Quaestio 12
Quaestio 12
An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
¶ Distinctionis quadragesime none quaestio duodecima. Uodecimo queritur circa hanc distinctio Inem an sensus beatorum in patria erint in actibus suis.
Respondetur per conclusio nes duas. ¶ Prima est aliqui sensus non exibunt in actus suos probatio gustus non exibit in actus suos in celo odor apprehenditur cum quadam vaporali euaporatione que a corpore odorifero resoluitur quae non erit in patria quod sit talis resolutio patet non alias pomum vel aliquid multum odoriferum diu in manu de tentum tabescit et aliqui pereunt odore venenoso quod non est facile captum si odor tantum intentionaliter fiat si quis contendat quod nulla est euaporatio per medium quia non videtur quod tigrides et aquile venirent ad centum leucas vel quingentas solo odore duce et sicut erat tempore belli grecorum que aues numquam alias erant vise in grecia odor non tantum multiplicatur illud non euitat propositum forte non est adhibenda veritas illi narrationi forte quia animalia rapacia sunt acutissimi visus vt a remotis habeant predam in altis iugis modotium viderunt ad magnam distantiam vs fertur de aquila alte volante capiente piscem in mari vel forte ventus differebat illo tempore odorem ad tamtam distantiam etiam quid conducit exire in actum gustus in patria cum ibi nec comeditur nec bibitur.
¶ Secunda conclusio aliquis sensus exit in suas operationes. patet de visu. apocalipsis. v. videbit eum omnis oculus. hoc patet de sensu auditus vt glosa et interlinearis et marginalis tenet super illo verbo psalmi. Exultationes dei in gutture eorum. psal. cxlix.
¶ Sed contra hanc conclusionem argumentor vox non fit nisi mediante aere. vt patet in de anima. modo non est aer in celo: igitur. Insuper si sensus exeant in suos actus impediunt voluntatem et intellectum exire in suas operationes. propterea cecus melius aduertit quam videns et magnus dolor in vno menbro facit dolorem paruum in alio apparere nullum. Ad primum dicitur non requiritur aer ad vocem nisi pro hoc statu sicut requiritur aer ad viuendum ad inspirationem et respirationem et per hoc etiam causatur loquela deus hoc totum supplet si deus potest producere vocem cum aere potest sine aere aer nec est materia nec forma vocis materia scilicet ex qua ergo deus potest supplere vicem aeris deus potest facere quod homo loquatur et viuat semper in vacuo preter rationem est dicere quod celum frangitur more aeris in loquendo. Ad secundum nego quod se impediant vt supra crebro dictum est deus omnem defectum supplet.
¶ Sed forte dubitas cum beati dotentur suis dotibus videtur per subtilitatem transeant pre celis et non superferuntur Respondetur concedendo corpora beatorum erunt cum celo penetratiue in celo non est vacuum nec est verosimile quod celum cedat corpori beati sicut aer hie nobis dat locum sed cum agilia corpora habeant stant vbicumque locorum voluerint sicut angeli manent in hoc loco vel illo.
¶ Dubitatur an beati post diem iudicii erint beatiores quam nunc sint. Respondetur non intensiue puta nec erit intensior visio dei nec dilectio et sic de gaudio. quod patet vel hoc prouenit a maioritate gsrtre vel lumine glorie vel roboratione potentie vel ex presentia obiecti vel propter aliquod impedimentum in anima ante corpus resumptum nullum istorum est dicendum: igitur nec gratia nec lumen glorie augebuntur obiectum est nunc presens sicut tunc est eadem potentia nunc sicut tunc erit et nullum est impedimentum in anima Preterea tunc erit mutatio hominem a suis ordinibus detur nunc angelus equaliter beatus cum sancto petro michael palam est hunc angelum non esse magis beatificandum et petrus magis beatificabitur et sic de aliis hominbus et cum homines assumuntur ad ordines angelorum variabunt suas sedes post diem iudicii amplius da quod petrus et iohannes euangelista discesserunt in paribus meritis tunc vsque ad diem iudicii iohannes magis beatificabitur intensiue quam petrus. patet. supponendo id quod vulgo dicitur quod nunc est in celo in cor pore et anima.
¶ Contra istud argumentor dannati erunt miseriores post diem iudicii quam nunc quia tunc punientur corpore et anima nunc autem anima ergo sic erit de beatis. Insuper beatitudo moysi et pauli erit maior post rei surrectionem quam fuerunt ergo beatitudo petri et andree erit maior quam nunc sit. Ad primum dicitur argumentum a simili frequenter claudicat quarto pede etiam tristicia causata a visione diuine essentie non augebitur in dannatis post diem iudicii sicut visio illius essentie et dilectio non augebitur et ad hoc est simile si sit sermo de dolore corporis et illo cruciatu quo ad aliquid est simile cum beatis quia beatorum corpora erunt dotata suis dotibus et habebunt beatitudinem quam pos sunt habere conceditur reassumpto corpore erit maior beatitudo extensiue licet non intensiue et sic intelligitur glosa apocaisiperensis. vi. vidi sub altari dei animas interfectorum que dicit quod anime sanctorum modo sunt in minori dignitate quam future sunt post resurrectio nem et hieronimus vt patet in littera qui dicit peracto finali iudicio deus ampliorem grartam monstrabit sanctis. Ad secundum argumentum de moyse et paulo si tibi negetur antecedens difficulter ipisum probares sed concedo antecedens et nego consequentiam plura habebant merita in morte quam tempore illo quo deum viderunt.
On this page