Text List

Quaestio 20

Quaestio 20

An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere

¶ Distin. decime quinte questio vigesima. Igesimo queritur an emens rem furtiOuam tenetur illam vero domino sine reddi¬ ¶ tione praecii restituere. Pro solutione noi tabis vel aliquis emit rem furtiuam sci tam esse talem vel ignoratam esse talem ignorantia crassa vel supina et talis tenetur emptum restituere vero domino et satis suspectus erit taliter emens de furto istud patet. C. de fur. et seruo corrup. i. inciuilem. et si res perit tenetur precium restituere secundum optimum tatum in quo erat: et fructus quos vetus possessor po terat ex re consequi. hoc patet de resti. spoliat. cap. granis: sed intelligatur sicut glosa bene dicit deductis expensis que fiunt gratia querendorum et conseruandorum fructuum quod locum habet in bone fidei et malo possessore etiam predonibus. C. de fru. et li. expen. l. i. nullus casus interuenire potest qui hoc genus de ductionis impediat. f. fa. here. fundus qui. i. respon. in fi. fructus intelliguntur deductis necessariis expensis arg. xii. q. ii. nobis. at si quis emens a fure rem titii multo minoris quam valeat videns nisi ipse hac via succurreret equus esset delatus in aliam patriam et irreuocabiliter positus extra manus veri domini in illo casu vbi ita constaret vero domino tenetur refundere datum emptori in foro conscientie in foro ciuili semt proceditur ex presumptione que nonnumquam est de falso. Si est bone fidei possessor non peccat emendo nec te nendo quandiu manet in illa fide est ei ignorantia in uincibilis: sed cum sciuerit rem esse alterius tenetur ean restituere iam est male fidei possessor bone fidei pos sessor tenetur tantum restituere fructos extantes et non consumptos ante lit. conte. post litem vero conte. vni uersos. C. de nei ven. certum et si res periit durante bona fide non tenetur ad restitutionem. C. de fur. I. ii. Sed dicis: si bone fidei possessor tenetur rem vero domino restituere tunc grauabitur sine eius culpa: ergo lex de restitutione fundatur contra equitatem na turalem. Respondetur negando conseguentiam. di cat esse cautior emptor imposterum etiam esset contra omnem equitatem quod verus dominus ncn rehaberet rem suam. et cum hoc habentes malam conscientiam fingerent se bone fidei possessores quare non est mirandum quare bone fidei possessor tenetur rem restituere etiam per legem communem non tenetur fructus consumptos restituere nisi inquam factus est locupletior vt supra diximus durante bona fide: sed fructus extantes siue naturales siue industriales tenetur restituere si res non fuerit fructifera capit pro meliori ratione vel custodia et moueat litem contra vendi torem: sed dicis quo titulo manent consumpti fructus sui hoc est non tenetur illos restituere. dico quod hoc bona fides sibi facit cum determinatione legis. at dicis est contra equitatem quod res pereat in manu furis res semper debet perire in manu domini. patet in pecunia mutuatica que perit in manu mutuatarii idem tidem in accommodatione locatione et aliis contractibus. Item forte equus fuisset furto ablatus si mansisset in stabulo veri domini. Respondetur iura et rationabiliter clamant contra fures et in odium eorum hec iuste infliguntur. secus est in aliis honestis contractibus. fur semper est in mora sicut quilibet alius male fidei possessor si res deterioratur tenetur ad emendationem et si periit ad restitutionem. secus est cum rem domino tempore et loco obtulit et dominus recusauit iam fur purgat moram. Bubitatur an furtum et rapina sint eiusdem speciei specialissime. Pro solutione dubitationis dicitur per propositiones. Prima est furtum non est species specialissima. probatur. fur tum non est res ablata sed ea est obiectum furti volitio auferendi alienum vel tale putatum vt superius dictum est furtum est et quando esset res ablata idem esset ad primam propositionem boues / equi et vestes differunt ergo actus cadentes super huiusmoni specie differunt actus distinguntur per obiecta. ii. de anima. Secum da propositio aliquod furtum et aliqua rapina specie differunt. patet. furtum pecunie et rapina equi specie differunt. rapina etiam est actus voluntatis: sed terminus rapina importat quod fiat cum violentia Tertia propositio multe rapine specie differunt illa claret ex duabus prioribus. Quarta propositio aliqua rapina et aliquod furtum specie essentiali conueniunt. patet sit sortes habens hanc volitionem volo capere bunc equum esto quod videat dominum rei presentem et contradicentem et plato qui vult capere hunc equum nullo spectante isti duo actus sunt eiusdem speciei specialissime entitatiue nescis dare rationem quare specie essentiali differant. dicis habent obiecta spe cie distincta vnus vult capere alienum clanculum et alter publice non obstante renitentia modo hec obiecta specie differunt putas subtiliter cum multis in hoc dicere: sed illuderis fateor illos duos secundos actus habere discrimen specificum essentiale: sed non est necesse omnes actus furti et rapine accipere talia obiecta in casu huius quarte propositionis posuimus renitentiam circunstantiam circunstantem et non cadentem in ratione bbiecti plerique furantur qui non volunt capere alie num clanculum inuito domino licet alienum clanculum inuito oesneno velint capere. Quinta propositio furtum et rapi na semper differunt in denominationibus talibus furti et rapine interdum in specie essentiali nonnunquam in accidentaria quod furtum non sit sopines specialissima patet per species eius sacrilegium peculiatus plagiatus abigeatus: et iterum sacrilegium est species sub alterna vt patet per tres species eius sacrum auferendo clanculum de sacro non sacrum de sacro vel sacrum de non sacro.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 20