Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum

¶ Distinctionis trigesime secunde quaestio vnica. Irca hanc distinctionem trigesimam secundam Quero an quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum.

¶ Coclusiue respondebitur quilibet coniugum tenetur alteri reddere debitum pro loco et tempore nisi rationabilem exceptionem habeat. redde re debitum est preceptum affirmatiuum semper obligans sed non pro semper sed pro loco et tempore. probatur conclusio quilibet non reddens alteri quod suum est non habens exceptionem non dandi iniuste agit ergo ad oppositum tenetur modo. i. corinth. vii. vir non habet dominium sui corporis sed mulier et econuerso et iterum nolite fraudare inuicem nisi ad tempus vt vacetis orationi siue ex presse petatur siue occulte propter verecundiam vt in muliere non curandum est qua intentione petatur siue propterlibidinem vel fornicationem vitandam siue fuerit im bregnata vel non nec iuuat currere ad elephantem et ad pruta impregnata que amplius fugiunt conitum quia. iiii. de generatione animalium mulier et equa excipiuntur animalis propriam naturam habent aliqui in vere coeunt vt asini / cameli / porcus siluester et aues. v. de historiis animalium aliqua in decenbri vt vrsi aliqua omni tempore: oues in ante frica bis pariunt / nobiscum in europa semel propterea defficiunt arguentes mulieres impregnatas preter naturam agere pati conitum et illud patet. xxvii. q. ii. si tu. et est aug. in de adulterinis coniugiis dicit. si tu ali stines sine vxoris voluntate tribuis et fornicandi licentiam et peccatum illius tue imputabitur abstinentie. dixi in conclusione nisi habeat exceptionem non reddendi puta quia vergeret in periculum corporis viri vel mulieris et hoc ei probabiliter constaret est debilis infirmus vel vulneratus vel extinguetur fetus in vtero tunc est alio vinculo astrictus non reddere plus secundum ordinem caritatis tenetur sibi suffragari quam mulieri. item natura sibi purissimum alimenti conseruat pro conseruatione indiuidui superfluum mittit pro conseruatione speciei. S petatur in publico vel in loco sacro non tenetur ei inib dare nisi diu morati fuerint in ecclesia vt tempore hostili in limitibus hostium nec valet dicerelicet ibi mora ti fuerint tenentur ad hoc egredi sicut ad egerenda superflua prime digestionis et secunde constat no est simile nec dissimile propter fetorem mane prosequor cuilibet tamen discrimen est paruium propter illud occultum non polluitur ecclesa si virfuerit percussus lepra et vxor sana licet non teneatur cohabitare cum viro continuo potissimum interdum partim tenetur ei reddere debitum bropter talem actum non videtur quod inficietur lepra vide mus plerasque mulieres etiam cohabitantes cum leprosis illa labe no infectas ergo in fortiori a redditione illius actus etiam quantumcumque magna fuerit illa lepra vt in leonina in vltima specie lepre ergo a fortiore vbi est parua et illud patet de coniugio leprosorum. c. i. et. ii. sed quando mulier est percussa magna lepra maior est difficultas quia vir sanus ibi citius incurrit morbum quam econ uerso fertur quod cognoscens mulierem sanam a leproso cognitam incurrit lepram ergo idem vestur eam cognoscendo hec illatio est apparens licet consequentia potest negari cum apparentia sed dedita opera illius apparentiam missam facio et quando ipsa est infecta lepra leonina quod partes frustratim decidere videntur vir non tenetur reddere debitum mulieri ne incurrat morbum quam do est probabile quod per illum actum incurret sed si iudicio medicorum homo incurrit lepram talem cognoscendo ad hoc non tenetur tunc. si dicas vir et mulier iudicantur ad paria quo ad copulam: verum est quando cause sunt pares quod in proposito non contingit. Sed quando mulier laborat menstruo vt solent mulieres ante senium potest ignorantia virum excusare et mulierem si nesciat aliquod detrimentum ad hoc sequi sed si ei consteterit secundum iudicium prudentum non est ita certum hieronimus super illud. esaie. Iixiiii. iusticie nostre quasi pannus menstruate dicit tunc concipiuntur membris dannati ceci claudi leprosi vt quia parentes non erubuerunt in conclaui omisceri eorum peccatum patenter et aperte redarguatur in paruulis et leuitici. xviii. ad mulierem quae patitur menstruum non accedes nec reuelabis feditatem eius. glosa mar ginalis dicit vtrique interim interdicitur accedere ad altum. leuitici. xx. talis lapidabatur ad mortem. sed forte dicis hoc est cerimoniale. Item nescitur an tunc generabitur proles ipa est sterilis vel impregnata et si non cum semel erit impregnata verisile est quod tunc non impregnabitur. item melius est habere prolem leprosam que nichil habere idem error contingit in leproso si error sit sed quia vnum est continuum aliud temporale non est simile reddere tunc non videtur peccatum et potest esse quod exigere ad maius malum euitandum in petente vel in alio non sit peccatum propter statutum ecclesie vt in diebus ieiuniorum et quando spiritualibus est vacandum reddere petenti debitum non videtur peccatum hoc est de iure diuino et ecclesia non intendit oppositum. Magister in. iii. capite huius distinctionis introducit beatum aug. dicentem propter processiones enim dies et ieiuniorum aliquando non licet conuenire quia etiam et hoc innuit aplus. i. corinthiorum. vii. vacantes oroui ad tempus alicitis abstinendum est vt facilius impetrari possit quod postulatur. Si quis tunc magno insultu passionis insurgente debitum exigat non videtur michi peccare. patet de ieiunio vbi esset opus transcendens facultatem viriecclesia talem non in¬ tendit obligare ad ieiunium sic in proposito. Sed contra ista dicis innocentius tertius scribit archieprio cam tuarensi vt habetur de voto et vot. redempri. c. ex ml ta. §. in tanta quod vir potest complere votum hierosolimitanum in subsidium terre sancte sine consensu vxoris et tunc non potest reddere debitum: igitur. Respondeo vxor potest talem commitari si voluerit et si noluerit par est quod ipa contineat in illo casu temporaneo redibit infra breue tempus vel interim occidetur et sic ipa potest habere alium virum aptus ad bellum in isto casu turpius ageret stando domi propter vxorem quam vlixes no lens profecisci ad troiam cum ceteris grecl propter penelopen quanto vna pugna est gloriosior altera ex parte fidelium et si vir diu moretur in palestina nolens redire habeat ipa domi pacientiam si eam visitare noluerit. ac dicis votum pegrinationis est commutabile in votum religionis tanquam in maius bonum ergo si vir potest sine facultate mulieris minus vouere et maius. nego consequentiam hic perpetuo a se abdicat venerea mulieris dissentientis preiudicium. propterea cetera sunt imparia post partum non est necesse abstinere a muliere post euacuationem illarum partium menstrui in partu vna pars manet et eiicitur cum partu secundum auicennam de animalibus alia alit fetum in vtero et. iii. ad mammillas conscendit. Forte dubitas circa dicta dicebamus licet reddere quando non licet petere contra si nabal inde bite petat abigail iuste negat si iniuste a me peteres librum meum iuste tibi illum nego. Insuper abigail consentit et cooperatur peccato alterius ergo in illo casu peccat. Ad primum nego consequentiam. Tum primo petens scit se non habere iustam causam petendi hoc mi fugit propter multa licita quae possunt interuenire es debeo interpretari casum dubium in meliorem partem Tum secundo dato quod me non lateat crebro homo iuste dat quod alter iniuste petit. patet de datione eucharistie pectori occulto petenti in publico vnus iniuste petit et a ter iuste reddit. idem patet de dante lucrum vltra sortem exemplum est de libro meo nullum. petit ille alienum cu parere non teneor cum ius excipiendo habeo modo corpus mulieris est viri sicut ipsius mulieris non in seruitute sicut seruus vel ancilla. mulier de costa vi ri est formata et non pede. propterea secundum aristotelem in postpraedicamentis est alienissimus modus habendi quo vir habet vxorem si ego pecuniam sortis haberem in custodia ipso pecuniam exigente dato quod scirem eum abuti pecunia et quod peccat ad malum finem debeo ei suam pecuniam restituere alioquin perturbaretur pax communis et fingeremus nobis causas semper tenere alienum sic si mulieri liceret in his casibus debitum negare potest impedire virum semper aiure suo palliando. ac si vir petat nephando modo concubitum a muliere reddere est peccatum. Ad secundum nego quod abigail consentiat peccato nabal vel cooperetur imo ei displicet quod alter petat sed debitum reddit. potissimum remedium est viro et vxori non superflue dormire nec comedere ad hos fetores extinguendos nam secundum aristotelem decima particula probleumatum venus comes sacietatis est. propterea dicit porcum siluestrem solum in vere appetere conitum domesticum sepe plus siluester pro vi¬ ctu querendo laborat et non tantum acquirit et frigus immensum patitur non habet tale receptaculum sicut domesticus. quo fit agricolarum et ocio incumbentium vita est expertior ab istis venereis quam delicate altorum multitudo liberorum non arguit oppositum imo proposi tum rarus coitus labor moderatus et moderatus cibus et quidem grossus ad hoc conducit secundum sapientes cui rerum magistra experientia affert testimonium.

¶ Sed dubitatur an tempore sumptionis eucharistie vir potest reddere debitum vxori. Secundo dubitatur de tempore quo probibentur nuptie hoc cognito notum euadit quando contrahi possunt quia quod non est prohibitum est concessum.

¶ Ad primum ponuntur propositiones.

¶ Si quis cognoscens suam reperiat se indispositum in crastino non debet sacramentum eucharistiam capere. hoc patet in aliis peccatis et prateres dicunt hic esse maiorem illaqueationem quam in aliis.

¶ Secunda propositio bonum est viro abstinere a propria vxore tempore quo debet capere corpus christi alias non capit cum reuerentia qua decet. si non licuit immundus capere panes propositionis a fortiori nec carnes agni odere et illud patet. xxxiii. q. iiii c. sciatis. sed an teneatur abstinere.

¶ Sit tertia propositio negatiua non tenetur cum non reperiat se cras in mortali qui illud detestatus est et confessus est tunc probauit se susfficienter ergo potest capere corpus christi. patet. i. corinthixi. et de consecra. d. ii. quotidie mundicia panum propositionum in noua lege non probat esse male actum. Ad secundam dubitationem dicitur nuptie prohibentur celebrari ab aduentu vsque ad epiphaniam inclusiue. patet. xxxiii. q. iiii. non oportet. item a septuagesima vsque in octauam pache inclusiue. patet de feriis in cap. capellanus. Item a primo die rogationum qui est secunda feria ante ascensionem domini vsque ad octanam penthecostes inclusiue quia lictera dicit post septem dies post festum penthecostes non essent septem dies nisi domini ta includeretur qui hiis temporibus contrahit reali ter contrahit: sed contra prohibitionem ecclesie et male ageret secundum versus quos recitat glosa in cap. prefato. Ecclesie vetitum nec non tempus feriarum impediunt fieri permittunt facta teneri quolibet tempore dicit glosa potest matrimonium contrahi sed nuptiarum sollenn tas tantum hiis diebus prohibetur ne coniungantur carnaliter.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1