Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An pluries in die celebrandum sit

¶ Distinctionis duodecime questio secunda. QUia in vltimo capite huius duodecime di¬¬ stinctionis magister petit an pluries in die s licet celebrare peto hunc questionis titulum an pluries in die celebrandum est. Pro solutio ne questionis notabis duplex est dies scilicet naturalis tempus vingintiquattuor horarum vt genesis. i. Erat mane et vespere dies vnus et est reuolutio equinoctia lis circa terram cum tanta parte quantum sol motu proprio describit in oppositum firmamenti. Alia artificialis quae diuersificatur secundum oritontes que in vltimis climatibus et in postclimatibus sole existente in signis septentrionalibus est maior quam sub equatore vel in primis climatibus secundum quod signa recte vel oblique oriuntur. Dies artificialis diffinitur dies est latio solis supra terram si teneatur quod tempus est res permanens potest poni celum solis vel corpus solis et tunc illa constructio transitiua loco vnius intransitiue capitur. ita quod latio solis est sol latus et licet sit semper dies in aliquo oritonte quia nobis habentibus noctem antipodes et alii diem artisicialem habent oportet respicere ad nostrum orinontem in quo sumus.

¶ Istis paucis notatis pono conclusiones Prima est licet attentans consecrare de nocte vere consecrat / non licet de nocte aliqua consecrar nisi in nocte natiuitatis christi. Prior pars patet quia in tensio forma et materia sufficiunt et minister: quacunque hora fuerit. Secunda pars patet quia talis contrauenit precepto ecclesie: ergo in hoc peccat et licet ne sciat non excusatur debet scire ea quae sunt sui officii. quod sit contra preceptum ecclesie patet de consecratione distin. i. nocte sancta (iquit telesphorus papa) natiuitatis domini saluatoris missas celebrent presbi teri: et paucis interiectis sequitur. reliquis vero temporibus missarum celebrationes an horam diei tertiam minime sunt celebrande quia et in eadem hora dominus crucifixus est et super apostolos spiritus sanctus legitur descendisse religiosi ter celebrant tertia quia tunc dominus crucifixus est in lignis iudeorum sexta crucifixus realiter nona quia dominus tunc expirauit et hoc potissimum temporibus ieiuniorum vel quando conferuntur ordines nisi fuerit rationabilis causa excusans.

¶ Secunda conclusio / non licet communiter celebrare pluries in die nisi in festo natiuitatis christi. illud patet deo consecratione distin. i. sufficit sacerdoti vnam missam in die celebrare quia christus semel passus est qui totum mundum redemit non modica res est vnam missam facere et valde felix est qui vnam digne celebrare potest quare dixerim communiter patet. quia statim sequitur quidam tamen pro deffunctis vnam faciunt et alteram de die si necesse sit. Qui vero pro pecuniis et adulationibus saecularium vna die presumunt plures facere missas non existimo euadere dannationem. istud patet etiam extra de celebratione missarum consuluisti et infra respondemus quod excepto die natiuitatis dominice nisi causa necessitatis suadeat sufficit sacerdoti semel in die missam solummoo celebrare: glosa ponderat illud verbum sufficit. dicit quod presbiter non prohibetur pluries in die celebrare sed illud contrauenit expresse illi capiti sufficit prenotato in die natiuita¬ tis christi et in nocte semel ter celebratur primo in nocte et illa missa designat tempus ante legem et ideo in illa missa dicitur Po pulus gentium qui ambulabat in tenebris. secunda missa tempus sub lege designat et cantatur inter diem et noctem et dicitur officium Lux fulgebit hodie. tertia dicitur in die per quam designatu tempus gratie vnde dicitur officium Puer natus est Alie possunt esse cause quod presbitero bis licet celebrare vna est eucharistiam dare infirmo. Alia post celebrationem veniunt aliqui ad nuptias non est modus sine missa. dicitur tunc secundo licet celebrare / vel vbi es consuetudo habere duas missas in die et alter pre biterorum infirmatur ne populus careat missa licet secundo celebrare. Alia causa est aliquis gauis homo assuefactus quolibet die audire missam accedit ecclesiam et non potest reperire sacerdotem nisi eum o celebrauit tunc recelebrandum est. Alia causa est duo ecclesie sunt vicine et neutra earum valet nutrire praesbiterum vel altera non valet tunc licet eidem presbitero bis celebrare. Alia rationabilis causa propter mortem alicuius / sed tunc cauere debet ne aquan accipiat vt sit ieiunus. in die paracheues non celebr tur cum celebratio fit in memoriam passionis dominice quam illo die summo studio veneratur ecclesia ne distrahatur aliunde cessat a celebratione et licet species in ventre corrumpantur et deus producat substantiam in stomacho hoc nou prohibet qui manet ieiunus cum cibus non est assumptus per os.

¶ Tertia coclusio licet ceteris paribus melius est celebrare missam quam abstinere propter deuotionem tamen nullus tenetur quo libet die celebrare et eodemmoo de communicare respecti laicorum. prior pars patet quia celebratio misse et assumptio corporis dominici vitam afferunt secundum illud iohannis. vi. Qui manducat me viuit propter me. est pe narum relaxatio de consecra. d. ii. cum omne. et cap. panem de altari. secunda pars est clara quia nimis durum es set secundum quod dicit psalmographus psalmo. xxii. Parasti in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me. hoc est contra insultus peccati vt cassiodorus in glo. marginali exponit cum in illo cibo spirituali ex citatur deuotio resistitur peccatis etiam assistentia hospitis excellentissimi tibi auxiliatur insuper duo bona prestant vni quando illud vnum includitur in altero duorum qui abstinet cum centurione laudabiliter facit qui capit cum Facheo bene facit et melius et cum hoc virtute operis operati confertur gratia: ergo conditio capientis est melior quam non capientis quando vtrumque bene fit. solus sacerdos consecrat de summa trinitate et fide catho. cap. i. sicut degradatus excommunicatus vel quocunque genere vicii irreticus. passus qui videmtur sonare quod non consecrant intelligantur non ad eorum salutem hoc est peccant vt. xxiiii. q. i. c. audiuimus prio: quod sic quod quide: et hoc si intendat facere sicut ecclesia cum materia debita hoc semper ecclesia tenui hec erat heresis vicleffi insuper quando degradatus ecclesie reconsiliatur et exconicatus absoluitu constat quod consecrant et tamen non reordinatur et sicut solis sacerdotibus datur potestas consecrandi corporis dominici ita datur eis potestas corpus christi ministrare aliis infimi secundum dionisium debent reduci ad extremum per medium modo presbiteri mediant inter deum et laicos omnia tangentia corpus christi sunt consecrata calix consecratus patena manus sacerdot diaconus. ticius potest populo ministrare sanguinem. pro tempore et loco sic beatus laurentius diaconus fecit sixto vbi tamen presbiter esset infirmus diaconus potest ad eum deferre corpus christi et sibi porrigere in vase si non potest necessitas non habet legem religiosis precipitur omni mense communicare de sta tu monachorum ne in agro. §. sane.

¶ Contra primam conclusionem arguitur sic. communiter celebratur hora sexta mane et in hieme et tunc est nox in ori gonte vbi celebratur quia non est artificialis quousque ea solascendat super orizontem.

¶ Respondetur per propositiones. Prima est. non est vere dies in aliquo loco quousque sol ascenderit supra orit ontem. patet. non est latio solis super terram et oritontem et loquor de nostro orizonte ita quod requiritur centrum solis esse super orizontem ad esse diem. si centrum solis est in contactu orizontis est vltimum instans non esse diei equa est ratio in illo instanti de nocte / sicut de die est nox et dies copulatim sicut de scuto pro me dia parte alba et alia nigra vulgares aliter tamen iudicant.

¶ Secunda propositio est. ecclesia non capit diem sic philosophice / sed pro diluculo hoc est pro tempore separationis tenebrarum et lucis pro dilu culo vel aurora: diluculum diem precedit vna hora et amplius quindecim gradus equinoctialis valent vnam horam et cum sol est sub oritonte per decem et octo gradus est dies vulgaris secundum ptholomeum / secundum alios per triginta gradus vt dicit iohannes de sacro busco in tertio capite de sphera / ex quo sequitur citius homines sine dispensatione possunt celebrare in estate quam in hieme citius apud regionem smarum quam apud per thos citius apud parthos quam edimburgenses citius apud edimburgenses quam hibernenses et maturius apud hibernenses quam lusitanos cum eis citius sol oritur et dies illucescit. Secundo sequitur quod aliquis hora quarta post meridiem bene celebrat ediburgi hoc patet hora vndecina edimburgi existente est hora quarta post meridiem in oriente sed hoc est illicitum dum est quarta post meridiem in origonte in quo celebratur. bene sequitur nunc est hora quarta post meridiem. apud ginosophistas ergo nunc est horaquarta dixi sine dispensatione quia iste constitutiones sunt humane. Forte dicis aliqui habent vingintiquattuor horas pro die artificiali. patet de his quorum denich est in circulo artico sole existente in primo puncto cancri idem patet amplius eis qui habent zenich in polo artico habentibus medium annum pro die artificiali vt quando sol decurrit a principio arietis vsque ad finem virginis hoc clare patet per spheram materialem quod aliqui parum distant a polis. patet per ptholomeum plinium et posteriores geographos istandia est vltra circulum articum. Respondeo leges iste maxime dani istis qui sunt in climatibus vel qui recedendo habent decem et octo horas vel viginti pro longissimo die anni si christiani sunt possunt vti aliis regulis in qui¬ bus non insistendum est. alii. inter tropicum capricorni et circulum antarticum possunt se regere sicut nos existentes inter tropicum cancri et circulum articum quia similes hiemes estates et tempora nobisci habent opposito modo / hoc est nostra estas est eis hiens econuerso licet sit ver nostrum eis antumpnale christus et contra an ibi aliqui morentur vide in. xvii. distin. ii. sententiarum: leges dantur de hiis qui communiter contingunt. fic. de legi. et senatuscon. i. nam ad ea. vbi iurisconsulis dicit nam ad ea potius debet adaptari ius que et frequenter et facile quam ad ea quae parraro eueniunt quia que se mel aut bis (vt ait theophrastus) contempnunt legissato res.

¶ Contra secundam conclusionem arguitur. sequitur quod quis septies in die potest celebrare lici et te consequens est inauditum: ergo antecedens non est audiendum. consequentiam probo. sit sortes qui celebrauit mane iam venit funus ad ecclesiam secundo celebrauit dicta illa missa vnus episcopus accedit iam debet celebrare quia occurrit illa rationabilis causapostea veniunt nuptie: eodemmoo pono quatuor pauperes pagos vt contingit crebro in aliquibus partibus vbi distant parrochiani quinque aut sex leucis ab eo clesia videtur quod presbiter potest visitare pagos istorum parrochianorum et quater celebrare. Insuper se quitur quod esset in facultate alicuius domini venire ad ecclesiam vel non et per consequens causa potest esse mee celebrationis et quod capiam corpus domini et mihi conferatur gratia virtute operis operati.

¶ Ad primum non lucidum est quid esset faciendum in illo casu videtur quod manendum est in secunda celebratione et non procedendum vlterius propter consuetudinem et sic est status in fine secunde sicut theologorum sacra facultas parisiensis dat bachalariandis suis ratione cursus annum regentie et tamen non daret duos annos pro omnibus cursibus buridani. Ad aliud conceditur quod superueniens est causa occasionalis gratie quare mereor et hoc patet de dante sex paruos alipos ministro.

¶ Contra tertiam conclusionem argumentor. presbiter tenetur celebrare vel ergo quo libet die et tunc conclusio est falsa vel in aliquo die et in aliquo non tenetur et signetur dies ille.

¶ Respondetur in die parasceues presbiter non debet celebra re quia tunc apostoli latuerunt propter metum iudee rum. quelibet alia est dies conueniens celebrationis: celebrare missam est preceptum affirmatiuum pre bitero et distinguendum est de presbitero vel beneficii ecclesie habet et tunc est magis deuinctus si seruiens altari de altari viuere debet sic viuens de altari ser uire debet eidem tenetur celebrare pro loco et tempore si sit alius presbiter non habens beneficium et hoc potest esse multiphariam. fortasse est paraleticus vel laborat alio morbo in quo non potest commode celebrare vt morbo comiciali laborans vel est irregularis occidendo hominem vel aliter in casu in quo non consueuit dispensari vel non potest adire dispensantem vel rationabiliter presumit quod secum non dispensabitur tunc est excusatus alioquin videtur scandalum aliorum et irrisio capere sacerdotium et numqua celebrare si diu viuat: si statim post sacerdotium mo¬ riatur non obstat potest tamen contingere casu in predicatione quadragesime vel lectura a pro alio pro officio quod homo diu abstineat a ce bratione rationabiliter. non auderem sac excusare a peccato si non celebret in principalibus festis si non habeat legitimum imped festo natali domini penthecoste paschate omnium sanctorum festo assumptionis diue virginis et illud po borari per maximum pontificem de celebra. missa. c dolentes. §. Sunt. sunt inquit pontifex qui missarum sollennia vix celebrant quater in anno et etiam hoc est ab eo reprehensum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2