Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum haec sit bona diffinitio sacramenti: sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma
¶ Distinctionis prime questio secunda. Trum hec sit bona diffinitio sacramenti. Sacramentum est inuisibilis gratie visibi¬ lis forma.
¶ Circa hanc quaestionem antequam ad eam respondeatur: veniunt aliqui termini declarandi. Primo quid diffinitio. et postea quid sacramentum. Unod doctores communiter hic determinant de diffinitio ne / sed quia materia est logica decorum non censui insistere secundum magistros realium. sacramentum est relatio rationis causata per actum instituentis ipsius dei signi sensibilis. quo concurrit ad suum signatum. et vnum purum nichil. quemadmodum est quelibet secunda intentio per eos. et tunc consequenter dicendum est quod non potest diffiniri diffinitione quid rei. Non placet michi ille modus relationum non pono res absolutas nec relatiuas nisi quia per terminos significatas eadem res puta sortes significatur per terminum de predicamen to substantie et relationis. et tunc dicitur quod tediosum est dare in singulis sacramentis que entia sunt postquam sacramenta dicuntur constare ex materia es forma que equiuoce capiuntur hic / et in philosophia naturali. et materia non vniformitur in penitentia et matrimonio accipiter / et aliter in baptismo vt suis in locis videbitur. In baptismo aqua est materia methaphorice. quia secundum aristotelem: materia sub vtroque extremo transmutationis naturalis manet recedente forma. Sic aqua elementaris abeuntibus verbis et in tentione. quare verba et intentio forme nomen nam ciscuntur et aqua materie Tunc oportet incidere in hanc dis iunctiuam quod baptismus pro aqua verbis et intentione supponit. vel aliquo eorum / sed de boc infra. Pro quo nunc supponitur quod aqua est baptismus sed ille terminus baptismus non absolute supponit pro aqua. et sic suo modo in aliis sacramentis dicetur. et sic secundum terminos quos habemus non diffinitur diffinitione quidditatiua sed diffinitione descriptiua. et licet ponatur verum genus non tamen differentia magis propria. Quare contritio non est sacramentum. esto quod significet gratiam siue sit signum sensibile sensu auditus. vt verba / siue sensti visus vt aqua. Ex isto sequitur quod lingue ignis non erant sacramenta actuum secundo. quia non erant causa effectiua gratie virtute operis operati. eodemmodo de columba Tuce. iii. nec serpens numeri. xxi. nec agnus paschalis exodi duodecimo. Ex isto sequitur quod sacramenta efficaciam ab homnie habere non possunt: quia bomo non potest concurrere efficaci ter ad gratiam. licet terminos instituere possit. Ponitur sensibile quod ostam relinquit. et causa est inquit. quia licet sacramenta sint nunc sensibilia. tamen possunt esse insensibilia / et diffinitio debet conuerti cum diffinito mediante quacumque copula hoc grandefacit aliacenus sed non valet. Tum primo. per eum contritio esset sacramentum nisi aliud superaddat. Tum secundo. in istis mutabilibus non requiritur conuertibilitas nisi secundum quod nunc inter disfinitionem et diffinitum. diffinitio vniuersalis non conuenit cuilibet. quod aliqui ex successione temporis vniuersale vocant: et ita diffiniendo propositiones de modo loquendi consueto et in multis aliis Tum tertio sufficit conuertibilitas secundum legem quemadmodum aliqua consequentia publice conceditur in scolis (et bene¬ quam logicus negaret: quia simpliciter oppositum consequentis stat cum astete. Richil est magis ridiculum in theologia quam in illis labrustis figere pedem. Aliqui falso rentur conditiones diffinitionum metha phisicarum debere quadrare cum his que a consuetudine vel voluntate dependent.
¶ Ex isto patet quod diffinitio magistri est bona: tamen visibile capi pro sensibili. propter antonomasiam sensus primo methaphisice sensum visus pro aliis sensibus deligimus. Est modus loquendi hominem regens dicit d scipulo vides esto quod sit sermo de auditu. et in scriptura exodi. xx. cunctus populus videbat voces. ide patet apocalip. primo.
¶ Contra diffinitionem sed tramenti argumentor. sacramentum non confert gratiam sed solus deus. ergo male ponitur a mag stro et eius causa existat. Forte dicis intelligitur de dat gratiam accipienti tale signum. Contra. tunc actus exterior bonus vt genuflexio erit sacramentum quia est signum sensibile ratione cuius confertur gratia. dicis non ratione operis operati sed opi rantis. Contra. tunc contritio per hoc remouetur cum est opus ipsius operantis etiam actus exterior est bonus vt genuflexio coram imagine: ergo ratione illius operis operati confertur gratia: alioquin dabitur actus bonus relatus in finem cum omnibus circumstantiis debitis ratione cuius non dabitur gratia ab habente charitatem quod reputatur absurdum. Dicis forte non datur alia gratia ab illa que datur ratione boni actus interioris. secus est in sacramentis. Contra. est actus bonus meritorius realiter distinctus ab actu interiori. ergo ei respondit noua gratia et noua gloria ab actu interiori. etiam secundum illos qui dicunt quod actus exterior aliquid bonitatis addit super actum interiorem argumentum currit.
¶ Responsum est sufficienter in prosequutioue argumenti demptis aliquibus punctis. siue ex diffinitione olram et aliacensus sequitur contritionem esse sacramentum vel ne parum mea interest cum expositione quando isti diffinitioni sufficit / quod preter ratio nem loquuntur contra beatum aug. magistrum / et communi ter loquentes. agminatim omnes ponunt signum sensibile. dico quod eadem gratia datur ratione actus interioris eliciti / et actus exterioris ab eo imperati: et illatio est nulla. interior actus et exterior realiter distinguntur. ergo gratia et gloria respondens. vt patet in suo loco / in secundo vbi queritur an actus exterior laudem vel vituperium actui interiori superaddit. Si dicas argumentum esse grandius contra positionem illam que tenet actum exteriorem bor nitatem habere super interiorem mea non refert cum positionem illam non teneo. etiam hec ratio ab eis elui potest. bonitas actus exterioris dependet ab interiore. et licet in sacramento eucharistie penitentio et matrimonii non conferatur gratia nisi prehabito bono actu interiori. tamen adhuc datur gratia ratione operis operati super actum interiorem et exteriorem: patet: eant duo ad sacramentum titius et nimius titio detur eucha. nimio putatata eucha. titius maiore gstram habebit quam alter. et sic vbi est verum matrionium inter titium et bertam et putatum matrionium ex ignoratione inuisibili inter sempronium et tibergam existentes in quarto gradu consanguineitatis: quo ad actum exteriorem vnus suscipit sacramentum non alitur.
¶ Contra dicis. sempronio non confertur gratia matrimonialis. dispensat maximus pontifex manet matrimonium. nec dabitur illa gratia si non de nouo consentiant.
¶ Secundo argumentor ex tota diffinitione aqua benedicta esset sacra mentum. et sic essent plura quam septem quod est fa sum. Patet currendo per totam diffinitionem. to lit veniale peccatum. ergo confert gratiam. idem patet in benedictione epraorum et abbatum.
¶ Ru sus. vnius diffiniti debet esse vnica diffinitio. modo beatus augustinus dat aliam inquiens. Sacramet tum est in quo sub tegmento rerum visibilium viri diuina salutem hominis secretius operatur.
¶ Ad secundum dicitur. omnes diffinitiones coincidum non requiritur sinonimitas. sed sufficit conuertib litas in diffinitione quidditatiua hominis methaes a pae test poni genus proximum impositum vel quodcumque genus remotum.
¶ Tertio argumentor probande quod non debet esse signum sensibile. contraria contrariis curantur. non alias quartana laborans vtitur vi no et calido et continua vel quotidiana laborans vtitur frigid. sed adam peccauit per sensum et signa sensibilia. Senesis. iii. ergo remedium debet applicari per insensibilia.
¶ Ad tertium negatur maior vtrobique. dolor est medicina doloris, nonunquam patet. de illo qui habet digitum conbustum quem protin comminus ad ignem dirigit. etiam in his que ad populum instituuntur maior non habet verum. lateret nos semper de remedio insensibili. ea propter opus erat remediis nos non fugientibus.
¶ Sed comtra dicis. corpus christi sub hostia est sacramentum et res secundum magistrum. viii. distinctione idem dicitur communiter de caractere in baptismo quod est res et sacramentum.
¶ Dicitur quod ibi capitur sacramentum pro signo vel signato rei sacre. sicut imago crucifixi vel diue virginis. et non sicut capimus in pro posito.
¶ Quarto argumentor. sacramentum est signum vel demonstratiuum et hoc non. quia quamdiu sacramentum est gratia non est in anima vel preno sticum ethoc non. quando sacramentum non est nichil facit respectu gratie.
¶ Respondetur sacramentum aliquod est signum rememoratiuum vt eucharistia et baptismus respectu passionis / respectu gra tie est signum prenosticum: in primo non esse sacra menti gratia infunditur: non a sacramento: sed a deo ex pacto post complementum sacramenti nisi fuerit obex in suscipiente. potest esse argumentum quod non est de ratione sacramenti quod virtute operis operati conferatur gratia per matrimoninm. sed de hoc in ferius distinctione. xxvi.
¶ Ex omnibus patet quod sacramentum noue legis bene diffinitur per hoc coplexum. Sacramentum est signum sensibile ad cuius acceptio nem in disposito vertute operis operati a deo confertur gra tia. Relinquo illam clausulam quam ponit magister vteius imaginem gerat et causa existat. vlt ima parti cula aliquos existimare fecit / vt ex subi ecta materia eluccscet) quod sacramenta causalitatem aliquam habent ad caracterem et ad ornatum: enucleata est sufficienter diffinitio ex dictis. quo fit hec non est diffinitio sacramenti vt in proposito capitur. Sacramentum est alicuius rei sacre signum. patet. hoc conuenit imagini crucifixi. nec columba que apparuit in baptismo est sacramenntum.
On this page