Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 1
An panis transubstantietur in corpus dominicum?¶ QVeritur circa hanc distinctionem vndecimam an panis transsubstantiatur in corpus A dominicum. Circa hanc questionem declarabitur vnus terminus et ponentur conclusiones quae impugnabuntur. Terminus est transsubstantiatio. ii. de celo lo quendum est vt plures / theologi vtuntur solum illo termino circa sacramentum eucharistie quo circa non oportet exacte querere diffinitionem conuertibilem cum diffinito mediante quacunque copula sed diffinitur vt diffinitio competat transsubstantiationi qua vtimur et sic Transsubstantiatio est substantia desi nens totaliter esse loco cuius alia substantia imme diate succedit. Substantia ponitur loco generis licet non sit verum genus eius postquam est terminus ab solutus et transsubstantiatio connotatiuus sed pla cuit amplius ponere quam mutatio vel motus quia quis piam dubitaret que res est transsubstantiatio non est transmutatio ad locum si corpus nullibi esset in rerum natura inciperet in prolatione istorum verborum esse sub istis speciebus nec est nunc motus localis quando incipit sub sacramento quo fit in transsubstantiatione non est necesse aliquid incipere de nouonec panis trassubstantiatur in deitatem cum illa est vbi que et non fit ob desitionem alterius substantie nisi dicas fufficit incipere esse sub speciali modo. vlterius patet panis transsubstantiatur in sanguinem sed non primo similiter vinum in corpus concomitanter: nec oportet materiam panis in materiam corporis christi et formam in formam transsubstantiari sed totus panis in totum christi corpus transsubstantia tur / totaliter capitur vt sit aduerbium de totus sincathegoreumatice hoc est secundum quanlibet par tem eius si habeat partes / loco capitur pro loco ve ro vel imaginario quia si vna substantia desinat to taliter esse parisius et alia incipiat esse rome non est transsubstantiatio: et dicitur immediate quia fi mediat tempus magnum non est transsubstantiatio et hoc satis sonat vis vocabuli. transsubstantiatio quasi vna substantia in aliam transiens sed ad quem sensum transit ex dicendis infra patebit: ita quod in effectu est dicere. Transsubstantiatio pro substantia supponit connotando illa quaue ponuntur imdiffinitione eius puta quod desinat esse et loco eius alia sud cedat. Terminus immediatus in transsubstantiatione panis est corpus pro altera parte compositi / in tridud anima non fuisset vi illius consecrationis hoc est cor pus meum si petrus tunc consecrasset / concomitanter nunc est anima sanguis diuinitas et alia que a corpore non separantur. in consecratione vini / sanguis est terminus immediatus et alia concomitanter consequuntur. Ex hac diffinitione infero correlaria. primum est: quelibet substantia creata in quanlibet substantiam creatam non communicantem secum in parte transsubstan tiari potest. hoc patet ad hoc nil aliud requiritur ni si quod prior substantia desinat et alia succedat vice ei et ita potest esse in omnibus / restringebatur dictum nisi secum communicet in parte: forma substantialis non potest transsubstantiari in totum compositum: quod patet: quia alias forma desinente esse totum compositum esse esset possi bile quod est falsum. Secundum correlarium: deus non po test t ranssubstantiari: patet quia non potest desinere esse igitur. Tertium correlarium si albedine desinente esse sequeretur loco eius nigredo non est transsubstantiatio patet: hic non mutatur substantia in sub stantiam sed potius esset transaccidentatio etiam si accidens in substantiam mutetur. vel econuerso transsul stantiatio deficiente comnotatione termini positiui de ficit eius suppositio. Quartum correlarium quando aer mutatur in aquam non est transsubstantiatio patet: quia non desinit aer secundum se et quodlibet sui materia ea dem numero manet sub forma aque interdum substan tia in substantiam mutatur accidens in accidens mutari potest et substantia in accidens et econuerso ista mu tatio sub nulla specie motus tacta a philosophis in cluditur nec est generatio: quia licet in ea sit mutatio huius totius in hoc totum hoc est cathegoreumati ce totius quia forma generatur totum compositum genratur vt patet per eius diffinitionem non est corruptio cum in vtroque termino conuertibilium manet eadem materia et ita currendo per alias species motus.
¶ Istis notatis pono tres conclusiones. Prima est possibile est substantiam transmutari in substantiam
¶ Tertia conclusio panis transsubstantiatur in benedictum corpus christi. Prima conclusio probatur: deus potest destrue re substantiam secundum se et quodlibet sui et aliam producere loco illius igitur. Secunda conclusio probatur: panis et corpus christi specie distinguntur: ergo panis non potest esse corpus christi. tenet consequentia: quia res de specie essentiali in essentialem mutari non po test. Preterea da oppositu mpanis potest esse corpus christi illa est modalis diuisa possibilis per te tunc est necessariam postquam nullum extremum eius restringi Idem esset michi quando esset contingens: ergo sua de inesse est possibilis puta hec / panis est corpus chri sti et sic oportet quod idem numero sit panis et corpus christi. Fortassis dicis illa non est sua de ineem sed ista hoc est corpus christi hoc in primis non valet postquam subiectum est terminus absolutus qui frequenter debet stare in propria forma ponendo illam de inesse saltem in proposito: patet intelligenti: hoc non contingit in proposito. secundo non euitat argumentum. Quero quid demonstras quando dicis hoc est corpus christi / vel illud erat panis et sic habetur quod panis est homo. si demonstres corpus christi quod num quam erat panis notum est intelligenti quod non das suam de inesse. Tertia conclusio non potest probari nisi aucotoritate sanctorum: et hoc patet extra de summa ttinitate et fide catholica. firmiter. et extra de celebratione missarum. cum marthe. Dicis hec est falsa panis est materia eucharistie: eucharistia non est quousque corpus christi contineatur sub illis speciebus et tunc non est panis. eodemmodo de inesse ostendit hanc de futuro falsam panis erit materia eucharistie. sed ad bunc sensum admittatur panis est mate ria eucharistie / panis presupponitur ad hoc quod fiat hoc modo eucharistia. preter rationem est modus duram di quod panis materia mutatur in corpus christi sicut ali mentum in alito virtute diuina: iam corpus christi im moderatum corpus haberet quod est absurdum ni chil conuertitur in corpus gloriosum: et licet christus realiter comedit post resurrectionem illud resolue batur in aliam materiam: nutritio non est de ratione comestionis sed in os intrare et descendere in stomacho licet statim eiiciatur per vomitum vel secessus et quia angeli non habent ventres non come dunt: male coaptat dicta damasceni libro quarto ca pite. xiiii. licet male quotet vel dicit quomodo naturaliter per comestionem panis / et vinum et aqua per potum et corpus et sanguinem bibent i et credentis transmutatur. ex verbis illis vult solum quod ibi est trans mutatio vini et panis in corpus et sanguinem pater intelligenti damasce. deficit in alio quod non mutetur corpus per alimentum conuersum in alitum con stat quod non manet primo identitatis et per consequens non conuertetur in corpus gloriosum vbi dicit mo dum communem non intelligibilem oppositum est ve rum et suus modus multas absurditates inuoluit et explodendus est: sicut deus facit suum corpus es se sub speciebus panis et vini prolatis terminis es non pertranseundo per medium sic potest facere quod cibus assumptus in stomachoiu palestina sit statim post boc in taprobana.
¶ Et quia prima conclusio est perspicua Contra secundam arguo: ipsa est con tra beatum ambrosium in libro de sacramentis qui multis argumentis astruere nititur quod hec est possibilis panis est corpus christi: probat quod ex virga moysi factus est coluber que specie essentiali differunt. Coufirmo illud: vxor loth vt dicitur in genesi vicesimo nono capitulo: conuersa est in effigiem sa lis. et rex assiriorum nabuchodonosor in bouem. danielis quarto. Preterea corpus christi potest accipere panem in vnionem vpostaticam sicut deus vniuit naturam bumanam: et tunc illa erit ve¬ ra aliquis panis est corpus christi. Respondetu supponamus cum aristotele modum illorum phil sophorum falsum / tenentium materiam esse totam sul stantiam rei licet naturaliter difficile esset illum in probare concederet istas asinus potest esse bos ignis potest esse aqua accidentia alia requiruntur ad ess asini quam bouis hanc negaret asinus est bos nec est suf de inesse sed hec hoc est bos demonstrando bouequi ante realiter erat asinus mediate vel immedia te bos asinus et termini quos absolutos vocamus reputaret connotatiuos. Iste modus est hereticus de homine vt fide constat et preter rationem in aliis propterea quo ad hoc supponamus modum aristo telis. dico quod beatus ambrosius vult ostendere quo nam pacto virtute diuina vna substantia potest in aliam mutari non sicut album potest esse nigrum quia eadem res numero que est alba est vel potest esse nigra. secus est de serpente et virga et pro modo loquendi idem est apud aristotelem in metheoris. et in de generatione concedit vnam substantiam in aliam corrumpi et generari / aer in aquam conuertitur non quod eadem res que est aer possit esse aqua sed quod aqua aeri succedit / sic corpus christi substantie panis succe dit: sed discrimen est de aere et aqua et in proposi to quia in primis manet materia communis hic autem non sed desinit esse secundum se et quodlibet sui prae nis / sic de virga moysi eadem materia numero que informabatur forma virge informatur forma serpentis et econuerso et hoc miraculose magi phara onis virtute demonica illud apparenter vel vere fe cerunt sed non est argumento cure quid interest in ter vera miracula moysi in exodo et miracula magorum. sufficit quod non aliter fit virga serpens nec econ uerso plusquam aer fit aqua / et sic aqua conuertitur in vinum in chana galilee: fortasse mansit materia que erat aque / informata forma vini. et pariforma nega tur quod nabuchodonosor erat bos vel vxor loth effigies salis in sensu quem pretendit argumentum nec est litteralis: sed quia mortua est quia retro aspexit ad sodomiam et conuersa est in statuam salis id est ymago sapientie. et illud quadrat verbis christi. luce xvii. Memores estote vxoris loth et astipulatur se dulius. Toth sodome fugiente chaos dum respicit vxor In statuam mutatata salis stupefacta reman sit Ad penam conuersa suam quod nemo retrorsum: Noxia contempti vitans discrimina mundi Aspiciens saluandus erit nec debet arator dignum opus exer cens vultum in sua terga referre. Nabuchodonosor conuersus est in bouem id est in bouinam mentem. xxiii. questione quarta. nabuchodonosor. deus propter superbiam eius ita eum priuauit ratione. si mile scribit beatus augustinus ad bonifacium: et re citatur. xvii. questio. quarta. miror. Exillo patet om nes tales esse impossibiles: panis erit corpus christi: panis potest esse corpus christi: et quelibet talis in recto panis incipit esse corpus christi: sed tales sunt concedende panis mutatur in corpus christi vbi pre dicatum est hoc totum mutatum in corpus christi panis transsubstantiatur in corpus christi. Sed aduen te quod hec est multiplex ex pane fit corpus christi vel ex dicit circunstantiam cause materialis quemadmodum dicimus: ex ferro fit cultellus et sic est falsa. vel dicit circunstantiam termini a quo et sic est ve ra quia pane desinente esse incipit hic esse corpus chri sti. Ad secundum vbi arguis corpus potest accipere vpostatice panem tunc illa esset concedenda. Respondetur dupliciter primo quod illa tunc concederetur quemadmodum si deus vniret vpostatice asinum iam concederetur hec: homo est asinus sic captis ter minis. Secundo dico quod si deus dimitteret humani tatem sicut potest de potentia eius absoluta et assumeret vnum panem tunc concedendum foret panis realiter est corpus christi puta assumptum a christo et christus panis per communicationem ideomatum: sed non est sic in proposito. sed adhuc instas ve niale specie differt a mortali et tamen veniale potest esse mortale igitur. Rursus capio materiam et for mam platonis nunc mortui et demonstro cum illis sortem sic arguendo: hec specie differunt cum nulla specie specialissima contineantur / et tamen olim erunt eiusdem speciei in resurrectione: ergo non in conuenit aliqua transire de specie essentiali in speciem. Ad primum dicitur capto veniali essentiali specie differente a mortali in illud transire non valet / aliquod veniale est eiusdem speciei entitatiue cum mortali licet non eiusdem speciei specialissime in ge nere malicie et de illo non inconuenit. Ad secundum potest quispiam dicere quod ille partes signate sunt eiusdem speciei specialissime cum sorte licet non con tineantur sub homine nec asino: nec sufficit aptitudo / et sic duo homines et duo asini conueniunt spe cie ponendo hominem et asinum ex vna parte contra hominem et asinum ex altera: et tamen sub nul la speciespecialissima continentur. Potes dicere rationabiliter etiam cum non actu contineantur sub aliqua specie specialissima non sunt eiusdem speciei nec inconuenit talia pluraliter labi de specie in speciem hoc est proprie significari perterminos ab solutos quibus antea non significabantur hoc est ve rificantur quia de sermone esset ambages sufficit quod si aliquid sit eiusdem speciei specialissime cum alio ipsomanente non labitur in aliam speciem et pro casu principali quod vna res non sit alia.
¶ Contra tertiam conclusionem arguitur probando quod panis non transsubstantiatur in corpus christi si hoc esset verum sequeretur quod panis annichillaretur: consequens est contra communem modum loquendi ergo et antecedens: et quod sequatur patet: nichil eius manet. Preterea facilius est saluare omnia ponendo quod ibidem manet panis quia sic accidentia non erunt extra subiectum melius est dicere quod corpus christi penetratie est cum subam panis duo corpera sunt in eodem loco. Respondetur an panis annichilletur vel non difficultas est in terminis nichil eius manet sed hoc secundum communem modum loquendi non sufficit sed cum hoc oportet quod nichil illi sic destructo succedat et sic nego quod panis annichilletur bene tamen desinit esse secundum se et quodlibet eius sed transsubstantiatur. quo fit si pa nis desinat esse localiter et nichil succedit est annichillatio non tamen si aliquid succedit. Secundo patet productio materie est creatio et non omnis eius destructio est annichillatio. Tertio sequitur form substantialis in corrupto non annichillatur / terminus annichillatio illud connotat vel importat si cu piam placeat dicere sufficit ad annichillationem quod totaliter desinat esse siue aliud sequatur vel ne cum illo non est contendendum contentiosa verba secundum apostolum (et potissimum ad nomen) ad nichi valent.
¶ Secundo arguitur probando quod panis e corpus christi sunt simul in prolatione verborumhoc est corpus meum: ista verba successiue proferum tur: ergo in primo instanti non esse verborum incipit sub illis speciebus esse corpus christi et in eodem in stanti est panis: vel dabis tempus medium in quo nec erit ibidem panis nec corpus christi: secundum non est dicendum ergo primum: et quod sequatur probo: panis desinit esse instantanee: ergo per vltimum instans eius esse. Respondetur illud quod instantanes corrumpitur potest per vltimum instans esse corri pi / deus potest facere quod vnus angelus duret prec se per instans: et tunc primum instans esse est vltimum instans esse et instantanee corrumpitur. idem patet ponendo instantia impartibilia in tempore: inter dum oppositum contingit et frequenter illud quod instantanee corrumpitur quando corrumpitur corruptum est: et potissimum quando sequitur naturam rei successiue vt in proposito primum instans non es vborum consecrationis est primum istans non esse panis et primum instans non esse panis primum instans esse corpris christi suf istis speciebus saltem inter instantia. hoc patet in ge neratione et corruptione: instans transmutationis debet attribui posteriori passioni. viii. phisico.
On this page