Text List

Quaestio 19

Quaestio 19

Quomodo est furtum veniale, vel mortale in casu sequenti satis vulgari: sit unus cumulus grani in horreo Melros. Auferat

¶ Distinctionis decime quinte quaestio decima nona Veritur vndeuigesimo circa hanc distinctionem quintandecimam et est secunda quaestio de No furto quod est furtum veniale vel mortale in casu sequenti satis vulgari sed ipsum non vidimus ple ne solutum et fortasse nec nos penitus omnem difficultatem in argumento emergentem reserabimus cum est nodosum tangamus pro modulo quae occurrunt nobis. primo venam argumenti aperiendo sit vnus cumulus grani in horreo melros auferat sortes omnia grana sensim nunquam duo similis sed semper vnum habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana sic scilicet volo capere a granum volo capre b granum et quandocumque aufert vnum granum habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum nunquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia. tunc sic in casu verum est dicere sortes euacuauit horreum sensim auferendo grana et tamen non peccauit mortaliter: et si in hoc casu non peccauit mortaliter non inuenies furtum mortale. si dicas non peccauit mortaliter in fine sic callide subtrahendo da bis occasionem auferendi omnia bona sine mortali. Item habens distinctas volitiones occidendi tres viros plus peccat quam habens volitionem occidendi tres copulatim: alio quin volens occidere infinitos infinite peccaret ergo habens poislures volitiones distinctas cadentes su per plula grana plus peccat quam habens vnam cadentem super magnam congeriem granorum. iam probemus quod non peccauit mortaliter vel in ablatione primi grani et hoc non vt constat nec in ablatione secundi grani: quia eadem est ratio et sic de qualibet alia volitione sunt eiusdem speciei specialissime cadunt in obiecta similia ille volitiones dependent a similibus noticiis abstractiuis vel intuitiuis. forte dicis ablatio decimi grani est peccatum mortale hoc est volitio auferendi decimi in virtute praecedentium sicut vltima gutta cauat lapidem in virtute precedentium. sed contra decima est eiusdem speciei vt dictum est cum aliis volitionibus et si fuisset prima non fuisset mortalis: ergo nec in vltimo loco: alioquin auferens post nouem alios mortaliter peccaret. Item analogia de cauatione lapidum non conducit vel prima gutta aliquid a lapide aufert vel nichil. si secundum pariforma nec secunda gutta aufert nec tertia cum est par ratio ergo nulla gutta cauat. Dicis prima et secunda disponunt ad cauationem sed vltima virtute illius dispositionis cauat. quaero que est ista dispositio vel mollificatio et hoc non lapis non videtur mollior solito cum nulla forma substantialis producitur non est aliqua praeuia dispositio. Respondetur concedendo quod quelibet illarum volitionum est eiusdem speciei essemtialis entitatiue sed non sunt eiusdem speciei in gene re malitie oportet videre secundum iudicium prudentum quando est notabile damnum illatum proximo vel citius nota bile bonum ablatum a proximo auferre a rege francorum tres vel duos duodenos non est ei nocere notabiliter sed aufertur ab eo notabile bonum cum illa pecunia poterat mereri eam dando pauperi considerandum est si esset prudens vel aliquis iusts propinquus diceret non est notabile bonum ablatun adhuc licet male actum et interdum diceret nunc est notabile bonum ablatum et quia mediat instans inter notabile bonum et non notabile in quo quidam instanti verum est dicere nunc est primo notabile bonum ablatum vel nunc non est notabile bonum ablatum: sed immediate post hoc erit notabile bonum ablatum et do secundum alioquin dabis minimum mortale circa talem materiam cum tali intentione graduali et circunstantiis prudens: ergo diceret sorti nunc desiste. si aliud vltra auferas mortaliter peccabis et licet nos lateat an in fine istius grani est maximum non dampnificans vel illius tamen scimus esse statum in fine alicuius frequenter scimus indefinitam et quanlibet singularem dubitamus hec est scita a me in die aliqua stella est supra nos et qualibet singularis michi dubia si conscientia viri dictet sibi quod si auferat plus notabiliter aufert et morta liter peccat tunc mortaliter peccat contraueniendo conscientie erronee si non notabile bonum in rei veritate sit ablatum idem licet peccatum minus si vehementer dubitat si habeat scrupulum leuem non oportet. si auferi notabile bonum. dato quod conscientia ei dictat quod non est notabile bonum mortaliter peccat contraueniendo precepto dei de furto. Ex isto sequitur quando maximum non dampnificans est ablatum si aliquid vltra auferatur quantumcumque pusillum est mortale peccatum et sic ablatio vnius grani imo cuiuscumque partis proportionalis vnius grani facit mortale peccatum non absolu te sed in virtute precedentium quo fit non est idem in ablatione primi grani et vndecimi vocemus decem grana gratia exempli maxima multitudinem non dampnifi cantem sicut de cauatione lapidum: sed quo ad analogiam impugnatam dicitur quelibet gutta aliquid de lapide tollit. sed primum ablatum est insensibile. secundum etiam insensibile et stat totum ablatum adhuc esse insensibile tunc in fine quarti vel quinti casus erit vnum sensibile et tunc erit cauatio parua secundum illud poete ferreus assiduo consumitur an nulus vsu in secundo casu semper plus cauatur quam in primo propter maiorem intercapedinem inter guttam et terminum ad quem et meliorem vnionem in recipiendo. si dicas tunc tandem lapis perforaretur / conceditur quantumcumque spissum et finitum sicut non quelibet depressio nasi denominat virum simum: sed notabilis depressio et si post ablationem decem granorum peniteat intendens restituere: sed resipiscat mox nolendo restituere: sed auferendo vltra aliud mortaliter peccat cum capit notabile bonum Sed contra istud arguitur oportet ergo dicere sortes peccat venialiter et mortaliter sic auferendo hoc est inconueniens: igitur quod sequatur patet ascendendo a non peccato primo transit per veniale tanquam per medium quam per mortale ergo ablatio quinti grani gratia exempli erit venialis et sic de quolibet grano vsque ad decem inclusiue et ablatio vndecimi grani erit mortalis: et sic ablatio eius erit peior quam decem volitiones precedentes imo ablatio minimi na turalis vndecimi grani. Respondetur primo ad materiam argumenti siat capere decem grana vel racemos sine peccato capio propter sitim vel famen vel ad vi¬ dendam naturam terre quando dominus rationabiliter vellet illud si esset praesens vel rationabiliter velle debebit si sciret tunc non pecco quoquam pacto et ponamus quod quinque ergna vl picas capio sine peccato ibi dandum est maximum non dannificans citra veniale rursus a quinque ad decem maximum non dannificans quo ad mortale ita quod ablatio cuiuslibet grani sub quinque vel quinti est non peccatum cuiuslibet ablatio inter quinque et decem etiam decimi est venialis et supra mortalis: et licet sint duo maxima non dannificantia vnum citra veniale aliud citra mortale de secundo potissimum loquor: et licet non procedatur semper a non peccato ad mortale per veniale tanquam per medium tamen hic proceditur dato quod fuerit consensus deliberatus auferendi alienum paruum. conceditur quod ablatio minimi naturalis erit peior quam ablationes omnium partium precedentum cum in eo aufertur notabile bonum: pro mortali vocetur b primum notabile bonum: pro veniali a sed hoc est propter habitudinem ad precedentia grana: et eodemmodo oportet dice re ablatio decimi grani est peior quam ablatio noni: et ablatio noni peior quam octaui et sic vsque ad quintum vbi est non peccatum: et concedo quod sit auferens mortaliter et venialiter peccat. Forte dicis non inconuenit mortale integrari ex venialibus precise sicut magnum pondus ex paruis conflatur: et hoc vult alanus inquiens. De minimis granis fit maxia summa caballi. de minimis mendis non veniale malum si intelligat vt verba sonant delirat nec de suo errore est curandum venialia frequenter disponunt ad mortale. alibi insistimus an quelibet pars peccati mortalis sit mortalis in secundo. Sed dicis: ponamus quod aliquis eliciat in instanti vndecim volitiones distinctas au ferendi vndecim grana non possum tunc currere ad vnum actum in virtute precedentium cum nullus actus precedit: ergo in illo casu quilibet actus eril venialis: et necessarium est dicere quod auferens totum cumulum solum peccat venialiter: vel quod mortale ex solis venialibus conflatur. Respondetur admitto casum / licet voluntas non potest habere vndecim actus distincte simul non euitatur difficultas capiendo obiecta maiora vel grana sicut malum punicum est in duplo maius in egypto quam in vascouia tunc potest habere quinque vel sex actus: dico quemlibet illorum actuum esse mortale equa est ratio in omnibus: et si vnus sit non peccatum vel venialis eadem est ratio de omnibus. ex isto non sequitur quod tangitur inter arguendum quod mortale ex venialibus com ponitur cum quilibet illorum actuum est venialis: sic discedens punietur solum per finitum tempus in purgatorio vel in inferno non datur actus commissionis quoquam pacto ex hiis resultans ratio est quare illorum quilibet est mortalis cum nunc leditur pro timus notabiliter b et hoc michi constat et de equa litate rationis actuum hanc causam addiderim alioquin dicere oportebit quod a principio intendens successiue habere decem actus per cautelam per quemlibet actum peccaret mortaliter sed cum potest dari discrimen in actibus non apparet esse idem sed iste sic intendens a principio peccaret mortaliter per vnum actum scilicet volo auferre vndecim grana successiue per distinctos actus vndecim vt sit sophisma es iterum in vndecimo actu peccaret mortaliter sed si quemlibet alium actum voluntatis secluderet habendo illos vndecim actus successiue vndecimus actus primo est mortalis. Istud potest colorari. ffi ad le. aqui. litem. §. sed et si seruum. vbi similis casus de percussione incidit. Sed dicis cum vnus. se sortes habet vndecim actus in eodem instanti elic tos circa totidem grana quorum quilibet est mortalis. et plato successiue elicuit vndecim actus vndecimus primo est mortalis sic sortes vndecies pils peccaret quam plato: non stemus in venialibus platonis cum excessus mortalis super veniale est sicut linea ad punctum. dicitur non oportet stat vnum mortale esse peius aliis duodecim potest homo dicere qui intendit sophistice sic grana auferre dato quod successiue actus voluntatis habeat quilibet eorum est mortalis et idem est instantanee et partibiliter illos actus habere. Sed contra totum istud arguitur si sortes auferat a cumulo decem grana plato superueniens auferens vnum granum peccaret mortali ter cum aufert notabile bonum. Item ponatur quod vnus auferat a variis cumulis congeriem granorum pro onere caballi sic scilicet quod a quolibet auferat praecise vnum granum videtur quod talis non peccaret saltem mortaliter cum a nullo capit notabile bonum. Ad primum dico vel plato scit sortem tunc abstulisse decem et tunc concedo quod peccet mortaliter si nesciat non oportet latet eum de ablatione notabili et sortes solum peccauit venialiter. interdum minus auferens plus peccat sortes est in campis habet tres panes quorum quilibet sufficit succurrere sue extreme necessitati plato primo aufert ei duos postea cicero vnum hic plus peccat quam ille. Sed dicis ponamus quod noluit restituere: sortes dicit ego peccaui solum venialiter auferendo non teneor restituere sub pena peccati mortalis: plato dicit minus abstuli quam sortes: sed ipse non tenetur restituere sub pena peccati mortalis: ergo nec ego. Dico quod sortes in illo cs su tenetur restituere sub pena peccati mortalis licet solum peccauit venialiter in auferendo si mille auferebant mille frustra ab vno cumulo quod quilibet eorum peccauit venialiter auferendo vel forte non peccauit et postea sciuerint de seinuicem quod paterfamilias notabiliter lederetur tenerentur omnes restitue re sub pena peccati mortalis / alioquin fraudaretur innocens in suis bonis: sed si omns restituerent vno dempto et ipse clanculum abiret cum suo grano non oportet quod ipse peccet mortaliter hoc retinendo. Ad aliud vbi ponis vnum callide furari a variis puta cacum talem non excuso quia si sic a communitate veneto tum et romanorum in diebus quibus roma floruit et nunc a cenobitis nostris non peccaret cum a nullo capit notabile bonum sed a communitate. si dicas habent subordinationem ad quandam vnitatem vt cenobite ad abbatem veneti etromani ad senatum et ad patricios: idem dico vbi nulla esset subordina tio sufficit quod sufficit notabile bonum ablatum de se furari tamen a pauperiore est maius peccatum ceteris paribus. pro tota hac materia capiaturhec scala ascendendi ad intelligendam solutionem alexandri percutiat alexander macedo clitum vndecies quod primus ictus non sit vsque ad mortem sed parum ledat sic quod stet esse veniale peccatum et sic de aliis ictibus interi videt carissimum clitum debilitatum in decimo ictu iudicat vel sapiens iudicaret si amplius percutiat occi det vel notabiliter ledet amicum clitum vel sic constat quod non omnis perforatio carnis inducit mortem. ponatur quod penetratio decem partium non inducat mortem sed bene vndecimi sensim brutus mittat pugionem in cor iulii cesaris et constet bruto per reuelationem ab est ulapio vel ipocrate tunc posterius semper amplius peccat et idem est in proposito argumenti principalis hoc dempto quod vnum peccatum est circa maius obiectum et peius quam aliud.

¶ Sed contra totum illud arguitur volitio vndecima est improportionabiliter maior decima sicut mortale transcendit veniale quia notabile bonum aufertur: ergo duo decima volitio erit mortalis improportionabiliter maior vndecima volitione videtur eadem ratio. Respondetur negamdo consequentiam sicut aliqua concauitas nasi non sufficit denominare virum simum et ponatur quod decem parue depressiones non sufficiunt et vndecima primo sufficit vel decina deprssio est vltima non sufficiens non quaelibet sequens primam denomninationem simutatis sic variat denonina tionem. Interdum pro solutione huius argumenti aliter imaginatus sum quod sic furans grana peccabat peccato omissionis mortaliter et mouebar ex illo videbatur michi equalis ratio de qualibet volitione cadenti super vnum granum sine primo loco / vltimo vel medio et non esset ratio quod totiens peccaret mortaliter quot essent actus vel quod nullo modo peccaret mortaliter incidi in hoc quod peccat peccato omissionis cum nulla commissio sufficere videbatur omis sio fuit hoc modo tenebatur in presentia obiectorum habere vnum nolle efficax auferendi alienum et quia non habet peccat mortaliter omittendo sicut de occidem te in ebrietate vel in dementia exterius peccat secundum vnum modum et actus exterior est malus et nullus actus interior malus respondet vbi videtur esse currendum ad vnam puram omissionem.

¶ Sed contra istud arguitur: tunc sequitur quamprimum tu venires in meam bibliotecam tenereris habere vnum nolle capiendi libros meos et in foro vel in ecclesia respectu cuiuslibet obiecti concupiti esses deuinctus habere tot nolitiones quod videtur absurdum et falsum pariforma quando haberes actum malum voluntatis peccares peccato omissionis. patet. esses obligatus non habere istum actum et eum habes: igitur. licet hec argumenta videbantur responsioni imponere silentium nisus sum tamen respondere ad primum nego consequentiam quando obiectum presentatur in presentia locali. secus est quando prisentatur obiectiue quando homo exit in actum exteriorem qui quidem actus non habet ita malum actum interiorem sicut est exterior reputatus a prudentibus: modo exterior acceptio alieni est mortalis et non videtur quis actus interior sit mortalis in casu: igitur. Secundum argumentum ferme equaliter procedit contra omnem opinionem concedo quod tenetur non habere illum actum et quia eum habet peccat peccato commissionis tunc solum bomo peccat peccato omissionis quando omittit habere actum quem tenetur habere quod non contingit in proposito non tenetur habere nolle quando est actus interior tante malicie sicut exterior reputatur a sapientibus Si quis voluerit consequenter ad bunc modum dicere dicat placent michi amplius prius dicta possumus seruare tantam maliciam in actu interiore vt superius nisi sumus sicut a prudentibus ponitur in xteriore malicia actus exterioris ab interiore pendet. propterea satius est in radice loquendo currere ad interiorem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 19