Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

An angelus possit se intelligere per essentiam suam

¶ Questio quarta. axto qterittxe: an angelus possit se intelligereper essentiam suam: non quod ly perdicat circumstantiam cause forma ilis et rationis intelligendi. quia sua essentia non est cognitio ex precedenti questione. sed capimus prout dicat circunstantiam cause efficientis: itaquod non requiritur species intelligibilis vel aliquod preuium inherens intellectui angelico ad hoc quod intelligat. sed potest sua essentia et intellectus eius cognitionem eius producere cum influentia dei generali.

¶ Pro solutione questionis ponitur hec bdo bioibimiioote bd. suam. probatur hec conclusio angelus potest se intelligere vel alium angelum per habitum ei inherentem. ergo potest intelligere se per suam essentiam. tenet consequentia. habitus vel species intelligibilis solum supplet vicem obiecti cogniti intuitiue.

¶ Secundo arguitur ad idem angelus a potest intuitiue cognoscere angelum b distantem a se pedaliter dato quod nullam speciem eius intelligibilem habeat. b. angelus nullas species producit in aerem ex questione precedenti. ergo angelus a / potest se a fortioris intelligere. tenet consequentia. angelus est intellectui suo presens vel magis obiectiue quom alter angelus abeo distans.

¶ Contra hanc conclusionem arguitur sic. ex es sequitur quod angelus semper actualiter intelligeret. consequens est inconuentens. per hoc impediretur habere profundas noticias aliorum: cum capacitas actiua intellectus finitur: sequela patet. angelus est semper sibi presens.

¶ Secundo arguitur. essentia angeli est res singularis. singulare autem non est intetelligibile nec ratio intelligendi.

¶ Ad primum respondetur negando sequelam. licet essentia angeli sit intellectui suo semper presens localiter: non tamen obiectiue. potest angelus conuertere se ad alia obiecta / et esse ita immersus circa aliorum obiectorum noticiam / vt nulla actiuitas an geli remaneat in intellectione sui. etiam intellectus angelicus est voluntas libera. potest se conuertere libere ad alia obiecta: et relinquere intellectionem sui.

¶ Ad secundum concedo: intellectus angeli est res singularis. sic est quaelibet res mundi vt dictum est superius in hac distinctione. minor est falsa.

¶ Tertio arguitur. Si angelus potest se intelligere intuitiue: sequitur quod cognoscit se intuitiue et abstractiue consequens est inconueniens: quod dentur due noti cie quarum vna est intuitiua: et alia singularis et abstractiua eiusdem. quod sequatur patet sic. noticia in tuitiua relinquit habitum post se: qui concurrit cum potentia ad productionem noticie abstractine de eodem obiecto ome quo habetur noticia intuitiua.

¶ Forte dices. habitus producitur solum respectuillius obiecti quod interdum est presens interdum est remotum. modo essentia angeli est semper ei presens. propterea superfluit habitus respectu illius.

¶ Contra. essentia non est semper presens intellectui suo obiectiue: et licet sit ei presens entitatine. ergo conducit habere habitum. Insuper. illo dato quod essentia esset semper presens localiter: cum noticia actualis producat habitum in alio angelo. et ipse est eiusdem rationis cum alio in recipiendo et actus est agens naturale respectu habitus: quare non producitur habitus.

¶ Quarto arguitur. sequitur quod intellectus noster pari ratione posset se intelligere essentiam suam immediate. cum essentia anie est intelligibilis: et intellectus noster intellectiuus. et est presentia obiecti ad potentiam secundum Aug. viii de trini. capitulo septimo. et x. de trinitate. c. x. consequens est contra aristotelem. iii. de anima dicentem / quod anima intelligit se sicut et alia: et quod nihil eorum que sunt est ante intelligere: et non praet se intelligere aliis non intellectis.

¶ Ad tertium concedo quod angelus potest habere noti ciam sul intuitiuam et abstractiuam singularem: siue de non ticia in verbo et in proprio genere nulla esrepugnantia inter tales duas noticias actuales quemadmodum est inter euidentiam et fidem vel opinionem eiusdem obsii propinqui.

¶ Ad quartum dicitur / quod anima nostra non potest se nude intelligere pro statu in quo sumus: sicut angelus vel anima separata. Dicit philosophus intellectus non est aliquod intelligibilium ante intelligere. hoc est non potest se intelligere antequo intelligat sensibilia. et ne cesse est intelligentem fantasmata speculari. ille est status noster mortalis: siue est status nature institute: siue post peccatum ipsius ade. sicut Augusti nus dicit. xv. de trinitate. c. xv. inquiens. hoc tibi fecit infirmitas. et quae causa infirmitatis nisi iniquitas. secundum illud Sapientie. Corpus quod corrumpitur aggrauat animam. Pro hoc statu anima non cognoscit substantiam intuitiue extra se secundum legem cmunem. non est sic de angelis: licet peccarunt. sed an anima posset se intueri: potest esse questio inferius quaerenda.

¶ Quito arguitur. sequitur quod idem esset agens et patiens. modo agens est prestantius patiente. nichil idem est prestantius se. patet. essentia angeli obiectiue producit noticiam angeli quam intcllectus angelicus suscipit. modo eadem res est essentia angeli et intellectus eius.

¶ Sexto arguitur. omnis potentia cogni tiua doaem esse denudata ab illo quod est ratio cognoscendi. sed intellectus angeli non denudatur ab essentia sua. igitur. consequentia tenet cum minore maior probatur per philosophum ii de anima dicentem i/ oportet oculum esse extra omnem colerem vt possit vide re. et iii de anima vult quod intellectus sit immixius et immaterialis ad hoc vt omnia possit intelligere.

¶ Ad quintum concedo: quod idem est agens et patiens. et nego propterea quod idem sit nobilius se. licet agere sit conditio nobilior quam pati: et nobilissimum agens sit nobilius nobilissimo patiente. non tamen omne agens est nobilius patiente.

¶ Ad sextum dicitur quod hoc est verum in potentiis sensitiuis et organicis. ad hoc quod potentia bene percipiat obiectum requiritur quod non in formetur ipso vel simili. et manus calida non percipit calorem alterius manus. et tamen caloris expers a speciebus caloris facile immutatur. intus exeners prohibet extraneum. pupilla oculi parum aut nichil coloris habet. sed est corpus transparens species coloris recipiens et non recipit colorem visus terminatium. modo intellectus est potentia non organica nec sensitiua: que potest sui recipere noticiam sicut aliorum. intellectus angeli siue eius essentia quae idem est cum angelo non proprie informat angelum: cum est vna et eadem res numero.

¶ Septimo arguitur. angelus potest se intuitine videre et habitus existentes in intellectu suo sine speciebus preuiis. et tamen angelus est specieru susceptiuus. ergo sortes potest videre albedinem immediate in se: licet nulla fuerit species preuia in medio.

¶ Respondetur: concedendo maiorem cum minore. sed nego consequentia. falsitatem consequentis docent experientie et rationes adducte. et si non essent ille: tenerem conclusionem oppositam. non ita docetur in rebus imprtibilibus in quibus tamen pono habitus genitos post noticias intuitiuas rerusm

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5