Quaestio 1
Quaestio 1
An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
¶ Distinctionis vigesime prime questio prima. QUia magister in hac distinctione vigesima prima querit duo. primo an aliqua pecca ta dimittantur post vitam. secundo querit de sigillo confessionis. Quero primo ergo an aliqua peccata dimittantur post hanc vitam.
¶ Secunda conclusio dece denti cum mortali et veniali veniale dimitti sine mortali est rationabilius opposito licet oppositum potest defendi.
¶ Prima conclusio probatur sic talis discedit in gratia ergo interdum habebit gloriam sed non antequam punietur pro peccatis suis vel aliquis satisfacit pro eo vel dando ei indulgentias secludo duo vltima volo quod non applicentur quod non antequam punietur. patet secundum illud prime corinth. iii. per fenum / lignum et stipulam intelligit apostolus punitionem peccatorum venialium. Et quia aliqua sunt maiora aliqua minora dixit fenum / lignum et stipulam. hoc patet. xxi. de ciuitate dei et de vera et falsa peni tentia si quis discedat in gratra saluabitur constat non simul habebit penam et gloriam nec penam post gloriam: ergo prius vapulabit perignem purgatorii. et dato quod homo sit memor in extremis de veniali scito tali et ipm non detestans non videtur quod mortaliter peccet sicut consensus in veniale est venialis ita non videtur detestatio eius occurrentis sub pena peccati mortalis requiri veniale potest multiphariam deleri vno moo patiendo penam ei debitam. alio moo psum detestando vel faciendo aliquos bonos actus quos refert in expiationem venialium. etiam dato quod non referat per aquam benedictam / per benedictiones episcoporum vt communiter dicitur propterea non oportet maiorem aquam benedictam plura tollere venialia nisi propter maiorem difficultatem vltro tolleratam tollit aliqua venialia et non omnia secundum quod deo placet idem de benedictione et non est incredibile quod frequens perfusio aque distincta hoc est per distinctos actus tollit plura et sic plures benedictiones episcoporum vel abbatum cum boni actus non relati in deletionem peccatorum venialium tollunt venialia vt est probabile isti actus sunt boni cum talia fiunt in ecclesia dummodo reuerenter et humiliter suscipiuntur quo fit peccatum deletur in alio mundo. patet de decedenti in multis venialibus cum gratia. Secundo sequitur aliquis discedit cum culpa et debito pene qui non diutius stabit in purgatorio quam discedens sine culpa debitor solum pene. patet. si sortes decedit cum veniali feno qui est debitor parue pene et plato cum debito magno pene. ex isto ferme sequitur quod veniale iunctum mortali solum punietur temporaliter ratione venialis. patet. veniali secundum legem de per se debetur solum pena temporanea ergo propter coniunctionem eius cum mortali non debetur ei maior pena. Insuper virtute clauium deus magis a malo remittit maiorem partem pene quam a minus mala vt supra ostensum est et hoc est quia maiore mina eget: ergo saltem non decet suam clementiam punire veniale vltra penam ei debitam solitarie nec ex assumpto pretendo quod veniale minus punietur iunctum mortali quam sine mortali sed equaliter. Quarto sequitur alicui dimittitur culpa cui non augetur gratia nec gloria. patet de punito in purgatorio habente gratiam similiter in inferno de peccato veniali saltem culpa dimittitur Sed ponas aliquem discedere stipatum multitudine solorum venialium circa diem iudicii. dico deus potest tantum illum punire vna hora sicut alius punitur vno an no imo septem annis per intensionem pene accipe scalam intelligentie per migramam vel colicam passionem et lenta febre si hiis non laborasti experto (vt aiunt) crede roberto. Sed dicis ponamus deum prohibere sorti continuare a actum per quancumque partem proportionalem vnius hore sub pena horali vel diurna lis discedens cum gratia punietur eternaliter. probatio in infinitis venialibus discessit pro quolibet punietur vna hora: ergo in infinitis horis punietur quae reda: dunt tantum tempus sicut in finiti anni. Eodemmodo prohibeat sortes deus vel abbas trahere digitum vltra primam partem proportionalem huius pedalitatis sub pena diurna vltra secundam sub simili pena et sic de qua libet parte proportionali trahat sortes digitum scienter ab vno extremo in aliud. dicis casus est irrationabilis cum non potest cognoscere illas exiles partes pro portionales temporis vel albedinis et per consequens non potest cognoscere quando peccat distincte et nouo peccato. Sed dicis quis peccat instantanee et tamen non cognoscit instans et sic potest peccare in qualibet parte proportionali licet non cognoscat: ergo noticia partis non requiritur ad peccatum sicut multi peccant peccato omissionis et nesciunt que res est: quicquid sit casus est preter legem de potentia dei absoluta casus est possibilis quod quis discedit in infinitis venialibus dando ei cuiuslibet partis proportionalis noticiam distinctam vel creature creabili vel vni homini potesi id imputare qui nunc est sicut originale imputat hic homo pote st cauerene delinquat et illo casu admisso preter legem potest eum iuste punire vbi voluerit vel ei dimittere culpam sicut ei placet deus non punit pro peccatis possibilibus sed pro eis que facimus vel omittimus de abbate non oportet quod peccem tangendo quancumque partem proportionalem quid sua refert de tactu mei digiti.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur in inferno nulla est redemptio vt ait iob. Forte dicis et bene nullus qui est in inferno liberatur ab eo et de faucibus eius bene tamen est redemptio quo ad peccatum veniale vel quo ad mille venialia quia homo debet solum solutionem pene licet multis aliis modis venialia delui possunt vt diximus vt puta per aque benedicte aspersionem. de consecratione. d. ii. aqua sale per orationem dominicam per pectoris tonsionem de praesentia. d. i. medicina per presbiteri benedictionem. ii. d. presbite rum. Alia positio contradictoria secunde conclusioni est quod veniale non dimittitur in inferno si iungatur cum mortali et hoc est de per accidens propter coniunctionem alterius de per se debetur ei pena finita. Sed contra dicis si quis decedit cum originali et veniali talis punietur in inferno pro aliquo tempore et tandem ab inferno liberabitur et ibit ad libum puerorum quod punietur protempore inanferno. patet. non punietur illo tempore in purgatorio quia purgatori est finis nec punietur in limbo solum ibi punientur paruuli pena danni.
¶ Respon detur quicquid sit de liberatione talis a tali situ talis semper manebit dannatus pena danni vbicumque quis post hanc vitam punitur ibi est eius infernus vel purgatorium quia beatus thomas negat casum amplius de ducitur in secundo possibilis et ad iprsum respondetur.
¶ Contra illam positionem arguo: discedat sortes in veniali et mortali vel illud veniale delebitur in alio mundo vel non si primum propositum si non deleatur: ergo sortes habens originale et veniale punietur de per se dena sensus eternaliter pro veniali contra illam opinionem sortes non punietur pro originali pena sensus sicut communiter tenent omnes. Et cum punitur pena sensus eternaliter oportet dicere quod veniale per se est causa illius.
¶ Respondetur dupliciter. Tum primo negando casum in quo quis discedit cum solo originali et veniali et causa est quia non potest ante annos discretionis aliquis venialiter peccare et si omittit tunc baptisari et non est baptisatus culpabiliter mortaliter omittit et sic non datur casus secundum aliquos: sed quid probabilitatis hoc contineat tangimus vbi supra. Tum secundo admisso casu sic dicerem consequenter concedo quod talis punietur eternaliter pro veniali pena sensus pena quidem satis miti quo ad intensionem quia pro solo veniali et illa pena sensus est sola causa perpetuitatis illius pene sensus sed non est per se. voco illud per se quod est causa omni alio secluso modo semoto originali si iste decederet in solo veniali non punietur eternaliter pro illo. originale est causalper petuitatis pene veniale causa pene sensus immediata et sic nec veniale est per se causa perpetuitatis nec originale causa per se pene sensus sed illorum peccatorum vnio est causa talis pene.
¶ Secundo arguitur contra eandem conclusionem discedat sortes cum a mortali et b veniali et plato cum c mortali equali a vel sortes punietur intensius quam plato eternaliter vel eque inense si secundum non punietur eternaliter pro veniali si primum signetur et sit illa tristicia vnus gradus vel medius gradus si sortes ergo punietur eternaliter acerbius quam plato stat quod cicero faciat mortale equale a / et adhuc vnum mortale pro quo punietur vnico gradu quo facto cicero solum eque intense punietur cum sorte et equaliter quo ad durationem quod est inconueniens. Ad secum dum admitto casum et dico quod sortes punietur eterna liter intensius quam plato et equaliter quo ad durationem et concedo quod sortes equaliter punietur cum cicerone in duratione et in intensione grgoduali sed non in ratione offense diuine ille pene sunt improportionabiles quamad modum punctum et linea.
¶ Tertio arguitur pono sortem qui discedit solum cum tribus venialibus et platonem cum vno mortali et duobus venialibus equalibus sortis.
¶ Arguitur sic deus plus punit platonem pro suis venialibus duobus quam sortem pro suis imo sequitur quod deus plus punit illum qui discedit cum vno veniali et mortali pro illo veniali quam vnum alium qui discedit cum mille venialibus quod negandum videtur a mina diuina.
¶ Ad tertium respondetur concedendo quod deus plus punit platonem pro suis duobus venialibus quam sortem: sed de per accidens illa peccata sunt inequalia quia platonis peccata coniunguntur mortali et conceditur hec con¬ clusio quod deus plus punit aliquem pro vno veniali iuncto mortali vel originali quam pro quibuscunque fini tis venialibus. Ex solutionibus omnium argumentorum potest solui hoc argumentum quod pena debita vni mortali hic dimisso non expleta in hoc mundo sed solum in purgatorio non est maior extensiue nec fortassis intensiue quam pena debita vni veniali. de pena extensiua non est difficultas: de intensiua patet: nam si non. daretur minima pena intensiue.
On this page