Quaestio 5
Quaestio 5
De circumcisione et de eius obligatione
¶ Distinctionis prime questio vltima. QVeritur de circuncisione et de eius obligatione. Pro solutione notabis Circuncisio diffinitur a iohan. damasce. lib. iiii. orthodoxe fidei capi. xxvi. sic. Circuncisio est signum discriminans israel a gentibus. dabatur abrahe an legem gene. xvii. et conuenienter lex est danda vni populo fides est fundamentum diuine legis et sic congruebat quod populus accepturus legem debuit distingui ab in fidelibus aliquo signo fidei et quia primus abraham segregauit se a societate infidelium et familiam suam propterea ei et cius familie data est primo circuncisio secundum id roma. iiii. quod signum accipit circuncisionis signaculum iusticie fidei.
¶ Istis notatis ponuntur conclusiones. Prima est soli masculi de domo abra he tenebantur ad circuncisionem.
¶ Tertia conclusio licet non erat de ess tia sacramenti circuncidere in octauo die necessarium tamen erat de necessitate ministri.
¶ Prima conclu que est virtualiter ipothetica patet prior exponens est est hec masculi tenebantur per illud gene. xvii. masculus cuius preputii caro circuncisa non fuerit delebitur anima illa de popetulro suo quia pactum meum irritum fecit. Secunda pars patet nulli non masculi de domo abra he tenebantur. hec iterum duas imbibit partes quar vna est. filie de domo abrahe non tenebantur. Alia est masculi de alia domo non tenebantur. prior pars patet per locum a contrario sensu de masculo. sed dicis locus a contrario sensu parum ponderatur er tra leges et iura. patet aliter. deficit necessarium eis membrum ad circuncisionem / ergo circuncidi non po terant et istud congruebat. generatio perpctua vocatur circularis et quia peccatum originale descendit in omnes propagatos per propagationem seminis dempta be ata virgine igitur. Item si adam peccasset et non eua fuissemus concepti in originali et ade potissimum est data custodia iusticie originalis igitur. alia pars patet quod gentiles non tenebantur / bene tamen poterant vt patet exodi. xii. Quod si quis peregrinorum in tuam voluerit transire coloniam et facere phase domini circuncide tur prius omne masculinum eius et tunc celebrabit phase eritque sicut indigena terre. Item iob fuit saluatus et tamen non apparet quod circuncisus fuerit igitur. idem potest ostendi de gentibus romanis ad romanos secundo. gentes que legem non habent sibiipsis sunt lex. idem erat de omnibus gentibus. et hugo circuncisio non est data nisi semini abrahe vt in car ne significarentur que in carne vnirentur amplius tunc colebatur deus hiero solymis et de tribu leui erant ministri hoc designat particularitatem illius legis. et psal. cxlvii. Qui annunciat verbum suum iacob iusticias et iudicia sua israel non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestauit eis.
¶ Secunda conclusio patet Iob descendit de abraham per esau secundum beatum gregorium in prologo iob.
¶ Tertia conclusio patet de proscelitis conuersis ad iudaismum et de achior iudicum nono et ismaele circunciso decimotertio anno sue etatis quod hodie hismaelite seruant et de abrahamo. eena sacramenti est inuariabilis. Alia pars patet ex littera geneseos. magister tamen tenet in littera quod poterant preuenire diem octauam si puer esset in periculo. oppositum vsum in hodiernum diem obseruant iudei et id patet per glo. quae habetur prouer. iiii. super verbo vnigenitus eram coram matre mea dicit quod alius filius bersabee non computabatur quia non circuncisus nec nominatus cum in cimreuncisione nomen imponebatur vt apparet luce primo de iohanne et luce secundo de christo nulluiu animal offerebatur ante octauum diem Exodi. xxii. non licuit parentibus anticipare octauum nec differre nisi dispensante domino vt in deserto et hoc erat rationabile nesciebatur quando erant descessuri cum mouebantur ad columpnam nubis de cuius motu erant incerti et paruuli fuissent lesi propterea erant inepti ad motum / et erant separati a gentibus.
¶ Contra diffinitionem circuncisionis arguitur. multa erant alia signa per que israel distinguebatur a gentibus: ergo diffinitio nichil valet.
¶ Insuper ponatur quod omnes gentes sint conuerse ad iudaismum. Rursus gentes habebant sua signa ergo per non signum poterant distingui iudei. sicut si omnes oues in pago essent signate oues mee cognoscuntur per non signaturam.
¶ Respondere potes bene. addendum est delens originale et licet hoc totum nunc conueniat baptismo tunc sufficiebat pro diffinitione secundum legem. Ad secundum dicitur quod est signum aptitudine faciens distinctionem. nec stes in distinctione logicali ponenti constantiam extremorum quicquid sit de possibili congruebat populum dei habere proprium signum ouis non signata requirit maiorem indaginem quam ouis signata alique signantur a fronte alie a tergo et ad varias differentias positionum et omnes partes in tueri oportet ad cognoscendam ouem non signatam secest de signata applica ad propositum. Item priuatio non cognoscitur nisi per positiuum. porphirius dans duas diffinitiones accidentis dicit quod illa est peior in qua dicitur. Accidens est quod neque est genus neque spr cies neque differentia quia pro illa cognoscenda opereprecium est cognoscere genus speciem et differ tiam / sed quia ibi aliquo modo tuam ouem cognoscere potes luctare in hoc non sigatum est signatum / in qua michi immorari est peregrinum.
¶ Contra primam conclusionem argumentor. morbus fuit communis feminis sicut masculis / ergo et remedium debuit esse commune / et illud probat idem xebere esse apud gentes cum erant concepti in peecato originali sicut iudei.
¶ Insuperiheremie. ix. viuificabo su per eum qui circuncisum habet preputium super egyptum et super filios amodo et super moab. vbi glosa beati hieronimi / multitudo gentium maxime iudee et palestine confinis vsque hodie circuncidentur et praecipue egypti et idumei amonite ct moabite et omnis regio sarracenorum qui habitant in solitudie. ergo ci cuncisio fuit inter alios multos a semine abrahe. h patet ex modo precepti genesis. xvii. de vernaculis et seruis empticiis.
¶ Ad primum nego consequentiam / dei cuit quod populus peculiaris dei haberet signum distinstum a populo infideli. femine saluabantur per sacramenta ante legem sicut paruuli iudeorum ante octauum diem morientes et sicut de gentilibus.
¶ Ad aliud conceditur assumptum sed ad hoc non tenebantur sed erat ad imitationem ritus iudeorum visis beneficiis quae deus dedit iudeis sicut legitur quod multi de egyptiis exierunt de egypto cum iudeis visis mirabilibus quae deus fecit ad liberationem iudeorum. Exodi. xiii. Sed et vulgus promiscui sexus innumerabile ascendit cum eis. De vernaculis et seruis potest dici. decens erat quod comformarent se modo viuendi domini. secundum illud ecclesia decimo. secundum iudicem populi sic et ministri eius et quando illi essent obligati quamdiu erant de familia abra he non sequitur de aliis. Dicis tunc alii erant liberioris conditionis quam iudei: ergo ex infidelitate et nequitia importarent commodum. consequentiam nego secundum illud comici icentia deteriores sumus. Illud concluderet religio sos esse in peioristatu quam laicos et presbiteros quam laicos.
¶ Contra secundam conclusionem argumentor: vel aliqui tenebantur et aliqui non vel on nes. Si primum detur qui obligabantur si illi qui manserunt in ritu viuendi abrahe et alii non tenebantur tunc ex culpa regulam latiorem viuend caperent. si secundum contra conclusionem. argumentun est solutum inter arguendum cum solutione argumenti precedentis. stat populum peccare transgrediendo vnum preceptum ecclesie et successu tamen temporis populus posterior non peccabit. lex grati que est plenitudinis obligat omnes ad baptismum et ad illa que legis diuine sunt omnes obligabantur. Marci vltimo. Ite docete omnes gentes e euangelium predicate omni creature. christus lapis angularis coniunxit duos parietes in vnum et sicut est vnus pastor / ita vnum ouile esse debet et li¬ tet ante incarnationem esset vnus pastor non adhuc erat lapis angularis coniungens vtrunque testamentum nunc non solum hierosolymis vel rome solum colitur dee sed vsquequaque venerari publice licet similiter eius ministri non accipiuntur de vna tribu tantum sed de omni gente quae sub celo est. Cultellus petrinus videtur fuisse congruitati ad circuncisionem et non necessitatis petra autem erat christus. Item populus iste erat dure ceruicis et sic erat congruitas non necessitas.
On this page