Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 1
An institutio baptismi evacuet circumcisionem¶ Distinctionis tertie questio vnica. Vero circa tertiam distinctionem an instictutio baptismi euacuet circuncisionem / hec ususio questio vnum supponit et aliud querit / supe ponit enim baptismum esse institutum et circuncisionem esse exhaustam praecepta moralia vt sunt praecepta decalogi in omni lege manent / et ratio: quia fundantur in equitate rationis naturalis licet esset aliquid cerimoniale in obseruatione sabbati quo ad diem quod est variatum. iudicialia vero fuerunt ad de cidendas causas et lites inter homines et quia non omnibus eadem expediunt nec eadem eisdem omni tempore / iudicialia mutata sunt saltem robur non habent inquantum huiusmodi cerimonialia que signifiabant aliqua futura mutata sunt. congruentie sunt cessationis legalium erant obscura quantum ad sermo nem quia representabant futura hebre. x. vmbram ha bens lex futurorum bonorum. velata facie loquebatur moy ses ad populum / imperfectam gratiam conferebant re spectu eorum que sunt in lege gre hebre. vii. nichil ad perfectum adducit lex fuerunt ad obseruantiam one¬ rosa actuum. xv. dicit petrus quid temptatis imponere iugum super ceruicem discipulorum quod nec nos nec patres nostri portare potuimus. tempus gratie hiis contrariatur. est tempus veritatis clare exhibite iohannis primo. veritas per iesum christum facta est secundum illud sedulii libro. v. iam reseranda docens quia lex velamine moysi tecta diu christo nobis veniente patescit. est tempus plenitudinis contra imperfectam efficatiam galath. iiii. vbi venit plenitudo temporis contra onerosam obseruantiam legis mosaice est tempus mansuetudinis Mathei. xi. Onus meum leue et iugum meum suaue. et sedulius libro primo. mira bilium diuinorum cuius onus leue est cuius iura ferre suaue est translato sacerdotio necesse est vt legis trans latio fiat / sed in aduentu christi translatum est sacerdotium veteris legis quod fuit secundum ordinationem aaron in sacerdotium christi quod est secundum ordinem melchisedech: ergo in aduentu christi facta est translatio legis sed lex potissime consistit in sacramentis: igitur. dixi su perius inquantum huiusmodi. carnes porcine erant vetite in lege moisaica et adhuc douglasses eas horrentes comedere abstinent sine peccato. Et ad istud est congruentia in passione christi terre motus factus est per vniuersam terram sol passus est eclipsim. monimenta apperta sunt velum templi scissum quod cooperiebat sanctam sanctorum et sic omnia secreta latentia fuerunt reserata ad denotandum quod templum illud ma teriale non erat amplius necessarium sed omnia in christo erant completa. christus mansit pro aliqua parte paschatis in sepulchro et per totum diem sabbati et sigillabant iudei monimentum in sabbato. christus resurarexit in dominica: ergo pascha et sabbatum manserunt in sepulchro et sic de aliis legalibus. baptismum esse institutum ex auctoritatibus certum est sed de precisa institutione dubium est et proillo ponuntur pro positiones.
¶ Prima est. non instituebatur quando iohannes baptista baptisabat. probatur. iohannes in nomine venturi baptisabat vt communiter dicitur que non est forma baptismi secundum alios nullam formam seruabat.
¶ Secunda propositio. baptismus non instituebatur per illud iohannis. iii. quando nicodemus de nocte venit ad christum. probatur: quia non videtur quod tam necessarium sacramentum imponeretur in secreto respectu etiam persone que non debuit esse preco illius.
¶ Tertia propositio. institutio non differepatur vsque ad resurrectionem. mathei vltimo. Euntes baptisate eos. etc. nam discipuli christi ante passionem baptisabant. io. iii. ergo verosimile est tunc bap ismum fuisse institutum et quod veram formam seruabant.
¶ Quarta est. non tamen debemus esse magis dubii de baptismi institutione esto quod non legatur punctualiter vbi instituebatur quam si sciremus deter minate locum vbi erat primeua institutio quemad modum scimus quod anima christi descendit ad inferos licet dubitemus an per lineam rectam vel arcualem in instanti vel tempore.
¶ Forte dicis actuum primo dicit beatus lucas quia iohannes quidem baptisauit aqua vos autem baptii abimini spiritus sancto non post multos hos dies et illud erat post christi resur rectionem: ergo apostoli adhuc non erant baptisati et per consequens non est verisimile quod baptismus institutus erat ante passionem.
¶ Respondet magister petrus comestor et doctores quod illud intelligitur de generibus linguarum et non de baptismo ianua sacramentorum. accedebat ad babtisma flaminis.
¶ Isto supposito circa titulum questionis due sunt opiniones extreme / vna est ipsius beati hie ronimi tenentis quod legalia cessarunt in morte christi et dicit quod sic exposuerunt illud capitulum ad gala thas. ii. origenes et iohannes episcopus constantinopolitanus in secunda parte epistolarum ab epistola cen tesima vsque ad centesimam. xiiii. inclusiue est alteracatio inter eum et beatum augustinum ita quod beatus hieronimus vult dicere nec petrus peccauit nec pau lus sed vterque eorum vsos est quadam pia simulatione ad lucrifaciendos iudeos quorum petrus erat apostolus et gentiles quorum paulus doctor erat et licet beatus hieronimus in eo loco dicat se magis sententias grecorum quam suam texere non obstante relicta auctoritate virorum illustrium in medium prodit contra beatum aug. volens illud seruare / hugo tantum / alexander et do ctores passim in hoc beatum hieronimum reliquunt. altis tamen in. iii. in materia de scandalo et in principio. iiii. vtramquem positionem tueri satagit pondus positionis hieronimi in hoc stare videtur quod legalia erant mortua post passionem et morifera apostoli tamen pia simulatione vsi sunt eis illo tempore / patet de petro ad galathas. ii. et de paulo qui circuncidit thimotheum et in seipsum seruauit votum nazareorum actuum xxi. et exponit illud ad galathas. ii. sic petrus non recte ambulabat ad veritatem euangeli et non vsque quaque recte sicut petitio pauli qua petit stimulum et se moueri stulta fuit et non vsquequaque discreta pe trus seruando legalia non considerauit omnes circunstantias quas erat vtile considerare poterat enim considerare de facili quod vtile erat dicere gentilibus quod ipse obseruabat legalia spem in eis non ponens cum hoc non fecit non vsquamquaque recte ambulabat ad veritatem euangelii non tamen peccauit quia non tenebatur hoc dicere sed bonum et vtile fuisset si ipse hoc dixisset. reprehensibilis erat et dignus reprehendi quia non adhibuit tantam diligentiam quam tam paulus voluit adhiberi: vult dicere: petrus erat reprehendendus non quia omisit aliquid dicere vel face re ad quod tenebatur sed quia omisit dicere aliquid quod multum expediebat. potes dare analogiam in actibus humanis aliis. dicit altissioderensis. cum aug. dixit pe trum pecasse vna ratione hieronimus hoc negat alia ratione sic non est inter eos contrarietas non inscite elaborabat tueri partes hieronianas tamen melius seruat beatus augustinus formam lictere ad galatas. ii. propterea rationabilius dicit illud in quo dubitat de contrarietate inter sanctos doctores non debet mouere. cathece aug. vult dicere petrum deliquisse in illo facto quod alter negat. contradictoria non possunt verificari per varias causas plusquam per easdem et sic in hoc dissute dicit altisiodorensis nisi detur ei commen tum amicabile et perigrinum et concedo quod contradi¬ cunt et quod beatus aug. in hoc rationabilius loquit quam beatus hieronimus et petrus erat reprehensibilis et reprehensus est iuste et non procaciter sicut hereticus porphirius delitur existimauit quo fit in materia fidei et sacris moribus inferior potest superio rem castigare publice in peccato publico glosa marg nalis ad galathas. v. dicit hieronimus dicit est noxium seruare legalia post passionem siue ponatur spes in eis siue non sed solum dispensatorie propterea falluntur aliqui doctores volentes facere eum in illa parte conuenire cum augustino.
¶ Alius est modus dicendi ipsius beati augustini qui illam epistolam hieronimi ad galathas secundo examinat. capit illud dictum pauli ad galatas. ii. cum venisset dicit pau lus cephas anthiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat et subiungit causam vide in textum magister petrus comestor dicit cap. lxxxii. in actibus apostolorum petrus veniens a hierosolimis volens adire romam iuit per anthiochiam vt confir maret subditos suos in fide qui prius comedens cum gentibus videns aliquos iudeos missos a iacobo hierosolimorum eprieo subtraxerat se a gentibus dixit ei paulus / si tu iudeus gentiliter et non iudaice viuis quomodo gentes cogis iudaisare / ex isto texti format beatus augustinus virtualiter argumentu epile pauli recepte sunt ab ecclesia et ipse dicit quod pe tro restitit quia reprehensibilis erat: ergo ita est de fa cto quod petrus peccauit. multo minus est dicere petrum reprehensibilem quam admittere quodcumque mendacium sacris historiis. sed tunc remanet quaestio an petrus pec cauerit eo quod obseruauit legalia et hoc non quia paul circuncidit diu postea timotheum patet actuum. xvi. et actuum. xxi. ascendit hierusalem et ibi de consilio ia cobi et aliorum fratrum ascendit secundum legem tem plum et obtulit pro se sacrificium sed si in illo peccasset petrus / apostolus non fecisset simile postea cum turpe est doctori cum culpa redarguit ipsum. Vnde hic est aduertendum quod quattuor erant consilia apostolorum. primum de electione mathie loco iude actuum primo. secundum consilium de electione. vii diaconorum actuum sexto. tertium an legalia essent seruanda. petrus dixit quod non apostolorum primas sed iacobus alphei episcopus hierosolomitanus pro tulit sententiam diffinitiuam nomine vniuersalis ecclesie vt alio volunt. quod gentiles non debebant seruare legalia actuum. xv. sed solum abstinere a fornicatione et suffocato sanguine et ab vdolatria duo de necessitate aliud de bene esse et ad socialiter conuiuendum cum iudeis qui talem cibum abhorrebant. Quartum con silium actuum. xxi. an iudei in casu necessitatis et pro pter scandalum poterant seruare legalia et dictum est quod sic. hiis suppositis dicitur quod sicut argumentum bene arguit petrus in illo non peccauit sed in hoc quia nimis sollicite seruauit legalia vel quia venit ad ecclesiam gentium et non vsus est eorum ritu come dendi contra doctrinam beati ambrosii ad august num Cum fueris rome romano viuito more Cu fueris alibi viuito sicut ibi / et quia seruauit sic legalia et abstinuit a comestione ciborum prohibito rum in lege scandalisabat gentes ita quod barnabas vt dicit apostolus ducebatur illa simulatione sicut bonus prelatus petrus qui debebat comedere cum gentibus more gentilium cum iudeis iudaico more et constanter stare cum gentibus superuenientibus nunciis missis a iacobo / et melius est dicere quod petrus peccauit venialiter esto quod intendebat lucrifacere iudeos non est credendum beatum petrum post diem illum sollempnem penthecostes peccasse mortaliter.
¶ Et pro toto illo notandum est secundum beatum augustinum sicut in illis epistolis allegatis superius liquet quod baptismus in aliquo tempore erat sub consilio scilicet a primeua institutione eius quousque prouulgabatur sub precepto postea erat sub precepto. Circuncisio quattuor tempora habebat secundum aliquos / primo erat sub precepto vsque ad institutionem baptismi de consilio. baptismus quo ad consilium euacuauit statim circuncisionem quo ad preceptum / secundo circuncisio erat sub consi lio et tempus illud incepit ab institutione baptismi et durauit quousque baptismus erat publicatus sub brecepto. isto secundo tempore iudeus obligabatur suum paruulum circuncidere vel baptisare sed ad neutrum obligabatur quemadmodum obligor dare sorti vel platoni in extrema necessitate et neutri obligor. in primo tempore circuncisio fuit necessaria / in secundo vtilis non necessaria / postea sicut dicit augu stinus ab illa publicatione euangelii de precepto baptismi circuncisio nec erat necessaria nec vtilis sed licita iudeo ex vtroque parente vel ex altero. in signum cuius paulus circuncidit thimotheum actuum. xvi. cuius pater erat gentilis et mater iudea et non titum qui erat ex vtroque parente gentili / sed post primam publicationem euangelii circuncisio fuit mortifera gentili et ratio est quia sinagoga debuit cum honore sepeliri in signum quod bona. erat suo tempore. secus est de idolatria gentilium et quamdiu durauit istud tempus quo circuncisio erar licita / vel brimo expirauit non habetur ex litteris et ratio est quia actus apostolorum qui sunt finis historie noui te stamenti non perueniunt vltra trigesimum annum a passione christi hoc est ad vltimum annum neronis vt glosa ordinaria in margine dicit actuum. xv bede sed successiue opinandum est quod expirauit et post euersionem hierusalem quod quando iudei erant dispersi in gentilibus legalia ibant in nichilum nunc tamen sumus certi ipsa esse mortifera patet de baptismo et eius effectu maiores / allegat illud verbum apostoli ad galathas. v. si circuncidamini christus nichil vobis prodest et diu ante illud capitulum maiores. sed apostolus loquebatur contra eos qui pe tabant nullum posse saluari nisi seruando legalia vt glosa interlinearis exponit. In diebus beati hic ronimi erat heresis cherinthi et hebionis vt hieronimus dicit contra augustinum et hoc concederet peatus augustinus.
¶ Alius est modus communior multum etiam rationabilis qui videtur esse beati augustini et hugonis quod circuncisio solum ante passionem christi erat necessaria. Baptismus in¬ stituebatur vt homines assuescerent ad baptismum ante passionem qui suficienter abstulit culpam originalem non obstante tenebatur circuncidere suum paruulum virtute precepti sicut sanctificatus in vtero vel mai tirisatus in lege gratre mundatus ab originali tenetur ad baptisma si veniat in lucem. et hanc consequentiam negant baptismus erat de consilio ante passionem: ergo tunc circuncisio non erat de precepto. quando christus in cruce dixit consummatum est. mathei. xxvii. factum erat de legalibus quo ad preceptum sicut beatus aug. exponit. et glosa interli. Iohan. iii. super illo verbo. Et veniebant et baptisabantur. post passionem christi circum cisio erat mortua pro aliquo tempore / non tamen mortifera. hoc est licite poterat seruari pro aliquo tempore / sed non auferebat peccatum originale virtute qui peris operati sed sicut fides parentum ante legemn suffi ciebat secundum aliquos sine exteriori signo vel cum exteriori signo secundum alios. et exterius signum istius protestationis fidei fuit circuncisio. statim post par sionem christi circuncisio amisit vim obligationis / sed baptismus non obligabat quousque erat prouulgatus. facilius est destruere quam construere prouulgat formaliter vel virtualiter. secundum addo propter eos qui nolebant acquiescere plantatoribus ecclesie / sed eos reiecerunt sicut tempore apulorum vel postea. Iudeus credens se teneri ad circuncisionem pos passionem cui non erat prouulgatus aliquo modo baptis mus non peccauit sic existimans nec conformiter agens stante tali iudicio ad hoc tenebatur quia con scientia erronea non periculosa pro illo tempore. crebro homo non peccat conformando se conscientie erronee. non valet dictum altissioderensis in principio sui quarti quod iudeus peccabat quia non adhibuit debitam diligentiam non notans debite aduentum christi pos passionem. ante prouulgationem non tenebatur quili bet iudeus remotus scire cessationem legalium. di ctum danielis ab eo allegatum non est ad propositum sed ad istud quod iudeis constare debebat aduen tus messie et quod iam venit per ebdomadas danielis et prophetas.
¶ Forte dicis baptismus erat de praecepto ante passionem per illud ioh. iii. nisi quis renatus fuerit. non obligat vsque post passionem et erat pertranscassio in modo loquendi. Dicis tunc circunci sio aperuit ianuam siue baptismus. Dico quod non pro tempore quo erat de precepto. dico secundo post passionem non erat virtute operis opearati. Dico tertio no quilibet discedens baptisatus statim euolauit ad su peros. patet de baptisato ante passionem: sed talis man sit cum circuncisis ante legem. si petas vbi erant ci cuncisi: dico inter passionem et ascensionem christi erant cum adam abraham et patriarchis et bono la trone / de quibus vide in. xxii. d. tertii. ane passionem baptisati et circuncisi ibant ad limbum paterum / sed vocatur libus paterum et non puerorum a digniore et a maiore multitud ne. plures adulti discesserunt et cum gratia personali quam paruuli. etiam omnes qui precesserunt nos ad longos annos dicebantur patres id est maiores nostri.
¶ Forte dicis tunc circuncisio pro aliquo tempore tantum gratie dedit virtute operis ope rati sicut baptismus cum in vtroque erit passio chriti exhibita pro aliquo tempore ante passionem.
¶ Respondetur: licet baptismus virtute passionis christi exhibite det maiorem gratiam quam circun cisio dedit ante incarnationem que vigorem habuit a passione christi preuisa non constat an idem fuerit. cum passio christi fuit applicata rationabile videtur quod semper baptismus maiorem gratiam dedit: quia sacramentum legis gratie licet aliquando erat sub consilio: sed forte passione exhibita per actum interiorem pro illo tempore circuncisio maiorem gratiam contulit quam ante.
¶ Sed contra predicta arguitur: circuncisio per dicta durauit quo ad puolicationem euangelii et baptismi / sed multa sunt loca ad que non peruenit publicatio baptismi adhuc / patet de insulis repertis nunc anno domini mil. v. c. a regibus hispaniarum / scilicet moabar et madagastar in mari indico vltra tropicum capricorni. Idem patet in aliquibus insulis in mari athlentico et ethiopico ab eisdem repertis vbi incole de nulla lege vnquam audierunt sed insequuntur rationem naturalem / clarum est quod existentes prope hierosolimam brius obligabantur ad suscipiendam fidem quam existentes in dan et in bersabea / et causa est: quia prius eis reuelabatur. ergo si ad imaginationem mundus tantum in ambitu occupasset quod homines non pote rant a hierusalem ad extremitates ire in mil. v. c. annis / existentes in extremis non fuissent obligati an tequam ad eos venit verbum christi: sed nunc est eadem causa postquam verbum christi ad eos non peruenit.
¶ Respondeo: sum anxius prima fronte quam partem eligere debeo me fluctuante incidit in manus nunc libellus baptiste mantuani in quo eodem morbo mecum laborat ratus sum medelam vtrique nostrum propiciam inuenire sed actum nichil repperi / putat eos post mortem aliquod felicitatis genus habituros / et loca aliqua dei dono sortituros vbi melius vel minus male sint habituri quam hii qui sordide et flagitiose vixerunt nichil est illud dicere minus punientur quam sordide viuentes constat illud apd ethnicos et maronem suum sexto eneidos. Forta si sis aliquis reputabit propositiones non absonas pri mo obtuitu apparentes quas tanem nec assero nec probabiliter tenere volo maxime cum pietas fidei earum oppositis faueat vt igitur propositionum sequentium contrarium (fidei conformius) appareat propositiones apponam. opposita enum iuxta se posita magi elucescunt: primi elemcho. vltimo. Sit igitur prima propo. apparens est quod sunt aliqui homines in insulis ad quos verbum christi non peruenit. probatur propositio de insulis de nouo inuentis: nec aliquid obstat nisi illud dictum psalmiste psalmo decimo octauo. In omnem terram exiuit sonus eorum. Sed ad illud statim respondebitur / hic nichil apparet esse dicen dum nisi quod verbum christi ad eos peruenerat et po stea eorum incuria verbum christi extinctum est. Sed contra: quia tunc apparet quod esset aliqua heresis vt machometi vel gentilium. si dicas eodemmoo debent ese sacramenta legis nature hoc non est ita clarum. plerique negant tempore legis nature fuisse sacramenta et illud esset argumentum pro eis. item successu magni temporis sacramenta legis nature sunt extincta. secus esset de sacramentis noue legis que nec ita diu durarunt.
¶ Secunda propositio est. non est ino pinabile quod ipsi vel eorum antecessores habuerunt sa cramenta legis nature nec hec priori aduersatur cum in ea ponitur opinabile et in alia apparens. vtrumque opinabilium est apparens. probatur: quia ante dictum est quod deus non reliquit genus humanum aliquo tempore sine remedio contra originale. et sacramenta legis na ture manserunt apud alios a pouolo israelitico: ergo quando ho mines erant pauci in mundo habuerunt illa sacramenta et seniores verisimile est annunciauerunt iunioribus
¶ Tertia propositio. si sint aliqui tales in insulis puta iudei in aliquibus insulis et gentiles in aliis ad quos fama baptismi non peruenit tales vt apparet circuncidentes adhuc sunt saluati si sint iudei et eo demmodo gentiles seruantes sacramenta legis nature. probatio. circuncisio interdum erat eis necessaria et non constat eis quod est reuocata ergo. Et si dicas paruulus iudei circuncisus rome discedens damnatur: ergo paruulus iudei in insulis / quia ex ratione paruulorum idem est nec peruenit ad eos. Dicitur quod consequentia nulla est. si dicas est error cherinthi et he beonis dicentium legalia currere cum euangelio hoc non concludit nisi post sufficientem prouulgationem in eodem loco. hierosolimis iam erat lex primo suf sicienter prouulgata et tamen legalia non erant ad huc mortifera in locis se; aratis.
¶ Quarta propo sitio. omnes paruuli in insulis nullum sacramentum habentes contra originale / dannantur. patet: ita est de nostris ergo a fortiori de eorum paruulis.
¶ Quinta propositio / si sint aliqui adulti ad quos fama euangelii non peruenit nec habent aliquod sa cramentum contra originale si faciant quod in eis est deus eos illuminabit et baptisabit eos baptismo flaminis et idem est iudicium de istis sicut de philosophis atheniensibus quorum aliqui bene vixerunt secundum quod ratio eis suggerebat et hii saluabantur. Et si dicas marci vltimo. qui vero non credi derit condeiabitur. illi non habent fidem infusam ergo dannantur. eodemmodo videtur inconueniens dicere legalia adhuc currere. Ad primum facile est respondere deus talibus senibus fidem infundit dum modo faciunt quod in eis est et in paruulis eorum infunditur fides per applicationem sacramentorum Ad aliud dicerent quod hoc est inconueniens dicere quod legalia currant in loco in quo fides est prouulgata vtam dictum est.
¶ Contra primam propositionem arguitur per ilillud apostoli ad roma. x. allegantis illud. In omnem terram exiuit sonus eorum.
¶ Ad hoc respondetur quod ibi terram distribuitur pro generibus singulorum et non pro singulis generum esto quod terra non sit genus vniversle quidditatiue et essentialiter ad inferiora sufficit quod snt totum in modo ad eius partes: quia sic doctores capiunt. sic magister petrus comestor in hystoria scolastica dicit. multe similes auctoritates sic saluantur. vt esa ve primoca. ad eum conuertentur omnes gentes.
¶ Secundo potest dici quod intelligitur auctoritas de totali terra habitabi li non loquendo de insulis et forte pauci tunc erant in insulis. cum hoc dicto satis concordat de lira psalmo. xviii. et ad romanos decimo: Iherusalem est in medio climatum quia est in quarto climate. et viuem te petro sanctus sauinianus condidit ecclesiam in ho nore sancti petri senonis quae est in vltimo climate et mathei. xxiiii. dicit quod quattuor condidit basilicas vnam in honore beate virginis. secundam in honore bea ti stephani. terciam iohis baptiste. quartam sancti pe ri viui ecclesia quae nunc est sancti benedicti parisius in vniuersitate fundabatur in honore sancte trinitatis an no. xli. post passionem vt in eius fronte in petra notatum manet. tertio potest dici quod propositio assumpta est vera vniuersalitate theologica. hoc est habet multas singula res veras et paucas falsas quae est propositio in parte vera et in parte falsa secundum aristotelem primo priorum multo plures singulares habens veras quam falsas ad dere oportet. et hoc sufficit ad veritatem vniuersa lis loquendo in consueto modo loquendi. de consed. ii. reuera vbi dicitur quod omnes illi qui manducauerunt manna in deserto mortui sunt et tamen iosue et caleph non mortui sunt. d. lxxviii. ieiunium quarti.
¶ Quarto dicitur cum glosa ordinaria que melius exponit quod prae teritum ponitur pro futuro quia non est impletum illud verbum apostoli tunc per quanlibet partem terre / et illud patet: quia psal. dixit hanc auctoritatem diu ante apostolum et exponitur de apostolis: ergo intellexit psalmista pro tempore uturo: sed quia prophete viderunt futurum sicut presens vsi sunt preterito: et hoc satis sonat cum illo beati luce actunm. i. Et eritis michi testes in hierlistum et in omni iudea et samaria et vsque ad vltimum terre per vos et successores vestros. quia beatus augusti. dicit quosdam barbaros ad eos in affrica deuenisse quae nullam legem audiuerunt non nego quin est maior apparentia in oppon et pietas fidei fauere videtur: descendo in oppositum quod ab oli susceperut fidem que ex culpa parentum extincta est et illud apparet viso quod apo stolus paulus tantam plagam terre pragrauit et multi erant apostoli et discipuli et alios docuerunt. beatus thomas parthos / persas / hircanos / bragmanos / et ethiopes visitauit. beatus andreas sithiam et achaiam. et ita alii varias plagas terre perlustrarunt si predecessores insularum restiterunt legi dei de baptismo nimirum quod eorum paruuli discedentes in originali dam nantur sicut causa peccati originalis in paruulis fuit per alium ita remedium est per alium: si quis christianus noluerit baptisare suum paruulum manebit pecca ti originalis reus si adulti bene viuant et faciant quod in eis est: deus eos illuminat in necessariis ad salutem / beatus matheus indiam visitauit et vt apparet verbum christi in taprobana callicutia et in insulis inter tropicum capricorni et circulum antarticum de uenit. de aurea chrisoneso et aliis continentibus terre habitabilis non cadit dubietas.
¶ Secundo argui tur mathei quino. Non veni soluere legem sed eam adimplere. et geneseos. xvii. Circuncisio data est abrahe in fedus sempiternum.
¶ Respondetur quod moralia legis mosaice non soluuntur sed manent. iudicialia et cenrimonialia mutata sunt in melius et sic dicun manere in equiualenti vel magis valenti. votum emittens peregrinationis si commutat in votum religionis non dicitur fractor voti quia in melius mutat. sic vouens dare vni eccle duos denarios dans scutum non seruat votum in forma sufficit in valore. glosa interlinearis exponit in fedus eternum quod ducit ad vitam eternam etiam promittebatur abrahe et semini eius terra chananaam in federe sempiterno / patet eodem capite geneseos et tamen nunc non habent. si ad litteram respiciant iudei non sufficit dicere hismaelite nunc partes istas possident cum in isaac promittebatur semen et hereditas. Eodemmodo circuncisio datur in fedus sempiternum in meliori quia maiorem gratram confert baptis mus quam circuncisio et peccatum originale aufert sicut circuncisio / vnde quia populus israeliticus erat procliuus ad idolatriam et dure ceruicis placuit deo pro illo tempore eis imponere multa que postea in lege gratie in filii incarnatione variare intendebat.
On this page