Text List

Quaestio 17

Quaestio 17

Quae sunt peccata in caelum clamantia, et quare ita appellitantur

DUbitatur quae sunt peccata in celum clamantia: et quare ita appellitantur. Respondetur: continetur in his carminibus vulgaribus. Clamitat ante celum vox sanguis et sodomorum. Uox oppressorum merces detenta laborum. Et propter grauitatem culparum dicuntur in celum clamare. Unde Gen. quarto. Uox sanguins fratris tui clamat ad me de terra. Et psalmista. Uiri sanguinum et dolosi non dimidiabut dies suos: psaimo quiquagesimoquarto. Propterea a consortio talium mansuetus rex petit se liberari a viris sanguinum: inquiens. De viris sanguinum salua me: psalmo quinquagesimooctauo Et viri sanguinum declinate a me: psalmo centesimo trigesimooctauo. Et prouerbiorum sexto. Sex sunt que odit deus de quibus mentionem fecimus: inter que computatur effusio sanguinis. Nulla anima lia occidunt indiuidua eiusdem speciei cum eis nisi supus marinus: et hoc etia tempore famis. Serpens cum serpente / et tyrgris cu tygride pacifice viuut: et solus homo ratione vtens cum homimbus viuere non potest. De tertio peccato Leuitici nono. Nonfacias calumniam proximo: nec vi opprimas eum. De quarto patet Deutero. vigesimoquarto. Nonnegabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui siue aduene qui tecum moratur in terra. et intra portas tuas est: sed eadem die reddes ei praecium laboris sui ante solis occasum: quia pauper est: et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad dominum: et reputetur tibi peccatum. Et Thobie quarto. Qui cunque tibi aliquid operatus fuerit statim mercedi ei restitue: et merces mercennarii tui omnino apud te non remaneat.

¶ Dubitatur vtrum in cogitatio ne sit peccatum. Similiter quid discriminis est inter delictum et peccatum.

¶ Ad primum dicitum quod cogitatio proprie est actualis noticia peccatis: s interdum homo cogitatum figit circa peccatum ipsum detestando: et hoc est laudabile. Alio modo reflectit se super aliqua peccata que instigationem habent ad peccandum: ita quod est in periculo succumbendi: et talis cogita tio sub pena peccati resecanda. Propterea in confessione generali accusat se homo de peccato cogitationis. et Isaye primo. Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.

¶ Acaliud respondetur. Isti termini interdum confunduncum et vnus accipitur pro alio. Interdum in scriptura et apud auctores inter terminos est discrimen: delictum est in omissione quasi derelictum: peccatum in commissione. vt Leuitici decimosexto. Confiteanomnes iniquitates filiorum Israel vniuersa delicti atque peccata. Similiter Iob decimotertio. Quantas habeo iniquitates et peccata: scelera mea / atquod delicta ostende mihi. Et Leuitici septimo. Offeratur sacrificium pro peccato sicut pro delicto. Sed quiequid sit hoc discrimen in modo loquendi non seruatur.

¶ Dubitatur de veritate illius quod venialis de lentur per dominicam orationem / per elemosynam / per pectoris tonsionem: et per ieiunium. vt dicitur depe. distinctione prima Medicina. 8. proximo: et per aque benedicte aspersionem. de conse. distinctione tertia. Aquam sale per episcopi vel persbyteri benedictio nem: vigesimaoctaua distinctione. Presbyterum. per Eucharistiam de pe. distinctione secunda. capuiio Panem de altari. et capitulo Ante. Pro parte affiimatiua sunt passus introducti. Ad partem negatiuam sic arguitur. Si aqua benedicta tollit veniale maior aqua plus tollet. si conclear plenum vnum veniale tollit: duo conclearia duo auferent. et mille venialia a mille conclearibus refertis auferentur. Si dicas magnam aquam et paruam equaliter tollere. tunc sufficit intingere vnum pilum in aquam benedictam: et aquam proiicere super tunicam: et nullatenus super pellem corporis quod si concedas super calceum proiicere sui ficiet. Eodemmodo argumentabor de benedictione episcopi quod si vna benedictio vnum veniale tollit alia benedictio totidem aufert: et sic dabuntur tot benedictiones quod omnia venialia ab isto auferentur. Preterea arguitur iocose per casum muliercule episcopo dicentis quod eius budictio non valeret denarium: eo quod libentius dedit duas benedictiones quod vnum denarium Amplius arguitur sic. Hec bndictio qua episcopus facit vnum veniale tollit / et sortes est in centum peccatis venialibus et non est potior ratio quod vnum auferat quam reliqua. ergo illa benedictio omnia illa venialia aufert. Ceterum ponatur sortes in nullo peccato veniali. Tunc benedictio ei nihil valet: quia effectua eius est tollere venialia que nulla sunt in sorte.

¶ Respondetur per aliquas propositiones de vno istorum: scilicet de aqua benedicta: quia eadem est ratio¬ in aliis.

¶ Prima propositio. Aqua benedicta virtute operis operati non confert gratiam. Probat: quia tucesset lacramentum quod est falsum consequentia patet: quia esset inuisibilis gratie visibile signum.

¶ Secunda propositio. Acceptio aque benedicte non est inutilis. Probatur: quia eam opseruauit ecclesia diebus Alexandri primi qui erat sextus a beato petro. ergo et illa obseruatio est vtilis.

¶ Tertia propositio. Iuuat praeseruare virum a fantasmatibus: et ad expellemdos malos spiritus. Probatur hoc per ca. Aquam sale. superius inductum: et aliter hoc coloratur a comuni consuetudine hominum aquam benendictam ponentium prope lectos: et ad coniurandos spiritus eam assumentium Ceterum in legenda beati Bernardi habemus quod baculus a sancto viro benedictus: et mulieri datus eam a demone incubo praeseruauit: quanto fortius ita erit in aqua benedicta a tota ecclesia obseruata et in prelatorum ecclesie benedictionibus.

¶ Quarta propositio. Susceptio aque benedicte est meritoria vi tute operis operantis: suppono cetera requisita ad meritum. Probatur. Omnis obseruas instituta ecclesi bene agit et obedit. ergo dabitur ei gratia virtute opere operantis.

¶ Quinta propositio. Uenialia tollit aqua benedicta. Probat per allegata: et hoc est rationabile. Cum permo impedit a malis fantasiis et demonibus qui venialia suggerent. ergo venialia tollit. Sed dices hoc est impedire solum: et sic mortale tolleret. Secundo: aliquid penale potest institui in expiationem venialium peccatorum. modo penale est regulariter aqua perfundi vel discooperto capite humiliari sub plato benedicente. Tum tertio hic confertur gratia. modo gratia veniale tollit: sed ista vel tima probatio non videtur multum efficax: quia gratia compatitur veniale: et sic diceretur de omnibus aliis actibus meritoriis quod tollerent venialia: sed hic dici potest ( si ita sit in aliis) non est contra dicta. Eucharistiam hic non comparamus aliis: quia certum est quod illa virtute operis operati confert gratiam: sed de istis aliis loquimur de quibus potest esse difficultas. Ex his obiectiones ferme diluere potes.

¶ Ad primum dicitur non oportet aquam centuplam centies tantum tollere de venialibus sicut facit aqua subcentupla: vt facile in aliis materiis exemplificare potes. Non solum a magnitudine obiecti crescit meritum: nec oportet esse proportionem meriti ad meritum qua lis est in magnitudine obiecti ad obiectum: sed in ingressu ecclie et egressu accipiendo aquam benedictam. bene illa debiliter ho agit: sed si quis staret prope locum aqd se continuo aqua perfundens vel parum discotinue is vt detur illudere ecclesie per captiunculam sophisticam: et illi aqua obesset. videretur cum Ioanne viclephode aqua benedicta sentire in vno errorum eius. Nam ei imponitur quod aquam benedictam inanem et abiiciendam ab ecclesia pracepit. Si aliqua motiua viri vidisse mnus ad illa responderemus. Sed dicet arguens centies in ecclesia transit per locum aque benedicte et totiens se perfundit aqua. non illudens institutioni ecclesie in illo currit argumentum cui dicitur quod sempemelius et melius a fantasmatibus pseruabitur et plus meretur: et stat quod ei omnia sua venialia remitta¬ tur. Uideat tamen ne alios scandaliset de inconsueto modo faciendi si in propatulo fuerit.

¶ Ad secundum concedo quod omnia venialia per multiplicationem bonorum actuum quibus homo pie suscipit benedictionem superiorum stat omnia sua peccata deleri.

¶ Ad tertium dicitur siue ita erat in re de muliercula: siue a quo piam alio adinuentum. hoc erat ad eprimendam auariciam praelati.

¶ Ad aliud dicitur quod illa benedictio potest tollere vnum de venialibus: et non alia secundum quod deo placet: quia ibi non est ablatio per agens naturale equaliter applicatum multis passis sed per agens liberum: vel si centum fuerint peccata venialia equa lia. Deus a quolibet illorum peccatorum aufert vnam centesimam: et sic tota ablatio vnius ablationi equiualebit: et hoc si homo non applicet illam benedictio nem ad determinatum veniale.

¶ Ad vltimum: consequentia est nulla. Ille non est adequatus effectus eius: vt patet ex propositionibus praemissis. Sed dices aqua non benedicta tantum facit sicut aqua benedicta quod sic patet: proiiciatur copina aque in lagenam aqua refertam. Iam illa tota aqua erit benedicta syncathegoreumatice: quia si tota cathegoreumatice ratione partis tunc duo aspersi duabus guttis quarum vna est benedicta et alia non benendicta: de eodem paruo vase inequaliter participabunt in effectu. Sed dices sicut dicendum est tota aqua syncathegorematice est benedicta: quia sacrum ad se trahit non sacrum per suam commixtionem.

¶ Cotra hoc arguitur. Ex isto sequitur quod parua aqua benedicta in Sequanam proiecta totam qus benedictam reddit: et similiter in oceanum: vel in lacum demissa.

¶ Secundo: verba benedictionis non erant prolata in vna parte illius aque: quia non fuit adducta sacerdoti.

¶ Tertio: vinum vel aqua infusa inspeciebus vini in eucharistia non constituit speciem sub qua erit sanguis christi.

¶ Ad primum nego consequentiam. licet non erit facile in omnibus his proteruo satisfacere. sicut in mille aliis materiis in philosophia. Possum hic dare multas imaginationes: si strictim dicatur dum reputatur eadem aqua vulgariter tota syncathegoreumatice est benedicta: vt de stola resarcita contingit. potest tantum aque imponinon benedicte quod nulla ibi erit aqua benedicta: sacrumaliquod non sacrum ad se trahit in sua denomninatione: et aliquid non trahit propter magnitudinem. Si quaeras de punctuali statu abs te sciscitor in aliqua distantia homo potest consecrare. et in aliqua non quaeritur vbi est status. Similiter quare remittitur vnus gradus caloris in aqua ante alium et cum quattuor gradus grauitatis faciunt a / graue descendere. velocius permedium per vnam horam quare alii quatuor gradus superadditi: semper consequenter tantundem temporis diminuunt: et sic finiti gradus grauitatis faciunt illud graue descendere per plenum in instanti. Uides vulgare dictum. nonnunquam plura quaerit asinus quibus nequit respondere philosophus.

¶ Ad secundum dicitr quod institutio ecclie hoc facit et quod dignius ad se trahit minus dignum vt in quarto diximus. etiam respondendo ad tertium argumentum.

¶ Dubitatur de istis peccatis mortalibus et venialibus: an inherant potentie concupiscibili vel irascibili. Responsio: multi patres gratis se fatigant de istis potentiis. Dicitur quod eadem est potentia concupiscibilis. et irascibilis est anima: sed hoc complexum potentia concupiscilis pro ea supponit connotando quod aliquid concupiscat: et illud prosequitur. Dicitur potentia mascibilis pro quanto remouet prohibens: hoc est appetit vindictam de prohibente a concupito: et si ponatur aggregatum ex anima et corpore. quaeratur de illis partibus: et si non conuenienter respondeant ad animam recurratur. Propterea dicitur quicquid est in concupiscibili est in irascibili et econuerso: licet alia sit ratio huius inherentie et illius hoc est aliud quid nominis terminorum: licet in re discrimen non habeatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 17