Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento

¶ Distinctionis decime questio vltima. VTrum aliqua creatura potest mouere cor pus christi prout existit in sacramento. Pro solutione questionis ponuntur alique propositiones.

¶ Prima est apud multos communis sacerdos vel laicus leuans hostiam s non mouet corpus christi. probatur. quando aliqua duo mobilia sic se habent quod motor non potest leuare alterum diuisim in parte vel in toto / nec coniunctim sed sic est quod si corpus christi maneret in aere sicut manet in hostia vel in vacuo presbiter non potest mouere corpus christi igitur. Forte dicis hoc magnum pondus non potest trahere sortes sine curru tamen pondus potest trahere in curru vel naui onusta vn artificiose venetiis fit in extremitate eridani hoc non valet cum excluditur in maiore per hoc quod dicitur in parte vel in toto / dicis sortes non potest mouere duas animas intellectiuas separatim in parte vel in toto et tamen potest eas mouere coniunctim quando informant materias trahendo sortem et platonem mouet eorum animas adde in maiore et non se habent sicut actus et potentia vel sicut subiectum et accidens vel naturalem colligantiam qui mouet vnum mobilium contingenter et voluntarie coniunctorum et non naturali colligatione non propterea mouet reliquum sic est de eucharistia et corpore christi igitur. es est simile si angelus determinat se voluntarie esse cum lapide a mouens lapidem non mouet angelum sed ipsemet angelus Quicquid sit hec probatio est ines ficax et minor negaretur nichil obstat qui presbiter quantumcumque debilis potest mouere corpus christi diuisim et causa est cum est donatum dote subtilitatis et si in eo sit grauitas illa non resistit sicut actu nichil ponderat aqua nisi extra suam spheram sed in hoc est discrimen elementum resistit attractioni extra suan spheram corpus glorificatum nullibi resistit exercendo grauitatem ergo si corpus vnum glorificatum relinquatur sue nature nichil obstat quin leuetur a prespri bitero vel alio.

¶ Secunda conclusio aliqua creatura potest mouere corpus christi vt est in eucharistia. probatur. anima christi potest mouere corpus christi. patet. est sufficienter motrix sicut quecunque anima corpus christi mobile et dote agilitatis dona tum ergo aptissimum ad mouendum ergo potest anima ipm corpus mouere organice vel non organice cum eadam anima numero intellectiua est potentia organica quia in aliqua operatione vt in visione vtitur organo et potentia non organica quia in actu voluntatis et intellectus non vtitur organo saltem non oportet / potest moue re non organice hoc est omnes partes eque primo subito potest suum corpus mutare organice potest mouere hoc est primo vnam partem et postea reliquas non sequitur hec anima est potentia non organica ergo non est potentia organica non infinitabatur totale predicatum a negatione infinitante et propterea non arguitur a regula. ii. peryarmenias.

¶ Tertia con¬ clusio anima christi concurrit semper actiue ad motum sui corporis dum mouetur in eucharistia. probatur: semper est determinatio dei quod maneat cum eucharistia: sed deus partialiter concurrit ad illum motum sicut causa prima et voluntas creata christi hoc pult et se conformat voluntati diuine / nec patet ratio quare non debeat coagere licet deus non egeat ope causarum secundarum in causando non impedit eas vt proprios motus agant dans nobis exemplum mutuo suffragari.

¶ Quarta conclusio apud omnes leuans hostiam ab altari vel ali unde est causa sine qua non mouetur corpus christ patet illa causa posita mouetur corpus christi si non poneretur quiesceret eucharistia: igitur.

¶ Quinta conclusio corpus christi mouetur in eucharistia: probatur: presbitero leuante corpus christi ab altari ad verticem capitis corpus christi incipit esse in loco in quo prius non erat puta in aere super capunt presbi teri: et licet esset idem aer qui erat super altare immediate est alius locus per equiualentiam / deserit ter minum a quo: ergo mouetur localiter etiam successiue ducitur ad capunt presbiteri alioquin dabis separationem inter corpus christi et eucharistiam. Rationes durandi contra hanc conclusionem apparentiam nullam habent quando corpus christ i incipit esse in eucharistia non mouetur: ergo nec in leuatione: consequentia est nulla cum in prima non reliquatur terminus a quo vt dicit beatus aug. in expo. psal. Iiiii. donec finial sclium sursum est dominus. etiam non transit per medium. secus est in proposito. Secundo arguit non frangitur cor pus christi fracta hostia: ergo nec mouetur: nego consequentiam consequens est ostensum falsum et antecedens verum sicut dicitur in sequentia huius corporis sumit vnus sumunt mille tantum iste quantum ille.

¶ Sexta conclusio corpus christi naturaliter mouetur motibus contrariis: probatur hostia ascendit edimburgi et alia eodem termpre adequato descendit hadingtone et idem corpus christi est in i lis duabus hostiis igitur. quod hoc sit naturaliter et non miraculose patet. si sortes poneretur in duobus locis in niniue et in babilonia caldeorum potest vtramque vrbem relinquere obuiando in medio et hoc naturaliter motu pgressiuo a motore intrinseco scilicet anima. sicut ignis de nouo creatus et miraculose naturaliter calefacit non valet dicere per accidens ad motum alterius seclusa hostia et cor pore existente in duobus locis illud sequitur petit an praesupponit miraculum. Dico nomina signt ad placitum in quid nominis mirac i solet addi insolitum et sic non est miraculum.

¶ Septima concluus dum hostia rotunda vel circularis giratur super suo centro corpus christi non mouetur patet: manet semper in eodem loco et quaelibet pars eius: igitur si hostia fuerit trigona tegragona pentigona extogona vel qualitercunque multiangula in partibus remoti a centro signabili mouetur.

¶ Octaua conclusio interdum hostia mouetur et corpus christi contentum in hostia non mouetur. patet si circulariter moueatur hostia super suo centro tunc corpus christi non mouetur per praecedentem et tamen hostia mouetur quod patet: quelibet pars hostie est in alio et in alio loco: ergo mouetur licet tota maneat in eodem loco / non alias celum solis mouetur cum totum celum est semper in spera martis Idem de mola fabri. Sed forte dicis: quelibet pars hostie est in alio et alio loco: ergo tota hostia: patet si quelibet pars acquirit nouum locum: ergo omnes partes acquirunt nouum locum omnes partes sunt hostia ergo hostia acquirit nouum locum. Item due prime partes proportionabiles acquirunt nouum locum tres prime quittuor quinque et sic de quibuscumque finitis ergo totum acquirit nouum locum. Amplius. signemus totam hostiam dempta parte digitali vel minori quae dicatur a reliqua pars be totum b ac quirit alium et alium locum ergo totum alioquin parua pars hoc im vediet cum semper a maiore debet esse denominatio et separetur a a b tunc habebitur quod tota hostia mutabit locum. Ad primum nego argumentum dato etiam quod hec partes acquirant nouum locum et heec partes sunt hostia non sequitur quod hostia acquirat nouum locum sed solum hostia est acquirentia nouum locum vel partes acquirentes nouum locum alioqui maior extremitas non predicabitur in conclusione. secundum argumentum est solutum. Ad tertium non semper a ma lore parte est denominatio argumentum non habet apparem tiam de separatione cum pars erit totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4