Text List

Quaestio 31

Quaestio 31

An mercatura sit licita

¶ Distin. decime quinte quaestio trigesima prima. Irca hanc distinctionem decimam quintam triIgesimo primo queritur an mercatura sit li cita. Pro solutione questionis pono conclusiones.

¶ Mercatura est licita. probatur conclusio cadit super obiectum debitum intentio potest esse recta scilicet prouidere patrie de mercantiis que habentur in alia patria deferre ad suam et econuerso / et licet actualiter intendat sibi succurrere et sue familie de vtilitate reipublice nichil cogitans non propterea inficitur actus mercandi sufficit quod finis actualiter volitus sit referibilis in vlteriorem finem honestum et quod vtile sit deferre sic merces de patria in patriam. patet. vna patria habundat hiis quibus alia vacat stannum pisces et lanam affert britannia bachum et ferrum capit eadem a francia et hispania et ita per relinquas praesrias inuenies secundum illud maronis. i. georgicorum. hic segetes illic veniunt felicius vue Arborei fetus alibi atque iniussa virescunt Graina nonne vides croceos vt tinolus odores India mittit ebur molles sua tu ra sabei Et calibes nudi ferrum virosaque ponthus Castorea heliadum palmas epiros equarum. deus varia in locis separatis dedit ne principum fastus in immensum crescat vt quilibet discat seegere ope alterius vbi terra est sterilior mare est fertilius et econuerso et ne homines ocio domi torperent sed pateriarum mores et diuitias considerarent secundum illud horatianum. impiger extremos currit mercator ad indos: per mare pauperiem fugiens per saxa per ignes. in hoc laudandi sunt rodienses vel secundum alios peni qui primi gloriantur mercaturam aliis tradidisse.

¶ Secunda conclusio mercatura crebro habet peccata incidentia. patet de mendatiis pariuriis et deceptionibus incidentibus in negociationibus parisi introducunt te in tenebris vt non bene iudices qui ambulat in tenebris nescit que vadit credens habere nigrum colorem potius nigredinem et illum petens in camera habet croceum si taxaueris vlnam panni valentem scutum petendo quanti vendunt vlnam. respondebunt duobus scutis vel alias iu rabunt se sic vendidisse et hoc est peregrinum precio si alios fefellerunt non opus est tantum a te exigere. for te dicis est consuetudo patrie offerre in precio duplo alioquin si primo verbo offerrent vno scuto vel in medio iusti precii non emeres non mentiuntur dicunt. dabitis si placet duos aureos hoc non valet ad quod propositum recedunt a remotis gradatim discedentes ad scutum nisi vt incautum emptorem capiant in latitudine inter scutum et duo scuta non prodest eorum venditioni licet sit modus sic vendendi parisius. nouim omnes duos librarios perisii qui primo verbo sunt in latitudine precii a quo non abeunt et tales cum sic cognoscantur melius pro eorum lucro vendunt quam alii dicis non esse simile de panno et aliis rebus vendi bilibus a sorte vltra pontes non cognoscetur ab vno nec vendet mercaturam nisi vtatur more communi: hoc est falsum potest dicere. ecce modum meum primo vbo non recedam a latitudine precii more vulgari dabitis scutum pro vlna nullum intendo fallere visitate alios et si non similem pannum habueritis meliori foro redeatis citius huic dabitur fides quam centum aliis et non minus vendet hec conclusio secunda probatur. testimonio sapientis Ecclesi. xxvii. due species difficiles et periculose mi chi apparuerunt difficile exuitur negotians a negligentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum hoc est dictu hec duo gentona hominum difficulter continent a pctis et de penitentia. d. v. c. qualis.

¶ Tertia conclusio ars institutoria recte circunstantionata est licita rite circunstantionatur dummoo quis emit et postea vendat cum populus rei empte egeat. dato quod lucrum habeat ratione laboris et conseruationis. hoc non ob stat sortes emit circa ad vinculam sanctim petri centum alleca beruiti vno liardo vendit sex in quadragesima vno liardo vel octo opus erat alleca sale condire et eorum habere curam plebs communis sibi non preuidet: ergo vtile est toti policie quod hec custodiantur et vendantur tempore suo et ita de aliis mercantiis tritico vino et simi libus sed error potest contingere dummoo diues omnia emit a principio impediendo forum et postea statim vendit vel postea ad libitum vt quando naues afferunt triticum de Normannia plato emit totum triticum vnius nauis in letha vt care vendat talibus hoc debet interdici a le gumlatoribus.

¶ Contra secundam conclusionem argu mentor probando quod licet ducere ementes in locum tenebrosum sortes non tenetur defectum sue mercis propalare ementi alioquin numquam bene vendet et vt mai cus tullius allegat. iii. officiorum. ex persona diogenis babiloniensis quid veo stultius quam venditorem eius rei quam vendit vitia narrare quid autem tam absurdum quam si domini iussu ita preco praedicet domum pestilentem vendo licitum est venditori tenere se idennem. aliud est tacere verum et dicere falsum. primum est licitum quando homo illud vrum detegere non tenetur. si dicas bomo debet se tenere indennem sine iactura alterius: contra si emptor vel venditor incurret iacturam citius venditor debet sibi succurrere. Respondetur vel defectus rei vendite est patens vt puta equus est monoculus vel claudus et hoc constat emptori vel est verosimile venditori quod emptori constat non tenetur illud resera re quia inane foret vel error est occultus et tunc est maior difficultas / aliquibus videtur error ille non est aperiendus emptori dummoo vendens intendit proportionabiliter descendere in praecio quantum nocet error rei emende si error aperiretur emptori nimis descenderet a precio istud vt iacet reputo nimis extemsum: sed distingo vel dummoo venditor intelligit quod emptor mercem emeret dato quod defectum cognosceret sed nimis descenderet alatitudine iusti praecii et in illo casu opinor quod non tenetur defectum illi detegere. secus est vbi considerat oppositum exemplariter. patet. sortes de marchia vel northumbria intendit emere a equum quem credit impigrum et ita apparet cum est optime coloratus et plasmatus vt more leporarii vel genitarii paruo capite longo collo colore vie rubee similiter stella alba in fronte vel postremo pede remotiore al¬ bo tunc credo quod tenetur dicere verum nec sufficit descendere in precio hic dolus non incidit in contractu sed dat causam contractui quo fit nullomoo sun excusandi vendentes in tenebris vbi emptor mercem discernere nequit. Secundo sequitur minus sun excusandi illi qui amphibologice decipiunt vt de illo accidit qui dicebat suum equum nimis comedere et cuius equus non scandebat super ligna. prioris equue omnes mordebat secundi equus noluit pertransire pontem ligneum quid dicemus de illo dicente suum equum tot annos natum quot expeteret emptor. Tertio patet heonsequentia est nulla. defectus huius equi est patens oculs ementis est ei mercator: ergo vendendo non pecco errorem non manifestando antecedens huius quem concederet antepater discipulus diogenis babiloniensis et negaret consequentiam et tullius. iii. officiorum in ho carpit hecatonem discipulum panetii.

¶ Contra tertiam conclusionem argumentor auctoritate tullii primo officiorum inquientis. Gordidi etiam putantur qui mercant a mercatoribus quod statim vendant nichil enim prof ciunt nisi admodum mentiantur. Respondetur hoc non est contra conclusionem multa sunt licita et honesta honestate morali quae sordida reputantur a populo vt mumn dare caminos et secessus de tali sordiditate loquitur tullius tales raro sunt diuites cum coniunctim multa emunt et diuisim illa protinus vendant idem contingit de mercatoribus aliquibus cum vix quadraginta vel sexaginta aureos habent ponunt se vltra mare ad mercandum quos oportet equaliter ali cum diuitibus exponunt vnam partem bonorum antequam redeant in eorum lacturam et paterie dedecus post vnum naufragium coguntur mendicare prodesset talibus habere domi adhuc res circumforemas in dorso et quod arte institutoria vtantur propterea recte dicit tullius primo officiorum. Mercatura autem inquit si tenuis est sordida putanda est si magna et copiosa multa vndique apportans multique sine vanitate impartiens non est admodum vituperanda.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 31