virum ducat sine consensu parentum ipsa est ingrata domui dedecus et vir eam sic abducens n ale agit communiter. Septimo sequitur quod principes et habentes auctoritatem in re publica debent acriter hoc peccatum raptus punire vt ceteris cedat in exemplum hoc dico solent nobiles in aliquibus partibus mulieres diuites heredes vel non heredes violente abducere illud scelus quod est reipublice perturbatiuum non debet manere inultum et capitali supplicio communiter est piandum potissimum si sine consensu mulieris fiat.
¶ Contra primam conclusionem argu mentor cognoscens vginem facit simplicem fornicationem ergo stuprum non est grauius peccatum quam simpler fornicatio imo est simplex fornicatio realitur cum mulier est soluta et solutus eam cognoscit vt supponitur. Preterea plereque mulieres putantur esse virgines que non sunt vgines ergo talem cognoscens non committit stuprum cum ipsa non creditur esse virgo. Ad primum nego atecedens et ad probationem que in hoc latet ipsa est soluta in primis nego soluta est illa que est cognita vel que capitur a proprio viro in matrimonium Secundo dico et conformius non sufficit ad simplicem fo nicationem quod solutus solutam cognoscit sed requiritur quod neuter sit vgo si vterque sit vgo vel alter quando incipiunt est stuprum non minus est stuprum quando mas vgini tatem amittit quam quando femina licet scelus ipisum sit minus secundum aristotelem in probleumatibus vir non diligit eam vnquam cum qua amisit vginitatem culpabiliter et tangit causam vnam quia amisit aliquid magni momnti.
¶ Sed contri illud arguitur sequitur quod medietas actus primi et plus quam medictas est simplex fornicatio quia iam ipsa desinit esse vgo imo quando ipsa consentit corruptori ipa de sinit esse virgo et incipit esse meretrix ergo numquam cognoscitur impudice vgo sed in pricipio cognitionis prime ipsa est realiter meretrix. Ad primum nego consequentiam stuprum est actus voluntatis et totus ille actus exterior est imparatus ab vno actu qui erat in pri cipio stuprum et ille voluntatis actus non amplius manet sed si idem actus continuatur dico quod actus pro aliquo tempore vocatur stuprum et pro alio tempore quo ipsa est cognita idem actus desinit esse stuprum et incipit esse sim plex fornicatio in hac materia feda nolo venari si ipste sit frigidus vel maleficiatus vel ipsa sterilis an ipa de sinit vel ipe committere stuprum ne nimis in hac materia immoremur sed quando tangis ante principium primi actus ipsa est meretrix et desinit esse virgo ergo non est stu brum. nego consequentiam quamdiu vginitas est recuperabi lis adhuc est stuprum ex quo palam est stat cognosce re meretricem solutam a soluto et tamen non est simplex fornicatio. Si petas quare totus actus citius denominabitur stuprum ab vna que est vgo quam ab alio qui ani amisit vginitatem qua non dicitur ex parte viri simpler fornicatio.
¶ Respondetur vsus obtinuit quod solut coniunctam cognoscens dicitur adulter et sic in proposito totus actus cathegorumace et in eo et in ea denonabitur a stupro cum vna cuius vginitas non est amissa irrecuperabiliter cognoscitur. Ad aliud argumentum de illa que putatur esse virgo in aliquibus regionibus est mod ferre signum quo virgines distinguntur a non virginibus vt ferre circulum laneum vel huiusmodi et dico debes repi tare tales virgines siue fuerint virgines siue non nis si tibi constiterit de opposito et talem cognoscens dato quod ipsa ante fuerit cognita peccat peccato stupro et aliqui dicerent quod non facit stuprum imo simplicem fornicationem et peccat peccato stupro illud est partim de termino contendere potes dicere quod talis facit stuprum et peccat peccato stupro de ratione stupri sufficit cognoscere illam quam rationabiliter debes puta re esse virginem vbi non est discrimen in vestibus per rumorem noticiam et alia potes cognoscere non possumus co gnoscere virgines sicut populus israel cognouit vi gines madianitarum. numeri. xxxi. vbi rabi salomodo dicit fecerunt mulieres precedere archam federis et per signum a deo datum hoc cognouerunt. idem patet de mulieribus repertis in iabis galaad. iudicum. xxi. per signum a deo datum apparatus dat vnum signum hoc co gnoscendi naturaliter sed est fedum et non tenens in pluribus noc est nunc innitendum talibus. Sed petis an illa quae non est vgo ferens signum distinctiuum vginum a non virginibus peccet per ipocrisim ostendens se meliorem quam sit. dico quod non oportet illud signum est satis inefficax quemadmodum religiosus irreligiose viuens non peccat ferens habitum sue religionis nolo negare quim peccet contraueniendo regule sed non oportet propter latio nem habitus. Secundo arguitur primo mulierem cognoscens plus peccat quam secundo quia in primo actu est stuprum in secundo simplex fornicatio si putatur ante esse cognita: ergo pari ratione eam tertio cognoscens minus peccat quam secundo cognoscens et quarto eam cognoscens minus peccat quam eam tertio cognoscens et sic sine statum quod inconuenit. Rursus raptus est species iniusticie ergo non est species luxurie tenet consequentia diuersorum generum et non subalternatim positorum di uerse sunt species et differentie: iusticia et temperantia sunt genera non subalternatim posita: ergo nichilerit species vtriusque eodemmoo nichil continebitur sub opposito temperantie et opposito iusticie. Ad primur conceditur quod secundo mulierem cognoscens non tantum peccat sicut ipse vel alius eam primo cognoscens plura bona auffert et plura mala affert primo cognoscens quam secundo sicut primo frangens sepen et auferens race num aliis dat occasionem auferendi sed non oportet propterea quod tertio cognoscens mulierem plus peccet quam eam secundo cognoscens sicut de fractione ieiuni secundum multos tertio comedens non peccat et tamen secundo comedens peccat nec hic est omnino simile intersecundam con gnitionem et primam vtraque est peccatum mortale sed hoc est verum quando mulier est vilis vt meretrix post mltos actus no est tantum peccatum eam cognoscere sicut aliam non conunem secundo vel tertio non fit tanta iniuria vili per sone nec calculatio hic locum obtinet cum nulla eadem ) portio potest repariri inter secundam et tertiam inter tertiam et quartam. Ex quo patet quod mulierem primo cognoscens non debet solum se confiteri quod mulierem solutam cognouit sed iudicio suo que tunc erat virgo et confiteri se de sti pro. vlterius patet quod cognoscens mulierem quae est bone fame et peccatum propalans occultum iterum mortaliter peccat si sit nubilis eam multum dannificat et qualiter¬ cunque est eius famam lacerat extra confessionem intellige et si tibi constat quod sortes habuit rem cum tali non debes illud occultum aliis dicere. vlterius patet vir debet eniti quod non sit malus rumor de sua filia cum aliquo quia cum est rumor falsus minus ipsa curat de seruanda castitate cum non est in celebr fama.
¶ Idem actus numero est iusticia et temperantia: patet: si berta a suo viro petit debitum quando vir eius tenetur ei reddere tunc reddendo et facit actum iusticie quia redditur mulieri quod suum est et facit actum temperantie.
¶ Secunda propositio ex hoc sequitur quod non omnis iusticia realiter distinguitur a temperantia patet ex dictis cum boc tamen stat t verum est quelibet iusticia a temperantia realiter distinguitur et quelibet temperantia a iusticia realiter distinguitur et quelibet iusticia distinguitur ratione a temperantia actus vocatur temperantia quia vsus est venereorum licitus et iusticia quia redditur alteri quod suum est: ex quo patet quod ille actus vel potius illum actum significans ponitur sub di uersis generibus non subalternatim positis sed hoc est diuersis rationibus.
¶ Tertia propositio idem actus est intemperantia et iniusticia patet de raptu est excessus circa venerea: ergo intemperantia et au fertur alienum vel rei aliene vsus: ergo est iniusticia: ex quo patet quod raptus in communi est superius ad raptum vt est species carnis. Secundo patet: ra tus habet multas species interdum est raptus mu liere consentiente ad vitium carnis sed non ad hoc quod ipsa educatur nonnunquam ad omnia hec consentit sed tutor vel parentes contradicunt et non vocatur proprie raptus semper est aliquis cui vis et iniuria est illata vel parentibus tutoribus vel rei publice sed si mulieri non inferatur violentia non est raptus.
On this page