Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus

¶ Distinctionis trigesime octaue quaestio quinta. Uinto specialiter quero an carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus.

Pro huius questionis elucidatione pono conclusionem.

¶ Dabilis est casus in quo carthusiensis non vescens carnibus male ageret. probatur conclusio. posito quod carthusiensis potest succurrere sue vite per esum carnium et non aliter. patet. quilibebet tenetur non esse homicida sui talis qui nollet comedere in illo casu sui esset homicida. Si dicas non occideret se sed sua regula esset causa sue mortis. Contra regula non plus obligat quam lex nature et diuina de seruanda vita si teneor eggredi claustrum vbi pater esset in domo dormiens quae nunc incineratur et succurrere illi domui vbi abbas preciperet oppositum vel vbi vouerem non eggredi bibliotecam isto die et in medio die biblioteca est incensa nemo diceret me trangressorem voti eggrediendo imo me tondelem homicidam proclamarent si in domo morarer quo ad flammis cor rumpar ergo si essem in casu vbi non possum viueri nisi per esum carnium possum et debeo vesci carnibus si ponas vitella ouorum sufficere vt ornoldus de noua villa ratus est hoc rationem non eluit. tum primo po namus medicos dicere licet fallantur non interest huic non potest adhiberi remedium aliud nisi per esum carnium. Tum secundo ponamus vitella ouorum esse magno nocumento morbo quem hic patitur sunt calida et hic febre calida et acuta est correptus modo contraria ontrariis curantur insuper pone quod oua abhorreat. Tumter tio ponatur casus talis quod nichil aliud haberet qui aptum comestioni. est in nemore vel in obsesso castro tunc co medere potest ne fame pereat praeceptum legis nature et diuinum est seruare vitam modo rationabili quod facit nullum scandalisat nec aliquis ab eo scandalisatur

¶ Contra conclusionem argumentor talis contraue nit suo voto ergo male agit: consequentia est plana et antecedens patet quia continetur in sua regula. forte dicis non formalius vouetur non comestio carnium in carthusia quam in regula beati benedicti vel in aliis religionibus non vescentibus carnes. Rursus macha bei. ii. machabeorum. vii. laudantur qui nolebant comedere carnes suillas et hoc erat in extrema necessitate ergo idem erit de carthusiensi quod in secreto non deberet comedere carnes. Ad primum nego antecedens in omni voto alique conditiones gantonales et necessarie includuntur. fi. de solutio. cum quis. et de iure iurando quemadmodum etiam qui mutat promissum votum vel iuramentum in melius non est violator voti sicut grego rius tertius scripsit regi francorum. patet de iure prouenit et summatim pro rationabili quacumque causa s lfic. qui satisda cognu. i. vltima causa rationabilis est hic extrema necessitas nec oportet vouentem illam explicare quia recta ratio sufficienter illam concludit et caderet in luem regule sciret quilibet doctus illam conditionem exceptam et fabricaret de non extrema necessitate ex tremam licet veritas de se sit bona multis nocet ali¬ quas veritates cognoscere quando eis male abutuntur nec votum. propterea est conditionale esto quod per conditionem exponatur in argumento accipiebatur non cadit illorum votum super non esum carnium. dico tibi idem est vouere hanc regulam et vouere vnam copulatiuam ex omnibus membris regule voueo non comedam carnes voueo a voueo b sed obligatio est ad intentionem legis latoris et equitatem. si dicas ergo aliquis contraue nit suo voto et non peccat. patet de constitutionibus quae solum obligant ad penam et hoc concedo. si dicas ad falsitatem copulatiue affirmatiue sufficit falsitas vnius partis principalis ergo ad fractionem totius voti suffi cit fractio vnius partis conceditur vt superius patuit non ita stricte prohibetur esus carnium in regula beati benedicti vt patet per capunt famosum cum ad monaterium. et per regulam beati benedicti non putet carthu siensis se non peccare si conedat carnes extra necessitatem vel rationabilem causam imo peccat non opus est insistere super hoc. De machabeis dicitur quod antiochus illud coegit in detestationem legis diuine quam machabri et bona mater heroice seruarunt in perpetem memoriam posteris etiam non comedere carnes suillinas tunc erat de iure diuino. secus est de voto quod partim ex actu spontaneo nostro dependet propterea numquam simpliciter incipit esse de iure diuino strictius est seruandum ius diuinum quam humanum.

¶ Secundo argumentor sequeretur quod si aliquis esset in extrema necessitate qui ad partem solus comederet carnes non teneretur se confiteri de illo: consequens est falsum quidam carthusiensis semimortuus defectu potus descendit de equo et cum gladiolo traxit sanguinem de tibia quem hausit ad refocillandos spius post penitudine ductus hoc crimen publice confessus est. concedo quod talis non tenetur se confiteri de illo quando constat ei quod aliter euadere non potest deberet tenere secretum et non dicere aliis si dubitet an erat in tali necessitate vel habeat conscientiam erroneam confiteatur se.

¶ Tertio argumentor licet carthusiensi in extrema necessitate vesci carnibus ad succurrendum sue vite ergo licet ei mulio rem cognoscere in casu quo docti dicerent eum mortem ppetere nisi mulierem cognoscat per doctos medicos intelligo prudentes quod casus est contingibilis. patet exaristotele in probleumatibus. Forte dicis est contra ius diuinum cognoscere non suam. contra in extrema necessitate a panis est meus ad succurrendum vite: ergo o mulier soluta vel ligata incipit in illo casu esse mea nec amplius vocabitur fornicatio sicut auferens extra necessitatem facit furtum tantumdem tempore necessitate aufferens non committit furtum sic erit in proposito. Ad tertium nego consequentiam non est simile cibus est necessarius ad succurrendum indiuiduo gsntonatio vel cognosco re mulierem non est nec intelligo illud esse vite necessarium quicumque humor fuerit potest extrahi vel purgari et sic non admitto casum sed illo admisso nec de vno potest constare sicut de alio. vnum est contra ius diuinum non aliud cognoscere non meam nullatenus hec potest esse mea nisi per matrimonium si ipa sit mulier soluta et ego solutus possum eam ducere ad succurrendum mee vite si finaliter dicas te non capere nec satisfactum iri qua¬ re panis in extrema necessitate incipit esse tuus qui ante erat alienus et hec mulier etiam aliena ante quare non incipit esse tua iam responsum est vtcumque et amplius superadditur sic pateres nostri annunciauerunt nobis et fer me nobis insitum a natura videmus viros erubesce re de copula carnali si reperiantur non de comestione etiam in publico huic aristoteles in probleumatibus pat causam quare de vno verecundamur et non alio quia cibus est necessarius et non de se fedus de diogene tinife vel errore nicholutarum loqui non oportet cum bestiales erant.

¶ Quarto argumentor saltem ex isto apparet quod praesbiter potest mulierem ducere in vxorem solutam etiam sine dispensatione ad succurrendum sue vite huic argumento est responsum etiam est persona inhabilis. dicis prohibitio ecclesie non subtrahit ius diuinum de fuanda vita solutionem habes non admisi casum et in hoc steti sed egre casum admittendo alie vite tanguntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5