Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 2
An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu¶ Distinctionis vigesime prime questio secunda. Uero secundo hanc questionem an sigillum confessionis sit tenendum in omni casu. S Pro solutione questionis in primis notabis. sigillum secreti eti sigillum confessionis se habent sicut superius et inferius non omne sigillum secreti est confessionis bene tamen econuerso. Pre terea aduerte quod seruare secretum in confessione est de iure nature diuino et humano. quod sit de iure natu re: patet per illud matthei septimo. omnia quecunque vultis vt faciant vobis homines facite illis hoc est enim lex et prophete que vultis id est velle debetis secundum rectam rationem. glosa interlinea ris super illo verbo dicit. voluntas tantum hic de bonis dicitur. omnia enim precepta decalogi ordinantia hominem ad proximum non sunt nisi quedam conclusiones deriuate exillo principio sed nemo vel let quod aliquis reuelaret secretum eius cadens in eius notam: ergo debet idem velle de proximo eius. est de iure diuino quia per oppositum datur occasio non confitendi vocaliter contra ius diuinum etiam de precepto humano. extra de penitentiis. omnis vtri usque sexus. talis reuelans debet deponi et detrudi in arto monasterio et cum hoc est grande peccatum. patet. omnis vtriusque sexus.
¶ Istis notatis respon deo ad questionem per conclusiones. Prima est: qui libet reuelans secretum proximi per quod proximus leditur in fama vel in alio bono peccat. proba tur hec conclusio. quilibet contraueniens iuri natu re peccat seruare secretum proximi est de iure nature: igitur. Insuper est de iure diuino quod sequitur ex illo immediate tanquam conclusiosub premissa ma thei septimo. omnia quicunque vultis. etc. Item pro uerbiorum vndecimo. qui ambulat fraudulenter reuelat archana. et recitatur quinta questione quin ta. qui ambulat. si quis sciat secretum peccatum fra tris extra confessionem contra communitatem innocentem dictum est in decima nona distinctione. quid faciendum est. Ex hac conclusione infertur nemo debet peccatum suum occultum propalare extra confessionem: patet quia non alterius: ergo a fortiori non suiipsius: nec sequitur quod sit ipocryta: non est idem tacere verum et ostendere falsum. pe tis an aliquis potest reuelare penitentiam ei iniunctam. dicitur quando cadit contra confessorem non oportet. Forte precepit mulieri vel iniunxit in peni tentiam vt ipsa abstineat a societate talis qui sciens presbytero nocebit et summatim quando cadit in priiudicium confitentis vel confessoris non debet detegere si in neutrius iacturam bonum est non dicere et abstineat a talibus tamen non semper est peccatum dicere.
¶ Secunda conclusio quilibet reuelans con fessionem plus peccat quam reuelans secreta extra con fessionem. patet: quanto res debet seruari secretior tam to propalare est enormius: sed illud dicitetr seruari secretius: quod patet: alioquin retraheret homines a con fessione que a deo precipitur et ab homine simul qui consulit doctum de a peccato vel b tacendo de per sona non est proditor confessionis. patet de peniten tiis et remissionibus. capitulo. officii. vbi papa non arguebat legatum consulentem de peccato quod asseruit se audiuisse in confessione. Quis non debtut copulatiue propalate peccatum auditum in confes sione bene tamen disiunctim vt audiui tale peccatum in confessione audiui sortem in confessione non tamen audiui sortem in tali peccato tenende sunt etiam circunstantie in confessione que aperiunt sigillum confessionis et alias personas si sortes cognoscens consanguineam hoc confiteatur sicut oportet presbytero debet illam tertiam personam celare nec eam ammonere plusquam nichil intelligeret de hoc de impertinentibus vt de parentela. nomine. gradu. patria. et impertinentibus ad peccatum non est necesse in hiis tacere nec laus: socius sancti thome qui eum audiuit in confessione dicebat ma gnum acquinatem virginem et innocentem et in hoc non est reprobandus dummodo indirecte non redundat in ostensionem peccatorum alterius vt audio nunc sortem et platonem dico coram aliis: iste sortes est virgo et totus bonus videor appropinquare fimbriis platonis in illo casu: propterea vel tacendum est in proposito vel circunspecte con siderando nisi indirecte famam videatur denigrare vt multi sunt magnificantes titium qui apparet in exteriore homine optimus te presente tu communiter audis titium in confessione scis eum vpocritam potes te simulare non audire vel cum eis lo qui secundum quod apparet in exteriore homine si lap cus vel interpres audiat tenetur etiam seruare setretum confessionis alioquin puniendus est secundum arbitrium seueri iudicis pena in capitulo. om nis. ei non appropriatur cum non est sacerdos. et si quis in confessione dicat se velle occidere hominem et non penitere et per consequens non potest absolui hoc est obseruandum et dato quod dicat se he reticum et irridere confessionem adhuc omnia sunt celanda alioquin dabitur occasio reuelandi confesf sionem optimam dicendo dixit se irridere confessionem et hereticum: et vbi esset confessor qui peccauit absoluendo simoniacum episcopum quem non poteratantequam deueniatur boc in noticiam tacendum est illud peccatum et non consitendum potissimum illi qui cognosceret indirecte et stat quod nunquam teneatur illud confiteri: patet de iure nature est eti diuino tenere secretum auditum in confessione confiteri pec cata occulta sacerdoti de iure diuino pure positiuo et de eodem estaliud: ergo vnum quod videtur esse preceptum in illo casu alteri cedit nunquam est oppositio in preceptis diuinis: licet nobis interdum difficile quod est acceptandum. Sed dicis ex hac probatione cognoscens suam filiam vel neptem so lam non tenetur illud confiteri cum est de iure nature et diuino tenere secretum peccatum occultum alterius que forte suggestione est inducta vel ipsa nesciente in ebrietate vel dormitione secundum omnes vnum est confitendum et non aliud: et dico non esse idem et sic pono maiorem quando videntur duo precepta diuina opposita quorum vnum est positiuum tantum aliud reuocans et exponens quod non tenet in illo casu nec manet preceptum positiuum est capiendum et aliud relinquendum nisi aliud proceptum naturale videatur tantum iuris diuini includere sicut aliud: tunc pure positiuum est relinquen dum est vnum positiuum diuinum confiteri et cum illo annectitur aliud diuinum confessum tegere ali as aliud non impleretur et cum hoc seruare secretum est de iure nature: ergo nullum peccatum quod audio in confessione in lege gratie possum reuelare per quod deuenietur in noticiam alterius. Ius diuinum est quod confitear omnia peccata mea mortalia et circunstantias potissimum in aliam speciemutantes nisi fuerit aliquod acceptum in confessione: ergo sortes debet se confiteri de consanguinea.
¶ Primum correlarium. romanus pontifex non potest dispensare de reuela tione secreti: patet: non potest infringere ius nature quemadmodum non est conditor nature neque ius diuinum quemadmodum non est deus et a fortiori nec aliquis alius homo.
¶ Secundo sequitur quod veniens a casu prope confessionis locum confessio nem audiens debet seruare sub pena peccati mortalis secretum et non peccat si casualiter accedat sed si a certo proposito vt audiat mortaliter pec cat.
¶ Tertio sequitur quod si aliquis garrulus vel vi nolentus aliqua verba euomuerit in secreto que possunt ei nocere tenetur audiens sub pena peccati non reuelare siue dicat narro vobis hec in secreto siue non.
¶ Quarto sequitur quod illud raymundi n chil valet in quo dicit quod peccator non tenetur celare peccatum in fide rod. quod tenetur celare peccatum confessum non committendum: et sic illud carmen veritatem nonconcludit. Est heresis crimen quod nec confessiocelat: quemadmodum sunt multa alia pro auctoritatibus introducta confessor in aliquo tali scelere potest dicere superiori domine vigiletis super gregem vestrum est lupus inter oues et per hoc non constabit quisnam ille sit.
¶ Contra predicta ar guitur: quia probabatur per notabilia et conclusiones quod reuelans peccat quia contrauenit triplici iuri: et arguitur sic: non plus peccat aliquis contraue niens iuri diuino propter preceptum humanum: es go male hoc ponitur pro conclusione: consequentia est nota. probo assumptum da quod plus peccat: es go quemadmodum romanus pontifex potest ali¬ quid precipere inter omnes christianos seruandum: ita episcopus in sua dyocesi et synodus et archiepi scopus et legatus: ergo propter prohibitionem infinitorum peccatum erit infinite graue et a multitu dine prohibentium crescit malicia peccati. Similiter sequitur quod summus pontifex potest facere quod tam graue peccatum erit contrauenire pro precepto suo sicut precepto dei quia istud est finite malicie: ergo tot prohibitiones summus potestifex potest super aliquo quod omissio summi pontificis erit grauior omissione precepti dei. Dicis forte peccatum non esse maius propter multorum prohibitiones vel precepta. Contra tunc per te religiosus rapiens pecuniam non plus peccat quam simpler laycus ceteris paribus. Item sequitur quod doctores theologi iurantes fidele testimonium prestare de hac calariis non plus peccarent quam non iurantes et examinatores sancte genouefe quam inferioris examinis et tunc nichil prodesset iurare. Si forte concedas quod contraueniens plurium superiorum preceptis sci ens plures precipere peccat totidem peccatis quon sunt superiores precipientes. Contra: vel omnes superiores equaliter obligant sic scilicet quod con traueniens episcopo tantum peccat sicut contraueniens pape vel non. Respondetur quod contraue niens plurium preceptis plus peccat in grauitate quam paucorum preceptis contraueniens: sed non sequitur quod peccatum erit infinite graue quia non sunt infiniti superiores. Etiam stat quod contraueniens su periobus nescit se eis contrauenire: etiam non quilibet superior potest obligare sub pena peccati: nec multi prelati in qualibet materia.
¶ Secundo arguitur contra secundam conclusionem probando quod licet reuelare confessionem si iudex cogat confes sorem respondere affirmatiue vel negatiue de vnoe peccato ei confesso vel concedit confitentis peccatum et sic contra conclusionem vel negatiue respon debit et sic mentitur vnum exterius profert aliud interius cogitat ista est falsa non scio iste fecit tale pelictum sua contradictoria est hec: scio iste fecit ta le delictum scio per confessionem: ergo scio hoc an tecedens est verum ergo consequens. Preterea con sitens dando facultatem confessori vt dicat eius pec catum in confessione facit quod confessor reuelando non peccat. Respondetur ad primum argumentum. presbyter confessor debet dicere iudici siue fuerit superior siue inferior male queris a me domine iudex si cut aristoteles dicit non omnis questio est geometrica sic non omnis questio pertinet tuo foro ista questio non est foro impertinens sed obuians. vel si aliter non possiteuadere dicet non scio istum fecisse hoc peccatum et illa debet moderari non scio ad significandum ego scio in sensu contradictorio est falsa si sic moderetur si non habeat illud moderamen af firmatiua sicut negatiua non contradicunt quia non habent eadem predicata. iste iudex vel alius petit in foro in quo dico me nescire sicut de diocesi meldensi non tenetur respondere episcopo Parisiensi: dicis tamen non debet mentiri cuicumque sed tacere potest dico nullatenus iste mentitur dicit sicut assentit profert exterius ego nescio istum tale crimen commisisse intelligit tamen mentaliter supple ad reuelandum in foro in quo petis si indoctus proferens il lam cathegorice se credit mentiri et tamen ita profer sibi imputetur. dicis saltem fallit et decipit alium. Respondeo prout fallit sonat in vitium hoc negatur alius decipit seipsum male intelligens sensun totalem propositionis si dicerem niniuem esse aliam ciuitatem a babylonia caldeorum et tu putas me dicere niniue est babylonia tu fallis teipsum non autem ego. dicis non esse idem de virtute sermoni te fallo diligenter aduertis tamen non capis sensum in quo propositio capitur diligenter aure exteriore bene capis et non aure mentis et si intelligas sen sum totalem non eris certioratus sed abibis anceps sicut a principio non licet passim sic proferre nisi vbi rationabilis causa occurrit non semper respicienda sunt nuda verba sed circunstantia materie exponit negotium. Si dicas responde de virtute sermonis sic dicam respondi et semper mea respon sio habet illam interpretationem et iuro per deum me nichil intelligere in hac partem semper intellige ad tibi reserandum: modo iste non contradicunt scio istud in foro interiore et nescio illud ad tibi reserandum nec ille scio hoc non scio hoc simpliciter prolate in voce si negatiua habeat suam expositio nem et affirmatiua suam licet sunt singulares tamen non habent eadem predicata cum suis comitibus exposite. Si dicas non est verius contradio re quam toti propositioni negationem preponere. For te si procedis illa via habebis cauillationes non homo non est animal si a confundat confuse tantu negabitur tibi quod contradicat huic a bomo non est animal: et hec non omnis homo est b animal si b affirmatiua faciat animal stare determinate similiter hic non hominis a asinus non est animal vbi in affirmatiua terminus distribuitur in ordine ad duos terminos quorum vnus stat determinate et alter confusse tantum: et proterue querendo mereris intrincatas scalas methaphoricas: sed transeat quod non est verius contradicere quam toti propositioni negationem preponere tenendo eadem predicata cum requisitis aliis ad bene contradicendum potes habere analogias ego autem non ascendam ad diem festum bunc et tamen ascendit intelligitur in manifesto. similiter de die autem et hora nemo scit nefilius intelligitur per scientiam acquisitam vt ho mo. idem patet de mendatio iacob: ego sum filius tuus primogenitus esau: et solutio illius radicalis huic argumento satisfacit. quo fit nichil est quod dicunt aliqui scio vt deus sed nescio vt homo confes sor absoluit vt homo. baptisat vt homo. scit vt homo vt minister. Secundo patet: nulla est apparentia de mendacio et sic potest homo respondere quod nesciat siue queratur siue non nec fallit. Ad aliud nego quod potest confitens dare facultatem confessori ad reserandum auditum in secreto esset in preiu dicium totius communitatis et deo contradicente sicut mulier soluta non potest dare dominium sui corporis soluto sine matrimonio nec est domina ad dandum hoc modo si hec via esset licita potest iudex cogere confessum dare facultatem confessori reuelare verum auditum in confessione et sic impe diretur confessio. propterea sacerdos non debet ac quiescere danti facultatem ad reserandum quod cognoscit solum hoc modo si cognosceret aliter per auditum vel visum potest illud dicere dicendo vidi hoc vel audiui hoc tali via et sic auditum in confessione potest reserare dum scit aliter quam per confessionem alioquin sortes spolians templum spectantibus pluribus presbyteris potest illud peccatum cuilibet illorum confiteri quod eos tacere opor tet quod est absurdum. Tertio arguitur: presbyter potest bene dicere sine peccato audiui peccata istius et tamen tunc diffamat eum. Forte dicis et be ne licet dicere sic in confuso audiui confessionem istius / audiui peccata istius / audiui mortalia istiusde venialibus non est confessio necessaria sed non potest dicere horribilia peccata istius in confessione istius. Sed contra: bene sequitur audisti peccata istius: er go hec vel illa et sic de singulis demonstrando per hec duo et illa alia duo: consequentia est bona et antecedens licitum: ergo consequens est licitum et que ro que peccata audiuisti in confessione. Responde tur quod potest dicere audiui peccata istius et concedo consequentiam supposita constantia: ergo hec vel illa et totam disiunctiuam: sed pro nulla parte Item in constantia tantum est illiciti sicut in consequente. Si dicas non est de iure nature vel diuino audire istum nunc in confessione: ergo non teneor illis legibus peccata istius tenere secreta consequentia est nulla vouere vel promittere est de comsilio sed seruare promissum vel votum de alio iure et si confessor vir belial confessionem platoni reserat plato tenetur illud tegere / alioquin cooperatur peccato sacerdotis: nec potest illud prelato precipienti detectionem insinuare plusquam sacerdos licet ipse plus deuinciatur et ita si plato dicat ciceronicicero erit obnoxius illud seruare sicut plato. Quo fit si sciam quempiam excommunicatum in confessione non est ab eo recedendum. Quarto arguiur tur probando quod liceat exprimere peccata confessa pono quod sortes intendit capere bertam in facie ecclesie sed antea cognouit sororem vel cognatam vadit ad presbyterum et consitetur se sicut est modus ante sacramentum matrimonii vel presbyter dabit eis sacramentum et tunc peccat citius antequam peccet debet mortem subire quia non est timor cadens in constantem virum si noluerit coniungere eos oportet assignare rationabilem causam quam non potest nisi confessionem reuelet. Preterea pone quod vnus religiosus moretur extra claustrum et confitetur se suo superiori quod ibi peccat vel abbas relinquet eum manere ibi et tunc non releuat eum a peccato quantum potest et sic non est bonus pastor vel eum deponit de illo loco et tunc exit suspicio quod est propter aliquod enorme peccatum. Preterea pone duos conuenientes pro homicidio praesbyteri sortem et pla tonem ambo ingrediuntur nemus sed sortes in primo ingressu nemoris consitetur suum peccatum et quod ambo conuenirent in hoc quod presbyterum occideren in nemore tunc si presbyter ingrediatur occidetur si non ingrediatur erit reuelator confessionis directe vel indirecte. Respondetur quod presbyter debet dissuadere sorti omnimodo ne contrahat et ostende re se impeditum si honeste potest: vt puta quande non incumbit ei ex officio sinautem si non potest quia peccatum est occultum coniungat eos quemadmodum deus iude suum corpus dedit quia peccatum erat occultum: nec ipse est in causa quare peccant simul manendo ac si esset matrimonium saltem imputabiliter facit hoc quod iuridice facere potest ne mo peccat in hoc quod iuridice facit. Ad aliud dicitur quod si consuetudo sit remouere religiosum ad nu tum superioris potest eum remouere si sit consuetu do quod maneat ibi nisi in eo reperiatur aliquod ratio nabile in foro exteriore eum relinquat melius est pre lato quod alius sit perditus quam ipse peccet. Ad tertium dicitur quod presbyter fingat honestum modum non intrandi nemus ne alius possit percipere quod boc intellexit in confessione. Quinto argumentor ponendo quod sortes confitetur sua peccata presbytero et con fitetur ei quod iam cepit de bursa presbyteri decem scuta: quid debet presbiter facere: vel si confiteatur se cepisse equum presbyteri alias quam emendam po test presbyter habere. Similiter mutetur casus de sor te et platone sic: sortes proponit occidere platonem in nemore et hoc confitetur presbytero in ingressu et plato est presbyter simul vix possunt resistere sor ti si nemus ingrediantur: videtur quod presbyter in illo casu potest hoc platoni significare. Respondetu presbyter potest suadere sorti restituere pecuniam quam si restituere nollet quiescat de equo si sciat vbi est potest fingere causam honestam eundi ad partes illas vbi est equus et vendicare equum hoc est impertinens ad reuelationem confessionis. Si dicas bomo non debet capere maiorem certitudinem in confessione quam ante habuit extra confessionem ve rum est determinate hoc imponendo: sed potest facere vnum indifferens quod ducit eum in maiorem noticiam nec propterea est proditor confessionis. Ad aliud de presbytero dicitur quod potest mittere platoe nem huc vel illuc quod afferat vtrem vini ab vrbe de qua venerunt vel aliquod simile et si timeat sibiipsi eat secum.
On this page