Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An error impediat matrimonium

¶ Distinctionis trigesime questio prima. PRimo quero circa trigesimam distinctioqua oinem aliqua que querit magister in littera vel que ad illius elucidationem conducant. Quero an error impediat matrimonium

supponatur. error est assensus falsus sine formidine vel dissensus veri non sit nobis cure impraesentarum siue et ror dicatur falsus intrinsece vel obiectiue errare est verum pro falso putare vel econuerso. xxii. q. ii. in quibus quadruplex est error vt dicit gratianus. xxix. q. i. quod autem et magister in litera quidem est error persone vt quando putatur virgilius est tamen plato nec hic error circa nominationem contingit sed potius circa rem sub tali nomine significatam. secundus est error conditionis vt quando aliquis putatur esse liber est tamen seruus error qualitatis quando putatur pulcra / casta vel bona ipa tamen est feda impudica vel mala. Alius est error fortune quando putatur diues est tamen pauper vel econuerso

¶ Diis primissis pono duas conclusiones.

¶ Prior error conditionis et persone impediunt matrimonium

¶ Secunda conclusio alii duo errores non impediunt. Prior conclusio probatur quicquid impedit causam alicuius effectus illum effectum impedit et hoc quando talis effectus non potest produci nisi ab illa causa: sed sic est quod error impedit noticiam sine qua non habetur consensus. v. de trinitate inuisa diligere possumus incognita vero nequaquam. consensus est actus voluntatis qui ab actu intellectus puta scientia producitur vel eam presupponit non capio scire posterioristice in nullum consentimus vel amamus quem nullatenus cognoscimus dixi in probatione quando ille effectus non potest produci nisi ab illa causa qui impedit ignem a productione caloris non impedit caloris productionem cum ille a radio solis in speculo concauo vel alibi produci potest. dicis calor producibilis ab vna istarum causarum non potest produci ab alia non est alius in specie propterea hoc non impedit quia illud sufficeret de idemptitate specifica. propterea dicitur qui errat non consentit. l. si per errorem fif. de iurisdi. oui. num. idem patet cap. de iur. et facti ignorantia. l. cum testamentum errantis voluntas nulla sit. idem patet de seruitute qui credit aliquam liberam et in eam consentit cum ipsa est ancilla proprie non consentit. et dato quod in hanc demonstrando ancillam consentiat hoc non sufficit propter ecclesie illegittimationem et errorem praeuium cum iugo intollerabili partus insequitur ventrem oportebit habere sobolem seruituti misere subiectam nec ipsa potest reddere debitum ad nutum petentis rationabiliter et quod acquirit est domini: igitur: hoc patet de coniugio seruorum. c. proposuit. Secunda conclusio patet remanentibus essentialibus alicuius contractus quantumcumque variantur accidentalia manet contractus ille accidentia non variant essentiam rei: sed presupponuntur mas et femina abiles per modum materie consensus explicatus per verba obtinent similitudinem forme modo seclusa materia vel forma se cluditur compositum integrum et eis positis omnibus aliis seclusis ponitur compositum modo in duobus secundis erroribus ponuntur mas et femina et consensus diuitio et bonitas accidunt matrimonio quia si oportet habe re illa numquam esset stabilimentum in matrimonio protinus diceret maritus commotus arbitrabar hanc humilem qua more leonino superba est nostrates deuerbio loque tes puellis vtuntur sis humilis an matrimonium postea erige cornua quod crebro in praxim deducunt de di uitiis minus esset stabilimenti si quis contrahit cum conditione expressa de diuitiis vel huiusmodi alias non intendens contrahere non contrahit nec est matrimonium presumptum ab ecclesia sed si non consentiat mentaliter si non sint diuitie et hoc non expresse ponat non est consensus matrimonialis presumitur tamen matrimonium ab ecclessia et cogetur de nouo consentire illam capiendo subnectuntur aliqua dicta pro explicatione materie: quorum aliqua sequuntur correlarie aliqua vix inferuntur.

¶ Primum dictum contrahens cum muliere quo est genita ex libero et ancilla vbi est consuetudo paterie quod partus sequitur conditionem patris vere contrahit. patet talis est libera et hoc etiam patet de coniug. seruo. c. licet. non capimus seruitutem sicut in gallia vel britannia sed vocamus illum seruum qui a domino possidetur more pecudis et quicquid lucratur domino attinet.

¶ Secundo sequitur si sortes contrahit cum berta nesciens conditionem eius et ipa est ancilla non manet matrimonium si recedat cum primum ei constiterit.

¶ Tertio sequitur si sortes contrahit cum berta ancilla et dominus berte dederit facultatem ancille non est necesse quod sortes eam capiat licet ante in eam consentiebat et ipsa nunc consentiat non est consensus mutuus sufficiens sicut inter ammodo et tha mar.

¶ Quarto sequitur quod si sortes credit contrahe re cum ancilla et ipsa est libera manet matrimonium patet. error conditionis melioris non impedit qui consentit cum berta que est ancilla consentit in eam cum libertate.

¶ Quinto sequitur seruitutis conditio non ille gittimatur simpliciter hoc est si alter consentiat. patet cum quis contrahit cum ancilla ignoranter vel ex ignorantia postea tamen consentiens in eam dum hoc sciuerii est vere maritus illius mulieris: et hoc si mulier tunc consentiat. secus est si mulier tunc dissentiat.

¶ Sexto sequitur cum ancilla quis scienter contrahit et non manet matrimonium. patet. credat titius tibergam liberam que de facto est ancilla consentiat in eam tunc sic cum hac tiberga titius scienter contrahit hec tiberga est ancilla ergo cum ancilla scienter contrahit et tamen matrimonium non tenet: sed is non contrahit scienter cum ancilla sicut in simili regem scio esse prope me et non scio regem esse in hac pateria capio hic contrahere vt tantum valet sicut nititur contrahere vt vides non luctemur semper de vertute sermonis.

¶ Septimo patet quod si ancilla et seruus contrahunt inuitis dominis non possunt impediri a sacramentis ecclesie. hoc patet de coniuge seruo. c. primo nec propterea separantur a seruicio domini. patet in eodem cap. At ponis quod vxor petat debitum et dominus seruitium simul cui obtemperandum est.

¶ Respondetur oportet considerare qualitatem negotii ad quod vocantur. Forte aliquis venit ad occidendum dominum tunc deferenda est reddicio debiti sin autem reddendum est. Si ponis dominum vendere seruum vel facere eum ire orientem et alius dominus ancillam vendit in occidentem. dicitur cogentur ad oppositum ne sit fraus matrimonio vendendo vel aliter disponendo ad hoc est argumentum iiii. d. cap. fraternitatem. interest rei publice ne quis male sua re vtatur. institut. de hiis qui sui vel alie. iu ris sunt.

¶ Contra illud argumentor: iacob non conser sit in liam sed in rachelem et tamen erat matrimonium. patet gen. xxix. Insuper aliquis benedicit illum quem non intendit benedicere. patet de isaac benedicente iacob. gen. xxvii. Ad primum dicitur quod iacob in crastino consensit in lia et sic erat matrimonium et si eam illa nocte cognouerit erat ei ignorantia inuincibilis non insisto excusare labam et liam. Ad secundum dico quod iacob intendebat benedicere isaac. patet. hunc intendebat benedicere demonstrando illum qui erat coram illo hic est iacob: igitur. Insuper spiritus sanctus benedicit principaliter. inuocate nomen meum super filios israel et ego benedicam eos et per hoc soluitur argumentum de baptismo qui credit baptisa re sortem sed intendit hoc baptisare demonstrando platonem. ve eum baptisat hoc ex opere operato prouenit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1