Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 1
An Christus consecravit in pane azymo¶ Distinctionis decime tertie questio prima. CIrca hanc decimam tertiam distinctionem quia est disceptatio inter latinos et grecos Sin quo pane saluator confecit: propterea quaram bunc questionis titulum An christus consecra uit in pane azimo.
Pro huius intelligentia notabis nostrates circa celebrationem paschatis aliquantister aberrauerunt: vt venerabilis beda in tertio libro ecculastice hystorie gentis anglorum luculen ¬ ter explicat non more iudaico / sed a decima quarta luna vsque ad vigesimam diem: et in vigesima primaque apudiudeos est celeberrima nichil seruabant: hoc contingit dicit beda patribus illis ex ignorantia. hoc patet. xvii. capite illius libri cum beda cumulatas virtutes a idam recitasset paucis concludens ait. Qui vt breuiter multa comprehendam quamtum ab eis qui eum nouere didicimus nichil in om nibus que euangelicis siue apostolicis siue prophe ticis litteris faciendi cognouerat pretermittere sed cuncta pro suis viribus operibusque explere curabat hec in prefato antistite multum complector et amo quia nimirum hoc deo placuisse non ambigo. Quod autem pascha non suo tempore obseruabat vel canonicum eius tempus ignorans vel sue gentis auctoritate ne agnitum sequeretur et etiam tanti sanctimonii erat vt discumbens in mensa cum sancto esvvaldo rege anglorum qui lancem argenteam fregit et dedit pauperibus in quo facto vir dei aidam benedixit manum regis dicens. Nunquam arescat hec manus quod et contingit. capite sexto huius libri dicit beda. nam cum interfecto rege manus cum brachio essent a corpore resecte contingit vt hactenus incor rupte perdurent idem de aliis scotis episcopis mis sis ad anglos pro eis informandis in fide contigit: hec dixerim ne tibi videatur illos sanctos patres in hoc peccasse et constat quod non: adhuc non erant sufficienter eruditi in traditionibus matris ecclesie boni patres inconcusse tenuerunt articulos fidei et con munia plus se dantes deuotioni et religioni bone vite quam alicui alteri inquisitioni: et sic eis erat ignorantia quam pro tunc non tenebantur vincere / post sufficientem ostensionem veritatis acquieuerunt.
¶ Secundo notandum est quod est disceptatio inter latinos et grecos an christus consecrauit in pane am mo vel fermentato ita quod greci in illam vesaniam pro ruperunt vt dicant tres primos euangelistas aberarare et iohannem eos castigasse vt glosa iohannis decimo tertio dicit.
¶ Istis prelibatis pono conclusiones. Prima christus comedit cum discipulo agnum paschalem decima quarta luna ad vesperan mensis primi.
¶ Secunda conclusio christus confecit in pane azimo praeor conclusio probatur: christus vsque ad mortem inclusiue seruauit legem: patet ma thei quinto: et hoc concedit doctor eorum crisostomus super matheum: sed in lege illud precipiebatur patet exodi duodecimo. Secunda conclusio sequitur ex prima quia iudei tenebantur hoc facere scilicet manducare agnum paschalem cum pane azimo es fermentatus tunc non inueniebatur in domibus iudeorum et christus confecit cum tali pane qualem repperit in domibus iudeorum. Vnde exodi duodecimo. die primo azimorum non erit fermentum in domibus vestris. Vnde glosa super illo verbo primo die azimorum. Mathei vicesimo sexto. de decima quarta die primi mensis quando abiecto fermenta to agnum immolabant ad vesperam illud ratione puritatis magis congruit. vnde prime corinth. quin to. non in fermento veteri sed in azimis. Item ma thei. xxvi. prima autem die azimorum accesserunt discipuli ad iesum dicentes: vbi vis paremus tibi comedere pascha. hoc idem patet apud alios euange listas: ex quo sequitur quod christus sero die iouis hoc est quinta feria manducauit pascha cum discipulis ita quod in argumentum illius multi ieiunium quadra gesime illa nocte interrumpunt quamquam hoc non approbem.
¶ Sed contra hoc argumentor argumentis grecorum scribitur iohannis decimo octauo. iudei s non introierunt pretorium vt non contaminarentu sed vt manducarent pascha: ergo illo die quo iudei christum obtulerunt pylato debebant manducare pascha: sed illa dies fuit decima quarta luna alioquin iudei omnes fuissent transgressores legis quod non est verosimile: ergo christus preuenit iudeos co medendo agnum paschalem in nocte precendenti sciliet luna decima tertia.
¶ Preterea iohannis. xii ante diem festum pasche sciens iesus quia venit hora eius: ergo christus preuenit pascha iudeorum et conedit agnum paschalem decima tertia luna et tunc non erat panis adimus in domibus iudeorum sed solum fermentatus sed consecrauit in tali pane qualem repperit in domibus eorum: ergo consecrauit in pane fermentato. greci propter istas rationes et similes concedunt conclusiones argumentorum.
¶ Pro solutione horum argumentorum nostri dicunt et bene: pascha interdum capitur pro agno paschali: interdum pro panibus azimis vel pro illis septem diebus quorum primus et septimus erant celebres: hoc patet per glo. math. xxvi. Aliqui ponunt quinque vel plures equiuocationes sed date sufficiunt. ex hiis soluuntu rationes grecorum non introierunt pretorium ne conta minarentur sed manducarent pascha. i. panes arzimos in sexta feria quae dies erat celebris apud eos. Si adducas brugensem in additione math. xxvi. quod nunquam legitur quod pascha tantum valet sicut panis azimus suspectum est illud quod assumis. glo. marg. ioh. xiii. et multi nostri valentes patres dicunt oppositum. Et si dicas ipsi erant obseruatores legis ad litteram sicut ipse arguit: non oportet dare respensionem illi dicto sed solum mirari quare ita dicat que obseruatio ad litteram dannare innocen tem in cuius ore non est inuentus dolus et istud est rationabilius quam dicere cum brugense quod iudei legittimum et non verum pascha secundum compotum christi seruabant christus autem verum et legittimum secundum quod ipse computabat eo quod in morte christi non oportuit obseruare neomenias sequentes quia regula illa quam brugensis dicit com munem apud iudeos est a multis suspecta quod nunquam celebrant secunda feria quarta vel sexta non est verisimile quin christus obseruabat idem pascha quod iudei debebant obseruare secundum supputationem con munem. luce. xxii. Venit autem dies azimorum in qua necesse erat occidi pascha / hoc est agnus pasce lis quem iudei tunc debebant comedere. Illa regula videtur sicca a posterioribus iudeis vt eorum pe tres iustificarent in hoc quod licitum erat eis mandu care pascha quinta decima luna et in hoc non pecca bant. Potest insuper dari modus crisostomi super mattheum omelia. lxxxviii. quod iudei tota illa nocte vigilabant et intenti erant pro occisione christi / et sic illa nocte non manducabant et transgressi sunt pre ceptum dei in hoc / sed in die sequenti expectabant comestionem hoc est vsque ad decimam quintam lunan et sic potest dici non intrarunt pretorium pontii pilatine contaminarentur sed manducarent paschaid est agnum paschalem cuius manducationem transgressi sunt decima quarta luna mensis primi. Ad aliud iohannis decimo tertio argumentum est solutum quod pasche capitur pro primo die azimorum. Si dicas non debemus iudaisare: sed iudei in azimo a gnum paschalem comederunt igitur. Dicitur non iu daisamus quia non seruamus boc ex lege eorum: sed ex institutione christi sicut vsi sunt aqua lustrationis et nos aqua vtimur in baptismo. iudaisare non est facere aliquid quod iudei fecerunt: sed est facere vt legem mosaicam impleremus. si quis ob mor bum aliquem occurrentem prepucium abscinderet vt incolumis euadat non in hoc iudaisat.
¶ Secundo principaliter arguitur matthei. xxvi. Non in die festo ne forte tumultus fiat in populoergo non crucifixerunt christum primo die azimorum scilicet decima quinta luna / neque post vt constat: ergo ante fuitoccisus puta in decima quarta luna: ergo preuenit cenam comedendo agnum paschus lem decima tertia luna quod erat probandum.
¶ Confirmatur luce. xxiii. sancte mulieres viso mo nimento in quo positum fuit corpus domini reuertentes parauerunt aromata et vnguenta: hec autem proparatio fuit illo die quo licuit operari secundum legem alioquin sancte mulieres fuissent preuaricatrices lie gis quod non est dicendum: ergo hoc non erat decima qu ta luna: quia tunc erat festum in quo non licuit operari.
¶ Ad secundum nego quod non erat occisus in die festo ime erat celebre festum quando erat decima quinta luna men sis primi ipsi non curarunt de festo propter rancorem quem conceperunt contra christum: propterea subiungitur. ne forte tumultus fiat in populo magis for midabant ne christus raperetur ab eis propter mu titudinem iudeorum qui venerunt hierosolymam propter festa quorum magna pars reputabat christum sanctum et messiam in lege / sed tandem mutarunt sententiam cum caperent oportunitatem per iudam qui clanculum eum traderet vt non esset opi seditione preualuit ordinatio dei intentioni phariseorum cum populus israeliticus liberabatur decima quinta luna mensis primi a seruitute egyptiaca volebat deus pater vt filius in tali solennitate libe raret genus humanum.
¶ Ad aliud de sanctis mu lieribus dicitur quod opera seruilia erant prohibita. le uitici. xxiii. primus dies erit vobis celeberrimus omne opus seruile in eo non facietis: preparatio vnguenti pro defunctis erat opus misericordie et spirituale et preparahant die illo vsque ad vesperam sabbati et tunc sero quieuerunt propter sabbatum quod erat celebrius quocunque die azimorum: illa etiam dies sabbati erat multum celebris propter duo festa cadentia scilitet secunda dies azimorum et sabbatum: propterea vocabatur magnus dies ille sabbati. et per hoc soluitur vnum argumentum grecorum dicentium quod sabba tum erat decina quinta luna et quod duo magna festa erant in eodem die sclicet primus dies azimorum et sabbatum: sed non sic dico: sabbatum erat decina sexta luna et secunda dies azimorum.
¶ Et si dicas cum transisset sabbatum maria magdalene et maria iacobi et solone emerunt aromata vt venientes vngerent iesum. dicitur quod aromata quae prius habebant decima quinta luna non sufficiebant propterea emerunt plura et praeparauerunt. et sanctem mu lieres ante chrmptus emerunt aromata: sciebant mortem christi futuram secundum rempensionem christi excusantis magdalenam hoc ad sepeliendum me fecit et sinite illam vt in diem sepulture mee seruet illud. Sed for te dicis christus passus est in nouilunio: ergo non in decima quita luna vel quarta decima luna: consequentia claret in decima quinta luna est oppositio luminarium quia in con iunctione luna paululum abeunte sua celeritate a sole incipit esse bicornis figura illa per primam quartam vsque ad secundam grece dicitur monoydes in pricipio secunde quarte apparet ad modum semicirculi et vocatur dycithomes: a principio secunde quarte vsque ad oppositionem apparet gilbosa instar maioris por tionis circuli vocatur amphitrios in oppositione ve nit in quarta decina die quando vocatur panselinos et est plenum: nunquam potest esse eclipsis in trino sextili aspectu vel oppositione sed solum in coniunctione: sed ita erat de sole patet math. xxvii. tenebre erant super fa ciem abyssi ab hora sexta vsque ad nonam. idem legitur apud alios euangelistas addit lucas. luce. xxiii. et solobscuratus est.
¶ Respondetur hoc argumentum currit equaliter contra vtranque opinationem sed in argumento aliqua sunt certa / aliqua ambigua: certum est naturaliter non potest esse deliquium solis nisi in nouilunio: sed quando luna est diametraliter in via solis sub ecliptica in altera sectionum in capite draconis vel cauda quod non poterat contingere naturaliter: potest dici sol subtraxit suos radios: sicut dicit bea tus hieronymus vel deus non egit cum sole ad irradiandum: et sic erat deliquium in sole qui non apparuit illuminatus: vel deus poterat facere quod luna miraculose esset interposita inter solem et terram: et sic esset solum eclipsis in vna regione scilicet iudea quae interdum vocatur vniuersa terra. similiter habetur. iii. reg. c. xviii. de helia. viuit dominus deus tuus si est gens aui regnum vbi non miserit me dominus meus querere te vbi intelligit de terra promissionis. Si dicatur beatus dionysius ad policarpum dicit quod ipse in egypto illud deliquiuum deprehendit: ergo erat vniuersale nec potes ibi ponere nubeculas cum in egypto talens non contingant in qua non pluit saltem remote a ma ri.
¶ Respondetur si erat vniuersale ( vt est pro¬ babile propter auctoritatem beati dionysii) hoc de liquium a sola luna causari non poterat quia licet lune eclipsis sit vniuersalis solis tamen est particu laris et in vno solo orizonte non omnibus eque cito apparens: oportet dicere deus non concurrebat ad productionem radiorum solis in vna regione. S dicas ex isto destruo modum beati dionysii dicentis lunam motam ab oriente occidentem versus ad oc cultandum lumen solis cum sole non irradiante non est opus causa extrinseca ad impediendum lumen solis cum nullum erat: nego consequentiam et luna et sol compassi sunt morti christi sicut dicit beatus hieronymus: et sic congruum erat quod luna delata ad coniunctionem solis causaret vmbram naturaliter et sol existens supra lunam suum lumen produxit ad lunam vsque qua impediebat existentes im vmbra lune habere lumen et deus non concurrebat cum sole ad producendum lumen extra illam vmbram ab hora sexta ad nonam vsque. Fortasse dicis quid opi eratur tali motu miraculoso in luna cum venus et mer curius possunt solem eclipsare et non constat an al teruter illorum planetarum solis iubar impediebat: hoc non valet: ille due planete non possunt illud cau sare esto quod fuisset coniunctio vnius vel vtriusque cum sole: sed de hoc in secundo sententiarum et de modo luminarium et eorum deliquiis in operibus sex dierum: sufficit nobis pro nostro argumento deliquium solis a luna cum erat supermundana non improbat nostrum propositum et quod non erat neomenia naturalis.
¶ Tertio arguitur si christus passus fuisset decima quinta luna sequitur quod res non proprie responderet figure hoc est inconueniens in proposito ligitur: patet consequentia: comestio agni paschalis significabat passionem christi: sed agnus paschalis comedebatur decima quarta luna: ergo illo tem pore christus pati debebat: sed in die precedenti chri stus cenauit cum discipulis igitur.
¶ Respondent nostri doctores et patres figura debet respondere rei hoc est verum fuit decima quarta luna christus oblatus iudeis et venditus a discipulo et passio eius tunc incepit emisit sanguineos sudores in orto bru gensi super hoc non contentus non ponderatam replicam dirigit ecce sua verba non videtur rationi con sonum quod remigius et alii doctores dicunt quod christus fuit ligatus et intentus in decima quarta in vesperis et tunc inceperunt passionis exordia: nam immo latio christi propria non fuit nisi in ara crucis vt con munis doctrina ecclesie testatur. miror quomodo dicat communis doctrina ecclesie testatur cum doctrina ec clesie nichil aliud est nisi doctrina doctorum ipsi sunt ecclesia in hoc negocio in satis propria acceptione.
¶ Vlterius argumentatur brugensis: sexta feria in qua christus passus est non fuit celebris: ergo non erat decima quinta luna mensis primi: consequentia claret intelligenti: assumptum probat: mul ta fecerunt iudei in illo die / puta in sexta feria que non licuit facere in decima quinta luna: patet: accusare flagellare testes presentare examinare senter tiam diffinitiuam ferre. Respondetur antecedens est falsum et negatum ab omnibus nostris doctori bus: et quando probat antecedens iustificando pha riseos et doctores legis multa fecerunt que non licuit facere in festo ego hoc concedo et addo multa fecerunt que non licuit facere in feria alia communi circa christum vt constat flagellare et occidere innocentem quod nullo die hoc poterant facere licite si defecerunt in principali nimirum quod in aduenticio de linquerent. Sed forte dubitas adhucquomodo au debant hoc facere expresse contra preceptum legis cum ibi erant pharisei saducei essei et promiscuum vulgus sine numero.
¶ Respondeo colorabant transgressionem legis per legem sophistice procedebant: quis potest verum ostendere habere colorem falsi cumelencho sophistico: dederunt populo intelligere quod christus erat peruersor legis et nisi sta tim fuisset eneruatus locum et gentem amitterent et sic habita oportunitate quam citius in eum manus iniecerunt iustificantes se per legem si fuisset alius casus vt de barbara vel alio non sic fecissent in festo sed propter odium quod in christum conceperunt nulli diei pepercerunt.
¶ Quarto et finaliter argui mentor: a die pasche iudei numerabant septem ebdomadas plenas et statim post illas quinquagesimo die erat festum cenophegie siue festum penthecostes sed dies festus pasche fuit sexta feria quia tunc decima quinta luna vt dictum est: ergo post ad septem ebdomadas debebat esse festum penthecostes et si sic: ergo penthecoste erat in sexta feria vt patet numeranti. Dicitur quod iudei non deberent numerare a primo die azimorum sed a die sabbati quiincidebat in illa solennitate. vt patet leuitici. xxiii. nos numeramus a nostro paschate quando christus tran siuit a morte ad vitam scilicet a die dominica et computamus quinquaginta dies ab illo et est festum pem thecostes. Non tamen nego quin greci conficiunt in pane fermentato est eiusdem speciei cum tritico et sensibile signum nichil obstat. hoc etiam concedit beatus anselmus in suo libello de fermento et agima: primo quando incepit esse disceptatio de obseruatione legalium propter errorem ebionitarum dicentium necessarium esse christianos iudaisare et seruare legalia ecclesia confecit in fermentato sepulto illo errore conuertit se ecclesia latina ad conficien dum in azimo pane sicut christus fecit et christiani vsque ad errorem ebionitarum greci manserunt per tinaces consecrantes in fermentato.
¶ Re spondeo multum refert dicere male agunt vel sunt heretici. Si dicant tres primos euangelistas errare sicut supra allegatum est ex glosa ordinaria sunt pessimi heretici et insensati. Si non dicant illud sed honeste exponunt euangelistas omnes quatuor qui conueniunt erant docti ab eodem magistro id est ab eodem spum sancton et eque vere scripserunt licet vnus interdum dicat aliquid quod non erat dictum ab alio tunc res non est ita certa. Si dicant christum comedisse decina tertia luna agnum paschalem et necessarium fore communicare in pane fermentato non longe distant ab heresi. Si dicant se consecrare et nos in azimo sed volunt seruare eorum consuetudinem quam habent ab corum patribus nec volunt recipere praecepta romane eccle adhuc constat quod male aguntnec auderem eos excusare omnino ab heresi saltem sunt scismatici et tu nicam inconsutilem christi partiuntur quam integran seruarunt gentiles: nec est idem de vxoribus praesbiterorum / quia ecclesia romana non intendebat eos ad hoc obligare vt nobiscum conueniant. Etiam forte male faciunt praesbiteri grecorum nolentes seruare vitam celibem sicut nostri praesbiteri: si ecclesia non eos intendit obligare ad consecrandum in azimo: iam in hoc non peccant consecrantes in fermentato. an comsuetudo excusat dicetur in vna questione ad partem Delirant insuper greci dantes suis paruulis corpus domini. et sicut diximus de grecis sic dicendum est de bo demis et taboritanis de communicatione sub vtraque pecie si bohemi dicant prout asseritur est de fide lar cum debere communicare sub vtraque spritene iam sunt heretici non est minus heresis dicere aliquid quod non est de fide esse de fide quam negare aliquid de fide esse de fi de. si nolunt parere rationane ecclese prohibenti communica re sub vtraque semptene iam sunt scismatici et parum ab heresi vel nichil distantes / in materia de consuetudie ostem detur quod non excusantur per hoc. Etiam supposito quod dicant esse ius positiuum humanum quod tamen non faciunt sed esse de necessitate salutis. Et si dicas iohan. vi. habetur: amen amen dico vobis nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis. Respondetur qui capit sub vna iprie scilicet panis sanguinem bibit concomitanter et hoc sufficit: est illud capitulum intelligitur de assumptione spirituali. Istud patet quod capre sub sprebus sanguinis non est de praecepto christi per vnam conditionalim quam ponit saluator. ioham. vi. inquiens. Si quis man ducauerit ex hoc pane viuet ineternum. hic de spaebus vini vel assumptione sanguinis non est mentio. Item licet legatur quod apostoli communicarunt sub spiebus pa nis numquam legitur quod sub spriebus vini communicatunt aliis vnde actuum secundo dicitur de conuersis ad fidem per apostolos: erant autem perdurantes vnanimiter in tem plo et frangentes circa domos panem: glosa interli. id est sanctfi. illud erat diffinitum constantie quod non est de necessitate salutis communicare sub vtraque sorpiene et vetitum laicis sub spaeebus vini communicare. Item si fuit set de necessitate salutis dannabis sanctos patres a mille annis qui non communicarunt nec docuerunt alios sub vtraque sprtene communicare. aliqua circa hoc sacramen tum sicut circa alia sunt indispensablia saltem ab ho mine vt minister sit presbiter materia sit panis triticeus vel vinum azimus vel fermentatus. christus in cena sub vtraque specie ministrauit apostolis suum corpus qui est erant sacerdotes / sed quod hoc vniuersaliter fuerit obseruatum postea ab apostolis vel eo rum successoribus non legitur: licet apostolus vt pa tet per glo. prime corinth. xi. hoc obseruauit et fer tur quod corinthii adhuc hoc obseruant. Idem patet iohannis sexto per postillatorem. non debemus in omnibus imitari christum in factis vel apostolum patet de ieiunio quadraginta dierum christi nichil comedendo: de virginitate dedit corpus suum post cenam. et apostolus dicit ad thimo. ii. oportet episcopum esse vnius vxoris virum: ecclesia inhibuit communicare sub vtraque specie magnum vinum non suffecisset magne parochie opus fuisset magno vino pro ecclesia sancti egidii edimburgi in partibus septentrionalibus non est copia vini nec fuisset conser uatum bene quin ad acetum tetendisset vel aliqua animalia fuissent genita in nausiam capientium et quonodo fuisset delatum a beruito ad glegornum: interdum in quadruplo remotius: patet in dimbaro idhesisset barbis hominum: et per consequens rationa biliter est vetitum illa non contingebant in primitiua ecclesia vbi homines erant discretiores caritas ma lor et pauciores: aliqua expediunt pro vno tempore que pro alio nocent. de tempore non habemus nisi nunc quarto phisicorum.
On this page