Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in librum secundum Sententiarum (Redactio B)

Distinctio 1

Quaestio 1 : An causalitas creaturarum praesupponit productionem personarum in diuinis ad intra

Quaestio 2 : An mundus incepit esse, capto mundo pro toto universo Deo secluso

Quaestio 3 : An Deus mundum sive mundialem machinam creaverit intelligendo et volendo tantum

Quaestio 4 : An fuerit possibile mundum fuisse ab aeterno

Quaestio 5 : An enti successivo repugnet aeternitas

Quaestio 6 : De conservatione Dei: an creatio et conservatio realiter differant, et de earum quidditatibus

Quaestio 7 : Utrum Deus habeat vim conservativam et effectivam respectu omnium

Quaestio 8 : An possit probari in lumine naturali quod Deus est causa efficiens omnium aliorum a se

Quaestio 9 : An Deus sit causa finalis omnium; quae est causalitas causae finalis; et an Deus omnium sit causa finalis

Quaestio 10 : De relatione creature ad deum: an ipsa distinguitur a creatura: et ita de qualibet relatione in uniuersali

Quaestio 11 : An natura angelica naturae animae praestet in nobilitate entitativa

Quaestio 12 : An angelus et anima specie differant

Quaestio 13 : An homo sit perfectior sua anima intellectiua: et quodlibet individuum superioris speciei perfectus quolibet individuo speciei inferioris

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum motus localis sit res successiva ab omni re permanente et permanentibus distincta

Quaestio 2 : An motus alterationis sit aliquis fluxus distinctus a mobili et qualitate quae in motu acquiritur

Quaestio 3 : Penes quid habet attendi velocitas motus localis penes effectum

Quaestio 4 : Penes quid attenditur velocitas motus penes causam

Quaestio 5 : An locus sive aliud quodlibet continuum ex punctis confletur

Quaestio 6 : An puri continui detur minima pars

Quaestio 7 : An detur minimum naturale

Quaestio 8 : An angelus sit in loco

Quaestio 9 : An angelus determinet sibi locum, sive quoad magnitudinem sive parvitatem, sive quoad locum naturalem sive violentum

Quaestio 10 : An plures angeli possunt esse in eodem loco adaequato

Quaestio 11 : An angelus potest se movere localiter

Quaestio 12 : An potest se movere successive et subito per medium

Quaestio 13 : An tempus sit res successiva mensurativa durationis rerum corruptibilium

Distinctio 3

Quaestio 1

Quaestio 2 : De notitia angelorum: an cognitio angeli distinguitur ab angelo

Quaestio 3 : > An notitia actualis in angelo distinguatur ab habituali vel a specie intelligibili sicut notita actualis et habitualis distinguitur ab essentia angeli

Quaestio 4 An sint ponendae species in medio repraesentative rerum quorum sunt species

Quaestio 5 : An angelus possit se intelligere per essentiam suam

Quaestio 6 : An angelus naturaliter cognoscat vel cognoscere possit distincte Deum in via

Quaestio 7 : An ad hoc ut angelus cognoscat creaturas alias a se requiritur quod habeat proprias et distinctas rationes cognoscendi eas

Quaestio 8 : An si angeli non fuissent creati cum habitibus vel speciebus poterant ipsi species acquirere vel res aliquas de novo cognoscere

Quaestio 9 : An angelus potest tot habere notitias actuales quot habet species

Quaestio 10 : An notitia intuitiva potest esse de obiecto non existente

Quaestio 11 : An notitia intuitiva potest supernaturaliter esse sine potentia obiecti

Quaestio 12 : An notitia intuitiva producatur a sola potentia, vel ab obiecto

Quaestio 13 : An intellectus noster possit se intuitive cognoscere

Distinctio 4

Quaestio 1 : An angeli creati sunt in gratia

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum prius angeli meruerint beatitudinem quam ipsam acceperint

Quaestio 2 : An angeli prius meruerint et demeruerint beatitudinem et damnationem antequam illas acquisiverint

Quaestio 3 : An Deus poterat creare angelos beatos in primo instanti et malos miseros

Distinctio 6

Quaestio 1 : An primus angelus poterat appetere aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Quo peccato peccavit primus angelus, et ad quod genus vitii reduci habet

Distinctio 7

Quaestio 1 : An angeli beati maneant perpetuo in actu bono et mali damnati in actu malo, et an possint bonos actus habere, et quid causae est quare ita est?

Distinctio 8

Quaestio 1 : An angeli sint corporei et an possint assumere corpora

Quaestio 2 : An angeli fallantur et errent

Quaestio 3 : An daemon possit sensibus humanis illudere

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum omnes homines salvandi assumantur ad novem angelorum ordines

Quaestio 2 : Utrum angeli superiores illuminent inferiores et contra

Quaestio 3 : An angelus sibi relictus potest cognoscere secreta alterius angeli vel hominis

Quaestio 4 : De angelorum locutione

Quaestio 5 : Quonam pacto angeli inter se mutuo loquuntur

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum angelus potest hominem erudire vel facere peccare

Quaestio 2 : Utrum cuilibet hominum deputetur angelus bonus a principio nativitatis ad eius custodiam

Distinctio 12

Quaestio 1 : An materia sit altera pars compositi essentialis

Quaestio 2 : An Deus potest facere materiam sine forma substantiali et accidentali

Quaestio 3 : Utrum caelum sit ex materia et forma conflatum

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum lux sit forma accidentalis, vel substantialis corporis lucidi, an alia substantia

Quaestio 2 : Utrum lumen producatur in medio subito an successive

Quaestio 3 : Utrum lumen videatur

Distinctio 14

Quaestio 1 : An sint plures caeli, et de ordine eorum

Quaestio 2 : An caelum moveatur ab oriente in occidentem et contra sicut diximus

Quaestio 3 : An sit necesse dicere pro motibus in caelo apparentibus quod idem caelum moveatur ab occidente in orientem et contra

Quaestio 4 : An sufficiat unum uni planetae

Quaestio 5 : An sit aliquod caelum aquaeum

Quaestio 6 : An in haec inferiora agat

Quaestio 7 : Utrum sit aliqua influentia caelestis a luce, lumine et motu distincta, et an agat in haec inferiora

Quaestio 8 : An per influentias siderum potest astronomus futura praedicere, per influentiam qua caelum in vires sensitivas et intellectivas influit

Quaestio 9 : An mulieres cum Diana et Herodiade equitent sicut recitatur, et an daemon haec faciat quae apparent

Quaestio 10 : An luna sit luminare minus

Quaestio 11 : An cometa significet mortes regum

Quaestio 12 : An centrum gravitatis terrae coincidat cum centro magnitudinis eiusdem

Quaestio 13 : De aqua quomodo ipsa non circuit totam terram cooperiendo

Quaestio 14 : Quid causae est ut mare fluat et refluat bis in die naturali vel prope diem naturalem

Quaestio 15 : An mare fuerit a Deo productum falsum

Quaestio 16 : An in quinto et sexto diebus omnium animalium genera tam in mari quam in terra convenienter producta sunt

Distinctio 15

Quaestio 1 : An aqua sit in reptili et universalius an elementa sint realiter in mixto

Quaestio 2 : Utrum in homine in sexto die creato sit alia forma quam anima intellectiva?

Distinctio 16

Quaestio 1 : An potentiae animae ab essentia animae distinguantur

Quaestio 2 : Utrum sensus communis sit in corde vel in cerebro tanquam in suo organo

Distinctio 17

Quaestio 1 : In qua plaga terrae homines optime vivunt

Quaestio 2 : An Nilus, Ganges, Tigris et Eufrates de quattuor paradisi fontibus scateant

Distinctio 18

Quaestio 1 : De ratione seminali: quae res est ipsa

Quaestio 2 : An corpus Evae erat plasmatum ex sola costa Adae

Quaestio 3 : An mater concurrit per suum menstruum effective ad generationem prolis

Quaestio 4 : An anima Adae et Evae et breviter omnium simul creatae sunt

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum homo pro statu innocentiae habuit immortalitatem

Distinctio 20

Quaestio 1 : An in statu innocentiae fuisset generatio

Distinctio 21

Quaestio 1 : An temptatio daemonis ex invidia oriebatur ad hominem callide

Quaestio 2 : An primus parens poterat peccare venialiter in statu innocentiae

Distinctio 22

Quaestio 1 : An peccatum Adae fuerit peccato Evae gravius

Quaestio 2 : An ignorantia excusavit peccatum Adae et cuiuslibet alterius

Distinctio 23

Quaestio 1 : An Adam in statu innocentiae habuit notitiam intuitivam de Deo

Quaestio 2 : An Deus poterat fecisse hominem impeccabilem

Quaestio 3 : An stante statu innocentiae Adam aliquam deceptionem incurrere poterat

Quaestio 4 : An Deus debuit promittere hominem temptari

Distinctio 24

Quaestio 1 : An portio superior et inferior sint duae potentiae distinctae

Distinctio 25

Quaestio 1 : An liberum arbitrium sit aliud a voluntate distinctum

Quaestio 2 : An potest probari in lumine naturali in nobis libertas

Quaestio 3 : An voluntas coagat ad suum actum elicitum

Quaestio 4 : An aliquid aliud a voluntate cum ipsa concurrat ad productionem actus eius

Distinctio 26

Quaestio 1 : An gratia cooperans et operans cum caritate eadem sit in essentia animae vel in eius potentia

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere naturae

Distinctio 27

Quaestio 1 : An liberum arbitrium cum gratia potest mereri aliquid de condigno

Distinctio 28

Quaestio 1 : De facultate liberi arbitrii: an requiratur gratia Dei praeveniens

Quaestio 2 : An homo sine gratia gratum faciente potest implere praecepta Dei et hominum

Quaestio 3 : An homo potest se immunem praeservare a peccato

Distinctio 29

Quaestio 1 : An Adam cum auxilio Dei generali sine gratia Dei, hoc est sine Dei speciali ope poterat actum elicere bonum moraliter

Distinctio 30

Quaestio 1 : An iustitia originalis reddit voluntatem promptam Deo parere et harmoniam inter vires inferiores et superiores

Quaestio 2 : De peccati originalis qualitate

Quaestio 3 : De essentia iustitiae originalis

Quaestio 4 : An beata Dei genitrix fuit concepta in peccato originali

Quaestio 5 : Utrum aliquid de alimento transeat in compositionem hominis vel alterius animalis

Quaestio 6 : Utrum generatio fiat de superfluo alimento an de substantia generantis

Distinctio 31

Quaestio 1 : Utrum potentia generativa inter alias potentias sit magis infecta

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum originale peccatum tollat baptismus

Quaestio 2 : Utrum omnes animae humanae sunt aequales

Distinctio 33

Quaestio 1 : An decedentes cum originali solo puniantur poena sensus

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum sit aliquod summum malum nihil boni habens nec bono inhaerens

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum peccatum corrumpat animam vel aliquid eius

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum aliquis poenam patiatur sine culpa

Quaestio 2 : Utrum omnis culpa sit peccati poena

Distinctio 37

Quaestio 1 : Quid est peccatum

Quaestio 2 : An Deus sit actor mali

Quaestio 3 : An Deus concurrat ad peccatum

Quaestio 4 : Utrum Deus prius agat et coagat ad actus voluntatis creatae an contra

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum voluntas potest contravenire iudicio rationis

Quaestio 2 : An voluntas feratur vel ferri potest eodem actu in fine et in medium ad illum finem ordinatum

Distinctio 39

Quaestio 1 : Quid est synderesis et conscientia, et in qua potentia consistunt

Quaestio 2 : An quilibet contraveniens conscientiae suae peccat

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum aliquis tantum meretur quantum intendit mereri

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quae relatio requiritur ad hoc quod actus voluntatis fuerit moraliter bonus

Distinctio 42

Quaestio 1 : An actus interior et exterior sunt unum et idem peccatum

Quaestio 3 : An sit aliqua pura omissio: hoc est quaerere an aliquis peccet nullum actum voluntatis habendo

Quaestio 4 : Quid remanet in peccatore transeunte actum peccati a quo dicatur peccator

Quaestio 5 : An quaelibet pars peccati sit peccatum

Quaestio 6 : An bona circumstantia malitiam actus diminuat

Quaestio 7 : Utrum idem actus sit bonus et malus meritorie et demeritorie vel mortaliter

Quaestio 8 : An veniale potest esse mortale, et de discrimine inter veniale et mortale

Quaestio 9 : An omnis gula sit mortifera

Quaestio 10 : An omnis avaritia sit mortale peccatum

Quaestio 11 : An omnis acedia sit grave peccatum

Quaestio 12 : An omnis ira sit peccatum

Quaestio 13 : An omnis invidia sit peccatum mortale

Quaestio 14 : Utrum omnis superbia sit peccatum mortale

Quaestio 15 : An quodlibet peccatum mortale contineatur sub aliquo istorum peccatorum mortalium de quo mentionem fecimus

Quaestio 16 : An Deus potest punire aliquod peccatum ad condignum

Quaestio 17 : Quae sunt peccata in caelum clamantia, et quare ita appellitantur

Distinctio 43

Quaestio 1 : An peccatum in Spiritum Sanctum sit remissibile

Quaestio 2 : An sit dabilis actus venialis in actu voluntatis spontaneo circa cuiuscumque praecepti vel prohibitionis materiam

Distinctio 44

Quaestio 1 : An potentia peccandi sit a Deo, similiter et actus eius

Quaestio 2 : An inferiores superioribus parere obligentur

Quaestio 3 : An licite Christiani principes possint impetere Saracenos, proprie Hagarenos, Tartaros et reliquos gentiles bella movendo

Quaestio 4 : An Christiani possunt filios infidelium invitis parentibus baptizare

Quaestio 5 : An politia regalis per hereditariam successionem eidem praestet per electionem

Quaestio 6 : An rex sit dominus omnium quae sunt sub suo regno

Quaestio 7 : An quis per peccatum mortale perdit dominium rerum suarum

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

An caelum moveatur ab oriente in occidentem et contra sicut diximus
1

SUperius de celorum numero vidimus quem per eorum motum probare satagi mus. superest de celi motu disserere. Gratia cuius queritur huius questionis titulus. An celum moueatur ab oriente in occidentem et contra sicut diximus.

2

¶ Pro solutione questionis pono conclusiones. quarum prima est. Tota sphera terre quiescit a motu circulari. Probatur. dato opposito: vel terra circuiret ad occidentem / orientem / vel ad septemtrionem / vel ad partem oppositam. nullum istorum est dicendum. ergo non mouetur circulariter. Quod non moueatur ad septemtrionem patet. quia sic polus articus non semper nobis appareret super orizontem et alter semper occultaretur. consequens est contra experientia conformem sententie vergiliane dicentis. hic verfex nobis semper sublimis: ac illum sub pedibus stix atra tenet manesque profundi. nec valet dicere circuit in die: et in principio noctis reuertimur iterato ad polum. qu ia tunc tota longa nocte polus non debet nobis manere equaliter eleuatus: cuius oppositum docet experientia. quod non moueatur ad orientem patet. sagitta artificiose in altum proiecta tempore tranquillo: vel lapillus super pollicem: redit ad punctum a quo exiuit. ergo terra semper stat fixa. quia si ipsa tempore motus sursum et deorsum fuisset mota: notabiliter sagitta distasset in casu a proiiciente. interdum tamen cadit inter pedes proiicientis. Dicis. aer contra mouetur. Contra. vel aer mouetur continuo ad orientem vel ad occidentem. si ad occidentem: non euitatur argumentum: immo tunc maius debet esse interuallum casus anctus ad orientem / et sagittam secum differt / et tantum facit eius motus ad hoc quod mobile tendat ad orientem sicut motus terre ad orientem. Contra hoc arguitur. tunc auis non potest ita velociter moueri ad orientem sicut ad occidentem in die tranquillo. patet. tunc mouetur contra motum aeris. et vlterius sequitur. quando mouetur ad occidentem: plume eius debent continuo leuari contra experientiam. sicut patet nunc quando mouetur cum vento plume eius leuantur. et perdifficile est ei contra ventum volare. vlterius sequitur quod viro est difficilius mouere contra orientem quam contra occidentem. consequens est contra experientia patet. in vno motu homo mouetur cum aeris motu et ab ipso iuuatur: in alio contra motum aeris. experimur homo longe ocius incedit cum vento quod sine vento. et patet in naui mota in mari.

3

¶ Preterea. si celum quiescat et terra circuit sicut capus super virum prope ignem quiescentem: tunc omnes planete deberent manere continuo equaliter propinqui: quod est contra experientiam. et tunc sic. aliqui celi mouentur. ergo in lumine naturali itadebemus dicere de quolibet nisi rationabiliter doceremur de opposito: vt de vndecimo celo. ex illo eligitur illa antiqua opinio dicens celum quiescere et terram continuo motam ad orientem: et sic stel le nobis apparere videntur: et iudicamus nos stare propter magnitudinem terre. et quia aliter nos habemus in ordine ad celum: censemus ipsum celum continuo moueri. quam admodum existens in naui super sequanam iudicat arbores in littore motas et seipsum manere in eodem loco. quod terra non moueatur ad occidentem: per stellas et earum ortum et perdicta refellitur.

4

¶ Secunda conclusio. celum mouetur ab oriente in occidentem. Probatur hec conclusio. mane videmus solem ascendere super orizontem et per meridiem continuo tendere in occasum: non bis in terra fixis manentibus ex priore conclusione. et ita de planetis et stellis in nocte: vt de pliade et in vere et autumpno percipimus. ergo orbes eorum sic mouentur.

5

¶ Tertia conclusio. aliqui celi mouentur ab occidente in orientem. patet pro nunc de aliquibus: licet de omnibus dempto primo mobili in telligamus. luna ab occidente in orientem mouetur. cuius probatio est. accipe solis et lune coniunctio nem per tabulas vel ephimiridos: non refert. postea notato eius primam hoc est quando primo aspectui nostro oculari apparet: et sit iam hora sexta circa solis occasum: et notetur eius distantia a sole et occidente. eadem hora cras / maior percipietur distantia. et sic tertia die. et continuo quousque in oppositione fuerit ad orientem progreditur. Idem potet de sole. sol vnica reuolutione sua annum solarem et vulgarem facit. sed non / motu suo ab oriente in occidentem. quia trecentas sexaginta circulationes tales facit in anno solari. ergo hoc dandum est de motu eius ab occidente in orientem versus.

6

¶ Preterea arguitur ad idem. si sol moueretur solum ab oriente ad occidentem motu primi mobilis: et non motu proprio suo: continue sol per eandem viam raperetur circa terram: et in eodem orizontis puncto quotidie oriretur. et sic non faceret has circulationes vltra citraque equatorem. sed quia sol suo pro¬ prio motu mouetur sub 3odiaco circulo obliquo: primntum mobile reperiens solem continuo in alio et alio puncto illius vie oblique: solem rapit circa terram per aliam et aliam viam: ipsum aliam et aliam girationem facere facit circa terram. illad tangit Ioannes Damascenus capite sextosecundi libri de orthodoxa fide inquiens: ceterum planetas i. erratiles hos vocarunt quod ex aduerso celi suum motum peragunt. nam celum et relique stelle ab oriente in occidentem mouentur. at ipsi soli ab occasu in orientem motum habent. et hoc exploratum habemus ex luna parumper singulo quoque vesperi ad orientem remeante.

7

¶ Contra primam conclusionem arguitur. terra eget ope solis et astrorum et non contra. ergo magis congruit quod terra moueatur circa celum suam perfectionem a celo capiens quam quod celum suo labore et motu suam influentiam terre communicet. sicut inter homines videmus. superio:¬ ope inferioris / non longissime ab eo in honore distantis / illum adit pro sua ope imploranda incuius signum ingeniosus poeta / primo Eneidos dicit iunonem adiisse eolum deum ventorum. quia suo auxilio egebat.

8

¶ Respondetur negando consequentiam. terra grauis se mouere non potest / inclinationem quam deus ei indidit. ordinauit deus quam celum suam influentiam ei communicaret: hoc est: angelus celum mouens nutum dei id faceret. si cut onustum graui pondere non potentem se erigere eum subleuamus. inter homines tamen aliter fit: vt citius optata impetrent non recusant aliorum habitacula adire eos honorando: vt tantillo saltem honore iudicio hominum consequantur expetita.

9

¶ Contra secundam conclusionem arguitur. vel celum mouetur naturaliter ad orientem. et tunc sequitur quod violente mouetur ad occidentem. sed nullum violentum est perpetuum / primo de celo. siviolenter mouetur ad orientem: tunc motus celi non erit perpetuus. vel libere celum mouetur ad orientem ab intelligentia motrice: et tunc sequitur quod motus celi non erit regularis: sed nunc tardus nunc vero velox: ad motum motoris liberi.

10

¶ Secundo arguitur. quando medietas superior supra terram oriem tem versus mouetur: medietas alia celi ex altera parte terre mouetur ad occidentem. et illa medietas est equalis partis superiori. ergo quae ratione mouetur ad orientem eadem ratione mouetur ad occidentem: vel copulatim mouetur ab oriente in occidentem et econuerso

11

¶ Ad primum istorum dicitur / quod forma celi potest neutraliter se habere respecu illius motus: sicut superficies respectu albedinis vel materia prima respectu cuiuslibet forme. potest esse quod forma celi naturaliter inclinatur ad motum circularem sicut graue ad descensum: et nullo modo violente circuit per petuo: sed illa est eius inclinatio naturalis: vti in duodecima distinctione diximus. sed quaelitercunque sehabeat forma substantialis: dicitur quod celum quodlibet habet vnum angelum seu motorem qui mouet celum motu ei proprio et peculiari. motu raptus monetur ab influentia celi superioris celum inferius secsinrapientis secundum exigentiam sui motus secundum quod Aristoteles ponit intelligentiam. et 12. Methaphisices: ex multitudine motuum concludit numen intelligentiarum orbium motricum. licet deus se solo pontest omnsia facere: multa facit per causas secundas et eas secum comparari permittit: ad dandum nobis exemplum vt alter alterius oneraportet: et sic adimplebimus legem christi. nec ex illolibero motu angeli sequitur quod celi vnquam cessabunt ante diem iudicii: sed regularissime mouentur. angelus est beatus: et suam voluntatem voluntati diuine in volito conformat. per breue tempus erant angeli viatores. et boni erant: quibus hoc munus communicatum est. et tunc etiam iniuncto officio incumbebant. Deus tamen sua influentia generali ad hoc cooperatur: secundum illud Boeciitertio / de conso. li. tertio / metro nono. O qui perv v oim vd uvt emmvurm vou I drv. lique sator qui tempus ab euo Ire subes stabilisque manens das cuncta moueri. Nec sequitur quod spiritus illi minus erunt beati: quemadmodum angeli nos custodientes non sunt minus beati et intelligentie superiorum orbium sunt perfectiores quam motores orbium inferiorum. eodem modo probabile est quod orbis semper superior est perfectior. hoc in elementis videmus. Terra eust elementorum fex: et ignis eorum vertex. Licet Saturnus maliuolus dicatur: est tamen superior sole in influendo. potest habere bonitatem respectu multorum: et respectu aliquorum maliciam inclinatiue habere. sicut saliua est venenum serpenti et vtilis homini. dat principium vite: et subeo primo sit seminis et sanguinis menstrui in viro commixtio: vt in questione septima post hac dicemus. Sol dicitur rex planetarum in eorum medio consistens. hoc intelligitur quo ad suum lumen. nec ex hoc concluditur saturno vel ioue superior simpoliciter. stat quod inferior habeat vnam oonam qualitatem qua non habet superior vbi superior nobiliorem habet. stat quod bonus grammaticus in aliquo vltra sublimen philsoectum aliquam eminentiam habeat: que eum eruditiorem simpliciter non red dit tali philosopho. Potest quis dicere celum solis esse imperfectius celo saturni: licet sol sit perfectior saturno. Sed tunc dicendum esset quod vnum celum distinguitur specie ab alio: sicut planeta a planeta / et stella a stella. sunt solum hic suasiones. Probabile est etiam quod Sol est perfectior Saturno et tanquam rex planetarum residet in eorum medio sicut rex in medio regni tempore pacis: vel cor in medio ani malis. nobilitas intelligentiarum orbium motricum suaderi potest ab officio superiori: mouendo maius celum. Hoc Aristoteles diceret. imaginatur ipse quod supremaintelligentia: scilicet deus: mouet primum mobile quod in celos inferiores influit eos mouendo circularit. sicut magnes ad se trahit ferrum. Propterea of¬ ficium suum est nobililius. esto quod circa alios motus non occupetur in suo libello de mundo: cap. 10. et 12. super hoc in lumine naturali elegantissime loquitur: sic inquiens. sicut maiores et principes non insistunt disponendo / vel operando circa singula principatus sui: sed per quedam precepta disponunt singula mediantibus aliis qui hec exercent. sic erit diuinissimum in quiete et simplici motum primo omnimodas perficere formas: non propter impotentiam. sed quia hoc non conuenit diuinissimo. et sicut quidam artifices in quibusdam instrumentis: mota vna corda vel aliquo vno: multa consequenter mouentur etiam variis motibus et varia exercentur et operantur. patet in horologio. sic diuina natura primo quandam vim prestat mobili primo quod mouetur motu simplici. et consequenter mediante illo vis diuina per vniuersum orbem transit vt sequantur varie actiones / et disparati effectus / et interdum contrarii. tamen omnia exeunt ab vno principio. Alia dat illic exempla: quorum vnum est. si quis ex aliquo vase multa simul eiiceret corpora: quorum vnum esset sphericum. secundum quaqdratum / et tertium oblongum: vnuquod que moueretur secundum propriam figuram. vel sicut si quis in gremio haberet animal gressibile et animal volatile et animal aquatile: et simulea exponat excutiendo gremium: tunc vnunmquod que ad proprium motum procedit. sic ad motum simplicem prmi mobilis consequuntur exitus diuersorum planetarum quorum alter tardius / alter velocius mouetur. Aliud exemplum. sicut in chorea inchoante choraula / viri et mulieres canunt consequenter variis vocibus vnum concentum facientibus: sic se habet res in deo qui cuncta disponit. Nam secundum supernam infusionem a choraula mouentur stelle totumque celum per choraulam intelligit ductorem chori. Aliud ponit exemplum. cum enim belli sonuerit buccinare exercitu: tunc audito clangore hic quidam sumet clipeum / alter coxalia / vel cassidem: vel baltheum / adoptat / alter frenat equum. et c. sic de vniuerso sapiendum est. et in capitulo duodecimo dicit. quod in naui quidem nauta / in curru vero auriga / in choreis autem choraula / in ciuitate vero sex / in agmine vero dux hoc deus in mundo: nisi quod eis est quidam principatus laboriosus mobilisque et curiosus. huic vero leuis et illaboriosus et semotus ab omni corporali infirmitate. Nam inuisus immobilis cuncta mouet et circunfert quo vult et vt vult. et sicut lex immobilis disponit omnia: et secundum eam singu la ad singula sibi conuenientia officia et operaexeunt: sic et in maiori ciuitate: scilicet mundo: lex deus est nullum recipiens corruptionem aut transpositionem. Maior autem est certior eis que scripte sunt: qua regitur totus decor celi et terre diuisus per propria semina et secundum proprias naturas. Hec paganorum sapientissi¬ mus elegantissime de prima intelligentia ponlt quam alio vocabulo deum vocamus sicut inter dum ipsi.

12

¶ Sed dices. celum infimum est imperfectius et ascendendo celum est perfectius / et sic in intelligentiis orbium motricibus. ex illo sequitur quod in telligentia lune motrix non potest mouere spheram mercurii: cum sit orbis celo lune maior.

13

¶ Respondetur. non sequitur propter duo. Tum primo. Forte non mouet secundum extremum sue potentie. Tum secundo. celum nec est graue nec leue. nec eius forma motui circulari resistit. Nam si resisteret: ad motum contrarium vel ad quietem inclinaretur magis quam ad hunc motum: quod est falsum. tunc quilibet angelus potest quodlibet celum mouere celerius si vellet: et potest ipsum muta re in instanti deo concurrente concursu generali: cum nulla est resistentia. sed cum est agens liberum: successiue et vniformiter mouet: quia hoc magis terre nascentibus conducit quam si subito circui ret. patet per simile. capus lente circungiratus in veru: melius decoquitur quam ocissime circunuersus. si esset resistentia ex parte ignis celo lune coniuncti vel vnius celi alteri immediate applicati: illud non sequitur. sed hanc resistentiam non oportet ponere in celis inter se motis. Et licet dicatur / primum mobile suo raptu vel moto raptus rapit secum ab oriente ad occidentem spheras inferiores: hoc est methaphorice loquutum. influentia sua primum mobile spheras inferiores circuire facit: et est simile ac si diceremus / ferrum adamas ad se rapit. Ex illo sequitur quod intelligentia mouens celum lune potest mouere primum mobile quantum est ex parte eius et mobilis. sed celum lune non ita mobile sicut aliud propterea non habet ita nobile officium sicut in telligentia primum mobile mouens. propterea inferioris est speciei.

14

¶ Sed contra hec argues per Aristotelem duodecimo Methaphsice / tex tu commenti. 4I. dicentem / si alicui orbi adderetur maior stella: motor moueret cum fatigatione. et per consequens non ita cito moueret.

15

¶ Respondetur. Aristoteles putabat orbium intelligentias celos rotare naturaliter: nec posse aliud. non bis per lumen fidei constat quod contingenter celum mouetur. propterea consequenter probabiliter dicebat in suo lumine: si stella adderetur orbi: intelligentia non potest ita cito mouere. sed oportuit eum sequenter dicere quod aliqua esset resistentia. patet. vidit celos successiue motos: et concessit intelligentias celorum motrices agentia natura lia in mouendo. primo celi dicit: quod motus celi est naturalis. et agens naturale mouet secundum ex tremum sue potentie. ergo non restabat ei alia via nisi dicere quod celum habet resistentiam ad motum circularem. quia si nullam haberet: subito circuiret: sicut dicit quarto Phisicorum in materia de vacuo. et tunc consequenter dicendum est recte sicut dicit. difficilius est mouere orbem superiorem quam inferiorem. et per consequens si addetur alicui orbi¬ stella aliqua tardius moueretur orbis totus. Capio propositiones in lumine naturali suo probabiles quod celum / nec est graue nec leue. oc ipse concedit. Addo aliam propositionem. forma celi non resistit suo motui: nec celum ipsum dato quod ponatur substantia simplex. Ex illis duabus sequitur quod intelligentia mouens celum possit ipsum mouere subito: si sibi ralinquatur et vellet. sed non vrgeor concedere quam ita fiat: sicut ipse. cum aliam viam apertam habeo / per libertatem motoris semper vniformiter celum mouentis. Et lio cet Aristoteles posuit in duodecimo Methaphisice quod moueret cum fatigatione. impropre fatigationem cepit pro motu tardiore. quod patet. Fatigatio proprie est diminutio virtutis actiue cognitiue propter longam eius actionem in qua spiritus exalantur. ignis in calefaciendo non fatigatur: nec intelligentia motrix orbis: cum illa secundum philosophum / duodecimo Methaphisice / et octauo Phisicorum / est impartibilis: quare non diminuibilis / nec fatigabilis. nec anima separata. licet bene sensus propter alterationem eius et spirituum exalationem. et licet concedam intelligentiam quamlibet quodlibet celum posse mouere vel mox mutare: non tamen concedo quod possit hoc facere respectu corporis grauis. illic est resistentia. et datur aliquod corpus quod potest mouere et aliquod quod primo mouere non potest: scilicet minimum graue quod non potest mouere.

16

¶ Ad secundum argumentum quod probare nititur quod simul moueatur ad occidentem. Dico quod est de per accidens: eo quod circuit redeundo ad punctum a quo motus exiuit. sed cum motus a principio mobile ab oriente in occidentem pellcbat: talis denominatur motus. hoc declaro per analogias de mola fabri que dicitur moueri contramouentem eo quod ab illo motor incepit: licet mobi le ex altera parte redeat. Alia analogia de vertente verum. iuenis ignem versus verugirat: quia illuc primo tendit motum sue manus: licet ab ignead scanum in quo alius sedet manus redeat. et si opposito modo iuuenculus vertere inassuetus in cipiat: eum docemus quatenus aliter manum dirigat.

17

¶ Tertio arguitur. vel intelligentia mouet celum per voluntatem et intellectum solum. et hoc non. requiritur potentia executiua. oppositum in articulis Parisiensibus est reprobatum. sed hoc non: potentia exequutiua realiter est potentia volitiua: cum angelus non habeat partes

18

¶ Respondetur. Potentia intellectiua / volitiua speet exequutiua / in angelo sunt vna et eadem res. et hec est prma propositio.

19

¶ Secunda propositis. Angelus potentia volitiua mouet celum. Probat. hac potentia exequutiua angelus mouet celum. hec potentia exequutiua est potentia volitimta. ergo angelus potentia volitiua mouet celum.

20

¶ Tertia propositio. Uoluntas angeli non sufficit mouere celum sine potentia exequutiua hoc est dicere. Uolitio in angelo non sufficit celum mouere sine potentia exequutiua. hoc est: nisi po¬ tentiam motiuam exequutioni demandet vim suam applicando. qumdadmodum sortes manum suam applicat ad leuandum lapidem. per hoc angelus differt a deo. dei voluntas efficax: dato quod per impossibile non esset vbique: sed extra vniuersum: quamcumque rem sine vlteriore potentia executiua producit. non sic in angelo. si angelus velit vnum corpus mouere localiter: oportet quod motum localem in motum causet: et ipsum continuet euo mobile mouetur. vel si non ponatur motus localis distinui a mobili: oportet quod suam vi motioni applicet: hoc est ipsi mobili: per quam ipsum de loco trasmutet.

21

¶ Quarto arguitur. Motus celi est difformis. in suo motu vna pars celi tarde mouetur: vt pars prope polum. Alia pars celeriter: vt punctum inequinoctionali circulo.

22

¶ Pro solutione argumenti ponam aliquid ad materiam. postea aliquid ad formam. Aliqui ponunt discrimen inter motum regularem et vniformen. sed de terminis non est luctam dum. dicitur: motus dicitur regularis dupliciter Uno modo quo ad tempus. et est motus quo equale pertransitur in equali tempore. vt si sortes pertransiret vnam leucam invna hora semper pro eodengradu velocitatis.

23

¶ Secundo modo motus dici tur regularis quo ad subiectum: quando omnes partes eque velociter mouentur. vt in descensu grauis. motus irregularis per oppositum quo ad tempus: est motus quo in equali temporis parte in equale spacium pertransitur. vt in graui descendente cuius motus est velocior in fine quam in principio. ita est in omni motu naturali: saltem recto. Motus irregularis quo ad subiectum est ille cuius non omnes partes eque velociter mouentur. et eadem est distinctio de motu vniformi. idem est dictu vtrobique de motu regulari et vniformi. de difformi et irregulari.

24

¶ Ista distinctione stante respondeo ad argumentum quod motus celi est regularis quo ad tempus. si propter eccentricos vel alios motus in speciali aliquid oporteat: post hac questione proxima vna dempta patebit. semperdicta generalia generaliter semper intelligo: et cum specialibus exponenda. sed non est regularis secundum tempus. talis non est possibilis in orbe sphera / vel circulo. pars circuferentialis rote celerius mouetur quam pars prope centrum. sic in celo: vt argumentum tangit.

25

¶ Quinto arguitur. polus celinon mouetur. patet. est punctus imobilis axem terminans super quam mouetur ipsum mobile circulaliter. cui alludit illud Alani. Ethereus motus omnia sydera preter vnum. etc.

26

¶ Respondetur. ponendo puncta impartibilia: transeat quod non moueatur illud octaui hisicorum: motis nobis mouentur omnia quae in nobis sunt: intelligitur de illo quod est pars in toto / vel accidens in subrecto et non tminus i/n termiato.

27

¶ Secundo dico. Punctus ille mouetur. sed cum eum in eodem continuo situ adequato: non describit circulum ex eius motu sicut alia puncta. vides ex polo zodiaci circa polum mundi moti describitur circulus articus prope nos. et ex altera parte equetoris circulsantarticus

28

¶ Tertio dico. non est aliquis punctus in celo sed totum celum pars eius et accidens eius mouetur ad motum sui subiecti. sed quia in infinitum tarde mouetur pars eius transeundo ad polos vel prope centrum rote: mathematice loquendo imaginamur vnum polum impartibilem in extremo tarditatis. sed de facto phisice loquendo ( quecumque fuerit illa pars accepta) ipsa mouetur aliqua tarditate finita. cuius tarditas penes punctum medium totius: vel punctum velocissime motum mensuratur. pro nunc non refert.

29

¶ Sxto arguitur contra vtramque conclusionem simul: et hoc sic: motus ab occidente in orientem et contra sunt motus contrarii. ergo sunt incopossibiles eidem corpori. Dicis. si essent super eisdem polis: illi motus realiter essent contrarii. Sol sub 3odiaco oblique ab occidente suo propriomotu mouetur super polos 3odiaci. et in quicumque puncto 3odiaci ipsum offendit in oriente ipsum rapit secum motu raptus. modo motu primi mobilis mouetur super axem et polos mundi. et patet persimile. si fialam aque plenam contra te agitaueris: et mox fialam ad te conuertas: aqua priore inpetu adhuc non extincto mouetur contra te. et ad te mouetur cum giratione fiale ad te mox conuerse. motis nobis mouentur omnia que in nobis sunt. sic mota fiala ad te: sic contentum in ea. sic vides de musca ascendente super lanceam descendentem: que descendit cum lancea ad eius descensum: et ascendit suo proprio motu progrediendo / vel volando / nichil interest.

30

¶ Contra. licet musca comparatiue ad lanceam ascendit: si ipsa maneat in eadem distantia in ordine ad centrum mundi: nec ascendit nec descendit simpliciter: nec localitet mouetur: licet fatigetur progrediendo. si magis discedat a centro mundi: qualitercumque se habeat respectu lancee: simpliciter ascendit. si econuerso: simpliciter descendit.

31

¶ Respondetur. dato quod primum mobile spheras inferiores rapiat ad annum communem completum: sufficit quod sol motu sub3odiaco integrum 3odiacum compleat. et illo completo: est annus solaris. et sufficit quod illum compara tiue compleat. quemadmodum si vna musca moueatur continuo in diametro quadrati. et illa diametro complete pertransita: dato quod alio motu alio moueatur a variis punctis diametri obliquacadentis: esset annus complete acquisitus.

32

¶ Hactenus vidimus quomodo terra a motu circula ri quiescat circa quam primum mobile solo motu ab oriente ad occidentem in vigintiquattuor horis circuitionem facit: sua influentia reliquas spheras subiectas omnes ad eandem positionis disferentiam secum trahit. inferiores nouem sphere ab occidente ad orientem tardiori motu continuo procedunt. et quia motus illi sunt super varios polos et varias vias: pugnam nullam inter se habent. Diximus cum celum nec sit graue nec leuenec motus circuitionis ei naturalis: potest a quacumque intelligentia subito mutari. si deus influentia sua generali ad hoc concurreret. propterea auempace dt Arist. non dicere consequenter dicendo quod mobile simplex in vacuo positum subito mutabitur et non celum. et diximus Aristotelem sufficientia motiua in suolumine habere. in lumine fidei edocti propositiones phisicas accipientes non vrgemur ita dicere: sed potius oppositum dicere debemus. Nouis sime scito: hic modus de duplici motu nouem orbium inferiorum ab oriente in occidentem / et contra: licet sit communissimus: solum est probabilis: et oppositum defendi potest. Pro cuius intelligentia questio sequens mouebitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2