Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 1
An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt¶ Distinctionis quadragesime prime questio prima. QUia magister capitulo vltimo huius. xli. distin. loquitur de distinctione specierum lu xurie Queritur an sex species luxurie communiter enumerate sufficiunt.
Pro solutione quaestionis no abis luxuria duobus modis capitur: primomodo capitur pro omni habundantia et sic capitur a virgi. i. georgi. dicente. luxuriam segetum tenera depascit in herba. lu xus grece dicitur solutio latine: luxus luxuries luxuria bro eodem capiuntur. Aliomodo capitur in theologia pro xcessu in venereis: adhuc in modo loquendi strictius accipitur pro excessu in venereis siue in materia instrumento vel modo vt excludatur excessus cum propria vxore.
¶ Isto notato pono conclusio nem: species luxurie communiter enumerate sufficiunt patet trigesima sexta questione prima. §. non omnes. hoc patet auctoritate magistri quadragesi¬ maprima distinctione capi. iiii. tacet tamen sodomiticum propter horrorem et iste species vt facilius memorie hereant significantur per licteras vnius dictionis fassir / per f fornicatio simplex / per a adulterium / per ssodomiticum / per s secundum stuprum / per incestum / per rraptum.
¶ Contra hanc conclusiononm arguitur: idem peccatum est adulterium et incestus: patet si quis cognoscat consanguineam vxoratam similiter idem peccatum est raptus et incestus: ergo membra coincidunt: ergo illa diuisio est mala. consequentia tenet per vnam conditionem bone diuisionis. Rursus cognoscens dicatam deo peccat es facit actum luxurie et tamen tale peccatum sub nul la istarum specierum continetur: ergo diuisum excedit membra diuidentia: consequentia tenet per aliam conditionem bone diuisionis. Ad primum concedi tur quod idem actus numero est incestus et adulterium et distinguitur quod coincidunt: vel in suppositione et sic conceditur puta idem terminus supponit pro vtro que omnis luxuria est actus voluntatis actus exteri or est imperatus ab actu voluntatis vel quod coincidant secuundum rationes formales et sic negatur: non pe no formalitates more aliquorum sed solum penes connotata terminorum vel sic non est eadem ratio quare aliquis actus est incestus et quare est adulte rium. Ad secundum concedo quod cognoscens dicatam deo peccat et de eius grauitate futurus est sermo sed dico quod tale peccatum est incestus cognoscit homo filiam patris eius puta sororem talis est filia dei aliter tamen quam alie mulieres magis proprie est adulterium quia cognoscitur sponsa christi sicut vo uentes solent dicere quod habent christum pro sponso hinc baptista libro secundo de beata batherina in troduxit beatam virginem respondentem precib et petitionibus beate hatherine. Tolle manum sib perpetuo te copulat infans. Connubio christus nurus est mea pone timorem. Tertio dicere potes ta le peccatum includitur sub alia specie innominata dicamus sub sacrilegio carnis et sic species date no sufficiunt conclusio intelligit de speciebus commu nibus vel que communiter erant ante ista vota a prim cipio vel ante incarnationem pauce vouebant et tamen alie species carnis erant communes siue ille species senarie seruentur sine precisione siue non parum rei fert.
¶ Secundo principaliter argumentor habeat sortes hunc actum volo luxuriare non cogitando cum qua muliere nec quomodo talis actus est luxuria et tamen sub nulla istarum specierum continetur non sub simplici fornicatione quia eadem ratione sub adu terio. forte dicis si est solutus est simplex fornicatio Contra solutus cognoscens coniuctam vel moni alem consanguineam vel affinem non facit simplicem fornicationem: igitur.
¶ Et confirmatur: ha beat sortes hanc volitionem volo cognoscere has duas demonstrando solutam et coniunctam talis actus sub nulla specie luxurie continetur: igitur.
¶ Ad secundum respondetur: illa luxuria sub nulla istarum specierum continetur oportet dicere diuisum non est luxuria in communi hoc est iste termi nus luxuria non restrictus sed totum hoc luxuria ca dens super materiam determinatam sed tune opor tet hominem inuoluere se de ratione materie deter minate vel fateri diuisum latitudinem specierum trans gredi secundum est melius talibus actibus nomen imponatur a vel b potes hic capere plura genera in proposito volo luxuriare et volo fornicari vel adul terari volo incestum vel raptum disiunctum includens plures species est superius ad disiunctum includens pautiores species et sic procedendo ad for nicationem simplicem vel ad adulterium tantum et est simile sub termino coloratum qui est genus sub alternum potes dare multa genera superiora ad al bum et inferiora ad coloratum.
¶ Ad confirmatio nem dico talem actum esse fornicationem et adulterium copulatim sed actus quo volo cognoscere hanc vel hanc demonstrando illas nec est adulterium nec simplex fornicatio sed est indiuiduum termini significantis disiunctim fornicationem vel adul terium.
¶ Tertio arguitur: osculans aliquam vt ip sa inducatur ad adulterium est actus oppositus ca stitati: ergo est luxuria: et tamen sub nulla istarum spe cierum includitur: igitur.
¶ Et confirmatur: cogno scens vxorem impudice puta contra bonam valitu dinem corporis vel anime luxuriatur et tamen talis actus sub nulla specierum nominatarum continetur igitur cum propria vxore non est simplex for nicatio nec adulterium: et sic de aliis speciebus: igi tur. Si dicas: nullus talis actus cum propria vxore nomen specierum suscipit: ex hoc sequitur quod diuisio est inualida cum membra diuidentia excedant latitudinem diuisi etiam est peccatum contra naturam cum propria vxore sicut cum aliena. potest essi argumentum de illo qui cognoscit commatrem vel filiam commatris: hic non est fornicatio simplex: potest dici quod est incestus illegittimatio ecclesie facit in cestum sunt spirituales consanguinei: potest etiam dici quod est sacrilegium ista parentela est spiritualis exsacramentis proueniens. Respondetur aliquod os culum est non peccatum: amici solent quando primo occurrunt seinuicem osculari sine peccato: sed si osculum fiat causa inducende mulieris ad illecebran aliquod tale est simplex fornicatio aliquod tale ess adulterium: velo hanc osculari vt eam inducam ad fornicandum demonstrando solutam tale osculum est simplex fornicatio demonstrando coniugatam est adulterium sicut adulterium est actus voluntatis sic est osculum volo hanc inebriare vt fornicetur talis actus sub duobus generibus subalternis intemperantie includitur scilicet sub ebrietate et luxuria et idem actus numero est luxuria et ebrietas in actu lu xurie quis interdum facit oscula indeliberata vel si deliberata et ob voluptatem durum est dicere talia oscula esse mortalia peccata: aliqua sunt anteceden tia vt turpiloquia et visus impudici ad luxuriam et talia spectant ad luxuriam et sic de talibus dummo do continuantur multa talia spectantia ad luxuriam satis bene includuntur in luxuria capiendo luxu riam vt sit luxus in venereis. Ad confirmationem dicitur quod ibi est luxuria sed terminus proprius capi quando diuiditur pro luxuria in materia instrumente vel modo sed clarius est dicere luxuria non vxoria est diuisum sodomiticum est luxuria non vxoria ad vxe res nullatenus attinet plus quam ad alias vel sic ibi po nitur alia species dicatur b. Ex omnibus patet quod mul te sunt species luxurie sed quia plerique istorum actuun sunt rari non est opus imponere nomina sufficit in re intelligere multos actus quorum quilibet est luxuria Dicamus fassir cusitfr fornicatio a adulterium si sodomiticum sistuprum iincestus rraptus c luxuria com munis v luxuria vxoria viri cum sua s sacrilegium sed bene intellige illam communem luxuriam adulterium non est luxuria communis nec fornicatio simplex sed actus tacti in solutione secundi argumenti per i impudicicia ouam cum thamar. genef. xxxviii. est innaturalis et sodomi ticum scelus et sic est actus quo quis cogitat de vene reis vt polluatur in sonno cum extra vas debitum et sic datur actus sodomiticus sic capiendo veniale saltem non constat esse mortale sed non reddens debitum vxori pe tenti peccat circa venerea per insensibilitatem non est luxuria luxuries vero tendit ad excessum et se elongat a defectu qui non est crebro in vsu sed ex illo sequitur quod non omnia peccata carnis dantur. dicas fassir cusin per n non reddens quando tenetur siue tentione venia li siue letali. Dubitatur que sunt filie luxurie. Secundo dubitatur quod homo se debet fuare a luxuria. Ad primum supposito quod dictum est in secundo quid requi ritur ad hoc quod vnum peccatum dicatur filia alterius non refert de numero dato a sanctis vel a doctoribus de filiabus luxurie cum vltra filias datas plures dari posunt et varie a doctoribus dantur beatus grego. xxxi. moralium aliquas filias eius nominat et isidorus in libus ethimologiarum alias beatus grego. has filias nom nat cecitatem mentis inconsiderationem praecipitationem inconstantiam amorem sui / odium dei / affectum praesentis seculi / desperationem futuri sacli ab isidoro iste filie enu merantur. Turpiloquia scurrilia ludicra / stultiloquiaiste filie interdum generantur ex aliio matribus non numquam ex luxuria non tamen credendum est quod ex qualibet luxuria generetur desperatio vel odium dei sed quando gradatin descenditur de vicio in vicium. prouerbiorum. xviii. impius cum in profundum peccatorum venerit contempnit et sequit eum ignominia de praecipitatione. patet per terentium in eunucho que res in se neque consilium neque modum hab vllum de inconstantia patet per dictum eiusdem comici loco allegato de quodam iuuene qui dicebat se disces surum ab amica dicit vna falsa lacrimula restringi te de filiabus numeratis ab isidoro clarum est. mathei xii. ex abundantia cordis os loquitur audit et videt ex isto patet responsio alicuius luxurie due sunt fili alicuius luxurie tres sunt filie alicuius quattuor sunt filie et adhuc possunt esse plures filie quam enumerentur a doctoribus quamquam ipsi enumerant multas earum que sequuntur ex quacumque luxuria sed regulariter sequuntur heec filie ebrietas prodigalitas turpiloquium mendacia pariuria rixe inuidia melus inordinatus non inconueni vnum vitium capitale ab alio habere originem interdum vnum vitium est causa naturalis alterius vt excessus vini respectu luxurie nonnumquam vnum peccatum est causa occasionalis alterius sceleris et medium acquirendi aliud hic abissus abissum inuocat vnum vicium suo pondere secundum beatum gregorium aliud trahit. Ad secundam dubitationem in primis dicitur quod illud vicium est maxime fugiendum. patet. peccatum quod labefactat hominem et a statu hominis maxime deiicit est maxime fugiendum sic est de luxuria: igitur: consequentia est clara cum malore. minor patet secundum aristotelem. iii. ethicorum. Intem perantia facit nos coincidere cum voluptatibus bru talibus cum bruta sicut ipse detegit nullo sensu dele ctantur nisi gustu et tactu modo luxuria fit per hos sen sus. Insuper cato luxuriam fugito simul et vitare me mento. Crimen auaricie nam sunt contraria fame. Auaricia pro millesima parte non tantum deiicit hominem a fama vide quam famam sardanapalus inter scorta nens acquisiuit vide si assiriorum imperium a nembroth be lo et nino inchoatum quod durauit mille tricentis annis in eo extinctum est et suus muliebris modus viuendi fuit occasio luxuria rei militari plurimum nocet et du cem excercitus attenuat plus fecit mulier achilli quam hector vel troilus holofernes qui vinci ab hostibus non poterat luxuria quam desiderabat occidebatur famam presbyterorum / religiosorum / scholasticorum non solum denigrat sed lacerat et eradicat tot inconuenientia ex ipsa sequuntur vt ea numerare possit nemo hic non est certandum cum mulieribus sed omnino ab eis fugiendum dicente baptista in calamitatibus hanc contra certare caue contendere vinci est. Vincere terga dare et retro vestigia ferre. de eius deceptione et sophisti catione dicit. Ore nitens animo maculata similima sorbo Quod nitido tristes claudens in cortice succos. Deci pit ignaros morsuque venenat amaro. Illecebris et fraude potens astu que dolisque dimicat et vultu pacen praetendit amico et post dicit. Mira huius natura fere non ense nec hasta Uincitur. prima arma huius pugne est fugere consortia mulierum. Exemploioseph qui reliquit pallium. generus. xxxix. et. i. corinth. vi. preci pit apostolus fugere a fornicatione. Secunda arma sunt excessus in cibo et in potu. ezechielis. xvi. hec fuit iniquitas sodome sororis tue superbia saturitas panis et habundantia et ocium et comicus sine cerere et bacho friget venus. Tertia arma sunt ocium secundum illud dictum nasonis. ocia si tollas periere cupidinis artes ocium sine litteris mors est et viui hominis sepultura secundum senecam. Quarta ar ma sunt excessiua dormitio et potissimum delicate. con tra illud catonis. Plus vigila semper ne sonno deditus esto. Nam diuturna quies viciis alimenta mi nistrat. Quinta arma sunt turpiloquium visio mulierum tactus et huiusmodi. propterea dicit aplus. i. corinth. xv. Sepe bonos mores corrumpunt colloquia praua non audiantur cantus impudici nec verba amatoria ad mittantur claudere oportet portas ciuitatis nostre secundum illudiob. xxxi. pepegi fedus cum oculis meis. patet per dinam. genesis. xxxiiii. et. xxxix. de ioseph de da uid et bersabea. ii. regum. xi. patet de holoferno capto a pulcritudine iudith senes arserunt in visu susanne. danielis. xiii. vne beatus august. in libro de agone christiano et similem sententiam ponit in libello sue de honestate mulierum inter omnia christianorum certamina duriora sunt prelia castitatis vbi est quotidiana pu gna et rara victoria. Et isidorus in libro de summo bea no quod magis per carnis luxuriam humanum genus subditur dyabolo quam per aliquid aliud quia difficilius est vincere vehementiam huiusmodi passionis et quia vertus et ars sunt circa difficile decorum est ibi consequi victoriam et in temptatione inuocare deum qui non permittit nos temptari vltra id quod possumus. i. corinth. x. appe namus nos ipsi opem ad reluctandum quia qui creauit nos sine nobis non saluabit nos sine nobis dat deus omne bonum sed non per cornua taurum ad in pudicor cetu ocissime pedibus alatis voles sicut a colubroe de cohabi. cleri. et mulie. ex concilio maguntinensi. c. in hibendum. vetitum est clerico habere mulierem suspectam in domo intellige cohabitantem vel crebro venientem et nominat matrem sororem amicam si ille haberi non posunt nec aliqui. bernardus in glosa dicit clericos pos se habere feminas vsque ad secundum gradum in linea col laterali alias vsque ad quartum in linea recta manifeste repugnat cap. signato. et beato augustino vbicund de hac materia loquitur lege libellum eius de honestate mulierum si homo non vincatur a muliere fortasse denigratur eius fama candela prope parietem album eum non consumit sed tamen parietem denigrat. legitur de quoe dam fratre in vitis patrum qui volens cum matre transire flumen manus suas inuoluit pallio et eam portaui vltra flumen. interrogatus ab ea cur hoc faceret. re spondit. corpus mulieris ignis est et eopraeo quod contingebam te venit michi in mentem memoria aliarum mulierum. iuxta illud prouerbiorum. vi. numnquid potest homo ab scondere ignem in sinu suo vt vestimenta eius non ardean aut ambulare super prunas et non conburantur plante ei Sic qui ingreditur ad vxorem proximi sui non erit mund cum tetigerit eam cum luxuria sit ignis corpus inflam mans. triplex est iterum remedium gantonale hunc ignem extinguendi sicut in igne materiali ne homo conburatur. tri plex adhibetur remedium per aque effusionem / per lignor vel alterius materie subtractionem vel per elongationeab igne sic facimus olle bulienti in igne infundendo aquam frigidam / subtrahendo ligna / vel potum elonguan do ab igne: sic adueniente igne luxurie ad litteram inter dum proiiciatur aqua super conbustum. de sancto es valdo et multis legitur quod adueniente passione se mitteban in aquam homo tamen non debet esse homicida sui vbi hoc ei constat licet eius vita abbreuietur non refert me lius est vitam breuem et bonam habere quam longam et sordi dam: legitur in vitis patrum de quodam sene qui cum tem ptaretur de quadam muliere quam receperat in hospicio accendit lucernam et conbusit ei digitos merito perdit domum suam qui eam incensam videt et non laborat pro ad ad extinguendum sic est hic. secundum est de subtractione ma terie et deillo prius dictum est. tertium fugere ab ho morbo et non secum luctari ei: et ad hoc est ratio luxurie est ignis homo fenum. Esaie. xl. omnis caro fenum vel stipula. Eccesia. xxi. stupa collecta sinagoga precantium non est securum stupe esse in circumferentia ignis luxuria est peccatum sordidum non est sanum luctari cum homine lutoso quem si prosternas coinquinaberis. Eccle. xiii. qui tetigerit picem coniquinabitur ab ea. Insuper non est securum pugnare cum hoste qui ex propiquitate sumit vires sed sic est de luxuria an bellum corpus tran quillum insurgit contra nos tempore belli: quemadmodum si sint multi traditores in exercitu alicuius non est pugnandum sed protinus abeundum: modo caro adueniente hoste est traditrix nostri.
On this page