Text List

Quaestio 13

Quaestio 13

An sit aliquod praemium accidentale

¶ Distin. quadragesime none questio tridecima. Eliquum est tridecimo loco loqui de premio accidentali et pro illo quero bunc que istionis titulum an sit aliquod primium accidentale.

Pro cuius intelligentia praetermittamus dupler esse Oomium scilicet essentiale et accidentale. primium essen¬ tiale nichil aliud est quam beatitudo de qua superius loquuti sumus. aliud est premium accidentale non quia est accidens quia sic est premium essentiale sed quia est aduenticium primio essentiali et non de eius essentia vt primium circa creaturam premium accidentale diuiditur in aureolam et non aureolam aureola est gaudium de bonis operibus anime factis rationem victorie habentibus in tribus potissimis hostibus contra nos habemus demonem carnem et mundum qui ab istis conculcantur vt per castitatem vincitur corpus et eius insultus per marthirium vincitur mundus id est mali homines mundani et tiranni qui bonos prosequuntur demoo per doctrinam vincitur qui intendit falsa suggestione innocentes decipere gaudium quod habetur a beato de ali quo alio ab istis tribus vel eorum aliquo est gaudium accidentale sed non est aureola premium essentiale est aurea que datur victoribus corona legittime certantibus debetur secundum illud maronis omnibus hiis niuea cinguntur tempora victa tunc creatura est deo totaliter subiecta cui seruire regnare est methapho rice est illud sicut corona linea circulari attribuitur que ita perfecta est vt ei non potest fieri additio nisi accidentalis sic illud premium est ita perfectum quod quicquid superaddideris accidentale est et sicut circulus in eodem puncto a quo incipit terminatur sic est in pro posito beatus primo principio a quo accepit esse coniungitur. et illud patet. exodi. xxv. de descriptione tabernaculi de tabula que ponitur super archam facies illi labium aureum per circuitum etc. sed hoc est solum methaforicum isto primisso dicitur affirmatiue ad questionem. patet est aliquod gaudium de creatura et illud est premium accidentale: igitur.

¶ Contra conclusionem argumentor si sit aliquod premium accidentale se queretur quod equaliter merentes inequaliter premiabuntur in eodem foro hoc est inconueniens ergo et illud ex quo sequitur. consequentia patet discedant magdalena et hatherina stat eas discedere in equalibus meritis et tamen inequaliter premiabuntur. quod patet. habebunt equales beatitudines essentiales et iequales accidem tales quia batherina habebit aureolam virginum non autem magdalena modo si equalium vni addas et non alteri erunt inequalia. Rursus si aureola est danda pro difficiliori actu adhuc magdalena habebit aureolam ita bene sicut latherina quod supponitur falsum et patet difficilius est magdalene continenter viuere post expartam libidinem quam hatherine. propterea corrupte etiam violenter difficilius continent quam integre. Ad primum distinguitur vel de primio essentiali et sic nego vel accidentali et sic concedo vel nego antecedens inequaliter merentur totali merito hatherina dupliciter meretur scilicet essentialiter et accidentaliter et sic habet premium respondens et melius est hatherine per hunc vnum actum quam magdalene per similem similitudine primii essentia lis alias non stat duos actus in eis esse similes omni similitudine. Si petas an premium accidentale magnum equiualet essentiali paruo dicitur quod non minimus gradus premii essentialis exuperat totum primium accidentale quod equale premium essentiale detur vni actui virginitati et viduitati in magdalena non est du bium illa premia sunt eiusdem rationis et pro actibus equaliter bonis data. Ad secundum de difficl tate nego antecedens et consequentiam antecedens difficilius est abdicare omnia venerea licita et illicita pro omni tempore quam in augusto tempore etiam que non est cognita forte magis mouetur quam cognita interdum desideramus magis rem vilem nondum visam quam magnam quam vidimus et forte putat rem esse magis voluptuosam quam sit nec scit de feditatibus et tristiciis que solent hic contingere quod cognita preceps ruat in illecebram non est a solo experimento venereorum sed iam honor iudicio sue est amissus modo honos est alitor castitatis: et esto quod in aliquo casu sit difficilius huic vidue continere quam huic virgini ducere vitam celibem: non sequitur hec habebit aureolam ergo et alia debetur aureola huic actui heroyco ex parte operis operati in conmuni specie modo communiter virginitas est difficilior dicis in principio mundi non poterant homines seruare virginitatem volebant si fuisset licitum ergo per actum licitum perdidissent aureolam virginum non inconuenit per actum bonum perdere aureolam virginum. patet de illo qui vult contrahere non peccat in contrahendo et tamen aureolam sic amittit interdum. sine actu quis habet aureolam licet non admiserimus illud de paruulis communiter in virginitate tamen in martyrio hoc admitti dum est de his qui prochristo occisi sunt et quod forte etiam habeant aureolam virginum. si petas quando debebatur eis hec aureola vel illa an ante mortem vel post eam. Ad hoc potest dici consequenter ad illa que inferius tenemus in materia de martyrio tunc debetur aureola quando vulnus letale infligitur sic quod mors sequetur hic currere fequis ad actum voluntatis in presentia periculorum sed habendus est obtuitus ad mortem et eius causam: idem tidem de virginitate dicas.

¶ Secundo argumentor: si virginitati debeatur aureola tunc angeli omnes beati habebunt aureolas virginum cum castitatem seruarunt poterant habere tales actus volumus seruare nos innoxios ab omnibus venereis modo tale propositum generat in vno angelo habitum qui est virginitas. patet: est actus bonus ad nullam vitutem aliam spectans quam ad temperantiam et circae venerea: ergo est castitas: non valet dicere non posunt excercere venerea vt patet de sicubis et incubis: sed dicis tales proprie non excercent nec istud est beatis angelis ascribendum hoc non impedit nec datur virginibus huiuscemodi obscena excercere. Insuper vel cuilibet actui quam virgo habet debetur aureola vel alicui sit et alicui non si des primuratione vnius actus eutrapilie habebit aureolam virginum: ergo eodemmodo alius eutrapilis non virgo ratione talis actus similem aureolam habebit. sed dicis et sic dicendum est non habebit aured lam ratione cuiuslibet actus quem habebit sed solum ratione virginitatis ceteri actus sunt virginitati et sue aureole impertinentes. Contra ratione actus virginitatis hatherina habebit aureolam et qua ratione habebit ratione vnius actus virginitatis eadem ratione habebit ratione alterius actus. Dicis dabitur ei causa primi actus et non potest bis illam mereri. Contra si pure partibiliter eliciat primum actum habebit aureolam gratia illius totius actus et causa secunde medietatis actus sicut prime. Insuper quis meretur per quemlibet actum meritorium auream: ergo et aureolam. amplius eodem modo dicere potes quod nemo habebit tres aureolas habendo virginitatem non habebit aureolam doctorum quod est falsum. Ad primum nego consequentiam dato quod habeant virtutes non est difficile angelo tales actus habere et consequenter se seruare im munen a venereis: sed an habere possunt tales virtutes videbitur in tertio. Sed tunc dicis beate virgini non debetur aureola virginum non erat ei dificile continere a venereis cum non erat concepta in peccato originali nego consequentiam: difficultas erat ex parte obiecti communiter licet non ex ipsa potentia quemadmodum materia fortitudinis in statu innocentie fuisset difficilior quam materia tempe rantie et ipsa erat eiusdem speciei penitus cum aliis virginibus quibus est perdifficile: secus est in ange lis. Ad secundum dico quod cuilibet actui virginitati debetur aureola virginum et sic vna meretur aureolam virginum centies vel millies et aureola erit maior quam si solum semel vel raro meruisset vt contingit de premio essentiali. Forte dicis alique virgines damnantur. patet de fatuis virginibus: ergo non habent aureolam debitam virginibus. Insuper si aureola virginum sit in mente non innotescit aliis beatis. Ad primum istorum concedo antecedens et consequens cum consequentia: sed non sequitur quin tales meruerunt aureolam virginum quemadmodum superius diximus aliqui meruerunt vitam eter nam qui eam nunquam habebunt. Ad secundum dicitur quod erit signum in carne et in exteriore parte cor poris respondens gaudio mentis nec huiusmodi signum exterius causatur a gaudio mentis effectiue sed a deo vt superius diximus de dotibus aureola de materiali significato significat et supponit pro tali gaudio mentis connotando quod sit signum respondens in corpore vt doctori in ore martyri in loco quo passus est et sic de virgine. Tertio argumentor naturali necessitati non respondet meritum: sed aliqui sunt frigidi et castrati in iuuentute: ergo talibus continentibus non respondit aureola virginum. Respondetur concedendo assumptum: sed tales possunt habere proposita virginitatis libera que non sunt naturalia: modo talibus propositis debetur aureola paruulis hec proposita non habentibus non respondet huiusmodi aureola nec requiritur quod aliqua discedat cum habitu vel actu virginitate sufficit se mel habuisse in vita et non habuisse oppositum et discedere in gratia superius loquuti sumus in tricesima distinctione de paruulis ab herode occisis.

¶ Quarto arguitur ponendo quod berta habuerit pro¬ positum nubendi sed interim moritur que castitatom tamen seruat vel ipsa habebit aureolam vel non si tu dicas primum sequitur quod illa que non vult continere per vnum diem quinimo per vnam boram habebit aureolam virginum quod non vicitur dicendum Si dicas quod non habebit: contra: omnis castitas quan adhuc habet est virginitas vt patet ex dictis superius et ipsa discedit in gratia. Respondetur transeat quod propositum eius sit virginitas cum ipsa habet oppositum de quo non penitet non oportet quod habeat aureolam virginum: dixi de quo penitet si quis voluerit habere mulierem postea mutat propositum penitens de priori proposito ante corruptionem tali debetur aureola virginum vt putatur de iohanne euange. dicis nemo tenetur penitere de actu bono propositum quo sortes vult ducere bertam est bonum: ergo non tenetur penitere de illo: verum est non tenetur quis penite re de bono sed si vult habere hanc aureolam opatet formaliter vel virtualiter penitere. sed ponis bertam fu isse corruptam per tyrannum ipsa dissentiente an ei debeatur aureola virginum si non ergo aliqua faciens quod ipsa est spoliabitur premio debito si tu concedas quod sic iam aliqua corrupta et mater prolis per propagatio nem seminis erit dotata aureola virginum. Dico talis habebit aureolam virginum postquam ipsa facit quod in se ad virginitatem seruandam. et ex illo concedo quod alicui non virgini debetur aureola virginum est correlarium sequens ex dictis in hac parte et in tricesima distin. propter feditatem materie non loquor de illa quae est in actu sed ille non completus est propter superuenientes quia clarum est illud ex dictis sed ex genitalibus secundum naturaliter loquentes triplex stillat humor vrina semen et quidam medius quande est sermo de turpibus vel per solum tactum diffunditur huius humoris emissio non perdit irrecuperabiliter virginitatem: sed ponis quod aliqua sinit se cognosci a frigido eo modo quo potest et postea peni tet an recuperat virginitatem non insisto in hoc. Sed potes replicare si aliqua consentit in corruptorem post factum et de illo actu penitet postea an discedit virgo: potes dicere quod non et hoc lucidum est si actus exterior fuisset imperatus ab interiore quo ipsa volebat cognosci et est cognita tunc virginitas est amissa irrecuperabiliter hic autem in nostro casu actus exterior corrumpendi non fuit imperatus ab aliquo actu interiore huius mulieris desinentis habere virginitatem quam irrecuperabiliter perdit licet ei debeatur aureola virginum adhuc videtur quod si consenserit in corruptorem vel alium dato quod postea peniteat non recuperabit virginum aureolam.

¶ Sed contra dicis ponis duas bertam corruptam a tyranno ipsa renitente tebergam non corruptam sed ipsam voluit corrumpere tyrannus postea ambe consentiunt in tyrannum et ambe postea penitu diue ducuntur iam teberge debetur aureola virginum ergo et berte: consequeutia est nulla sicut si vna ante corruptionem actualem haberet centum proposita corrumpendi et totidem penitentias eorun¬ dem propositorum talis semper recuperat aureolam virginum vel virginitatem et centies desinit es se virgo et centies incipit esse virgo: aliqua tamen potest incipere esse virgo tali gradu virginitatis quae non incipit esse virgo: patet de intendente vel continuante proposita virginitatis sine deperditione: sed si qua semel fuerit corrupta ex consensu quantuncunque peniteat nec virginitatem nec virginum aureolam recuperabit nec inconuenit actum exteriorem hoc mali vel boni actui interiori superadde re quo ad premium accidentale. si quis curiose contendere voluerit si que fuerit cognita a tyranno ipsa dissentiente et ipsa postea consentit in corruptorem vel alium et penitet ante carnalem copulam quod ei de beatur aureola virginum non multum insisto cum illo: et sic potest dicere de polluta in somno que consentit in vigilia et postea penitet. Sed pone bertam habere hoc propositum in duodecimo anno volo se nare virginitatem meam toto hoc anno vel tota hac hora sed quid factura sim in posterum me fugit postea peliberabo quidnam agam ipsa interea spiritum vitalem efflat an hec habebit aureolam virginum dicitur quod sic exiguam tamen hic contingit dare magnam et et paruam aureolam vt superius memini mus. dicis si que fuerit corrupta a tyranno ipsa renitente hec habebit aureolam virginum per me: et go habebit signum cognoscitiuum illius integritatis sed contra non est integritas hoc argumentum est nullum concluderet pariter quod corrupta ferro non haberet aure olam virginum dicis secundum me superius vidua potest habere propositum eiusdem speciei in genere rei cum virgine: ergo si virginitati debetur aureola et viduitati: dico nullam apparentiam esse in hac illatione sed pone quod vna cognoscatur ipsa nec consentiente nec dissentiente sed omnem actum excludente an perdit aureolam virginum. di citur si non resistit quantum potest et leui eloquio et rigore secundum quod potest ipsa perdit aureolam et est mala mererrix si nullomodo resistat non sufficit in hoc casu habuisse virginitatem et non habuisse opi positum et discedere in gratia ipsa omisit habere actum quem tenebatur elicere potes etiam insistere de illa que resistit sed non tantum quantum potest an habebit aureolam virginum potes dicere quod sic a liquam habebit non requiritur quod ipsa extreme obluctetur cum egre ipsa potest tantum reniti quantum potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13