Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

An luna sit luminare minus

DEcimo de luminaribus loquendum est. quia dicitur genesis primo. fecitque deus duo luminaria magna. luminare maius vt praesset diei: et luminare minus vt paesAset nocti. queritur an luna sit luminare minus. et arguitur quod non. non habet lumen a se: sed suscipit a sole. ergo non est luminare. et per consequens non est luminare minus. si aqua non est potus non est potus humidus: primo priorum. antecedens patet. semper luna habet cornua sua soli opposita: et partem solem versus illuminatam. ergo recipit lumen suum a sole. in oppositum est littera genesis.

¶ Pro solutione questionis ponitur hic conclusio affirmatiua luna suum lumen a sole recipit. patet per istud vulgare: in omnium ore a phebo phebe lumen capit. conclo probatur etia per argumentum intarguendum 3. probatur conclusio quando luna cadit in vmbra terre: sic scilicet: quod radii solare fon possunt ad lunam pertingere: tunc est deliquium lune. vt quando sol est in capite drachonis et lunain cauda vel contra. ergo signum est quod luna suscipit lumen a sole. loquor de magno lumine quod suscipit. in vera eclipsi aliquid lucis videtur. ergo aliquid lucis suapte natura habet et per consequens ltx et lumen eidem subiecto inherent. sed cum non sint eiusdem speciei specialissime: non constituunt aliquam vnam formam

¶ Istis probatis ponam aliqua correlatiua: sine sequatur ex dictis siue addito siue cum manifeste notis: non infert. primo sequitur quod luna plus illuminatur a sole in coniunctione quod in oppositione prior luna est propinquior soli in communiunctione quam in oppositione. sed omne agens naturale plus agit in propinquum quam in distans actione directa. intelligendo intelligenda.

¶ Secundo sequitur cum ope vnius comnuniter concessi maior pars lune illuminatur in hyeme quam in estate commune concessum est: quod sol est in auge sui eccentrici in estate et in opposito augis in hyeme. Et ex consequenti sequitur. maior est vmbra terre in estate quam in hyemequia minus de terra tunc illuminatur. et vlterius sequitur quod eclipsis lune est maior in estate quam in hyemne.

¶ Amplius sequitur semper vna medietas lune illuminatur. probatio. in oppositione vna medietas puta illa que est prope nos illuminatur et tunc maxime a sole distat. ergo alio tempore plus illuminatur.

¶ Ultimo patet: in conniunctione luna ob duas causas non videtur. vna quia combusta est sub radiis solis: secunda quia solum tunc pars superior illuminatur: et inferior occultate superioris partis lumen prior istarum causarum potest impugnari. alii planete vel stelle non videntur de die quantumcunque a solem distent. luna autem de die videtur.

¶ Contra hanc conclusionem arguitur sic. alii plane te neque stelle recipiunt lumen a sole. ergo Neque luna consequentia tenet. videtur equalis ratio. Et antecedens patet. quia sequeretur quod omnes alii planete essent equaliter colorati cum luna: quod est contra experientiam. Saturnus est plumbei coloris: siuppiter est stamnei coloris. mars coloris calibei. Sol habet colorem aureum. venus cupreum. mercucurius argenti viui. et luna habet colorem argenteum

¶ Respodetur. licet auicenna et macrobius tenurunt solum lunam suscipere lumen a sole: tamen modus aristotelis in proprietatibus elementorum videtur rationabilior de omnibus stellis et planet: s quia cum sol illuminat lunam et terram et multo plus deberet medium transparens interpositum illluminare. ergo inane esset quod mercurius et venus et ceteri planete et stelle existentes in sphera illuminationis solis haberent lumen ex se. natura nichil facit frustra. sed per tantam distantiam potest illuminare sol concedo illas experientias de plane tis. non quod sint colorati. color est qualitas secunda sequens actionem qualitatum primarum que non reperiuntur in celo. sed videtur tales colores sicut nunc recitauimus. sicut videntur colores in iride: et tamen de facto nulli sunt illic. lumen videtur habere talem colorem secundum naturam sui subiecti. vel di¬ catur quod alii planente habent lumen debile quod representat talem colorem. sed intensum lumen recipiunt a sole.

¶ Secundo arguitur contra hanc conclu sonem. si alii planetem et astra susciperent lumen a sole sequeretur quod debent apparere arcualis figure / et proiiciere cornua admodum lune. consequens est contra experientiam.

¶ Preterea sequitur quod venus et mercurius debent eclipsare solem sicut facit luna consequens experimento dignoscitur falsum.

¶ Ad has rationes respondetur negando sequelam. alii planete sunt corpora transparentia et vniformiter suscipiunt lumen solis et ab eo illuminantur. non autem sic est de luna.

¶ Tertio arguitur. si luna suscipiat lumen a sole debet esse equaliter illuminata. consequens est contra experientiam consequentia patet. luna est corpus vniforme et eiusdem rationis in toto.

¶ Respondetur negando sequelam. et ad probationem varie erant philosophorum responsiones. vna quod luna attrahit ad se humida sicut inferius in hac distinctione dicemus de fluxu et refluxu maris. est quidam vapor qui ocultat aliquam partem luminis ipsius lune. alia responsioerat quod illa macula est quadam imago representatiua aliquorum corporum montium vel huiusmodi. nam luna est corpus politum et speculare. quare corpora per quandam specierum reflectionem videntur in luna qualiter corpora in speculo reflexe. neutra illarum positionum valet. non prior. quia tunc non deberet apparere nobis semper illa macula vniformiter: contra erperientiam. cum interdum esset maior interdum minor vapor attractus. nec valet secunda via. quia speculo moto imagines apparent in alio et in alio loco. sed per motum lune non apparet illa macula in alio et in alio situ. insuper. tunc imago totius terre deberet apparere in luna quod est falsum.

¶ Alius est modus commentatoris rationabilis quem omnes sequuntur. quod luna est diuersarum rationum quo ad suas partes. vna pars est alia densior. et illa pars magis illuminatur. alia est pars minus densa. et illa non tantum suscipit de lumine. sufficit tamen obtenebrare alium planetam. sicut in alabastro videmus. pars densa vel non transparens apparet valde alba: alia que est transparens ad modum vitri est obscura et ad nigredinem tendit. et ad rationem secunde opinionis dicitur. non sufficit ad reflexionem corpus esse politum. patet in speculonon plumbato in dorso: vel in sufficienti speculo proprter nimiam distantiam ab obiecto vel a visu ego in porta collegii nostri non video me reflexere per speculum in porta collegii remensis. colligitur ergo: licet luna sit eiusdem rationis entitatiue vt alabastrum: non tamen est eiusdem rationis accidentaliter quo ad densitatem luminis susceptionem.

¶ Circa hanc questionem dubitatur quare luna a solis coniunctione recedens: quandoque citius quandoque tardius nobis appareat.

¶ Respondetur. triplex est ratio. prima obliquitas zodiaci et orizontis. si sit coniunctio subecliptica in medietate que est a fine sagitarii ad finem geminorum: tunc cum sol occidendo in orizonte fuerit plures gradus essent in circulo reuolutionis lune a luna ad orizontem quam de zodiaco a luna ad solem: ideo in climatibus septentrionalibus citius vi deri poterit quam si in alia medietate esset secunda causa est latitudo lune ab ecliptica. si enim post coniunctionem in latitudinem septemtrionalem mouebitur: citius a nobis videri poterit quam si latitudinem meridionalem moueretur. tertia est velocitas motus lune. cum scilicet est in superiori parte epiciclicum omnes iste cause concurrunt: luna vetus et noua in eodem die apparebunt. Si autem due cause inueniantur: in secundo die post coniunctionem videbitur luna. sed vna tantum: in tertio die videbitur et si opposita omnium eueniant. in quarto die videbitur solis deliquium fit in sola coniunctione per lune interpositionem inter nos et solem. et solum est obumbratio et absconsio luminis solaris. et non est vniuersalis: sed solum his qui in vmbra lune sunt lune eclipsis est inoppositione quando terra diametraliter interponitur inter solem et lunam. quando alterum luminarium est in capite drahonis et aliud in cauda. deferens epiciclum lune ab ecliptica declinans / ipsam eclipticam in duas intersecat partes. et sic due sunt intersectiones: quarum altera caput: alia vero cauda drachopois dicitur. cum sol semper sub ecliptica moueatur: luna autem declinat nunc ad austrum / nunc ad septemtrionem / nunc sub ecliptica / vel propeeam. duobus primis modis in oppositione non cadit in vmbra terre: sed illuminatur / ergo non in quolibet mense est eclipsis lune. et licet terradiametraliter qualibet nocte ponatur inter solemet aliquas siellas fixas: stelle tamen non patiuntur deliquium. ratio. quia vmbra terre ad stellas fixas non pertingit. vmbra terre est piramidalis. cum sol terram centies sexagies septies et tres eius octauas contineat ex quinto almagesti: oportet quod vmbra sit piramidalis: et tandem finita: vt ex. 22. prime perspectiue patet. terra autem dicitur continere lunam trigesies nonies et fere quartam eius. et perconsequens sol luna est maior sexies millies sexcenties quadragies quater: et insuper continet medietatem eius. non pertransit spheram mercurii et perconsequens vmbra terre continebit solum in longitudine. 4 r750. milliaria. quia ponitur tota distantia. a superficie terre ad concauum orbis lune continere milliaria. 107 4 12. distantia a superficie terre ad conuexum orbis lune milliaria continere dicitur. 2os F4 2.

¶ actenus quomodo luna capit lumen a sole. et hoc non dicitur luminare. tum quia multum luminis a sole recipit. quod a nobis propter lune vicinitatem percipitur. tum quia lumen remissum potius lucen de se habet per suum lumen mirabiles in his effectus his inferioribus. in oppositione et coniunctione plus mouet aerem quam in aspectibus vti videmus. conuniunctionem aspectum proprie loquendo non dicimus. sextilis / terminus quaertus / et oppositio sunt aspectus. si per duo sig hoc est per sextam partem 3odiaci planete: distant: est aspectus sextilis. et dicitur aspectus amicitie imperfecte. si autem per tertiam partem 3odiaci: hoc est per quattuor signa trino aspectu se aspiciunt qui aspectus perfecte amicitie dici solet. si vero per quar¬ tam partem 3odiaci: idem est per tria signa: est aspectus inimicitie imperfecte. oppositio est aspectus contrietatis. planete dicuntur aucti lumine quando perfectea sole recedunt vel sol ab eis: muniti lumine quando ad solem accedunt. quando ad duodecim eraedus vel ad. xv. gdus appropinquant: combusti dicuntur. et tunc coniunguntur: licet non in eodem gradum. quo fit planeta non dicitur augeri lumine: quia plus luminis habeat: ymmo oppositum est verum. sed a nobis plus luminis percipitur.

¶ Dubitatur. 2. et finaliter circa hanc materiam. an sol et luna creati sunt in. 4. die.

¶ Respondetur affirmatiue. patet per litteram genesis. dixit autem deus fiant luminaria in firmamento celi: vbi in capitur pro sub. sicut dicitur sol esse in tauro vel in cencro. et paulo post sequitur circa eandem sententiam et factus est vespere et mane dies quartus.

¶ Sed contra hoc arguitur. hec conclusio pugnat cum littera precedenti eiusdem capituli. vbi dicitur. fiat lux et facta est lux et vidit deus lucem quod esset bona et diuisit lucema tenebris: apellauitque lucem diem et tenebras noctem: factumque est vespere et mane dies vnus. et non fuit dies ante productionem solis et lune. ergo luminaria primo die creabantur.

¶ Ad istud varii vario modo respondent aliquibur dicentibus quam primo die creauerit nubeculam. et illam corrupit quarto die et produxit solem. Aliis dicentibus quod mutauit illam nubem insolem. Tertius est modus beati dionysii. 4. capite de diuinis nomibus: quem credo rationabiliorem: quod sol erat primo die creatus. et ad obiectio nem in oppositum qua dicitur creatus quarto die. distinguo. vel quo ad eius motum proprium mouendo ab occidete ad orientem. et sic conceditur. vel de nouo quo ad substantiam. et sic negatur. ille est modus loquendi satis vulgatus in scriptura et n modo toquendi Danielis quarto scribitur. dixit nabugodonosor rex babilonis: nonne hec est babilon ciuitas magna quam edificaui: et tamen minos et eius vxor semiranis (vt diodorus siculus et historie testantur) illam vrbem erexerunt vel nembrotus ante eos inchoauit Genesis vndecimo. Est modus vulgaris loquendi. si quis princeps aliquem inopemde pulueribus erigat: talem talis princeps fect. verum sic deus dedit soli et lune moueri suapte natura ab occidente in orientem motibus propriis isto die / et primo die ante sol et luna et sphere inferiores mouebantur motu raptus ab oriente in occidentem.

¶ Ex isto sequitur quod quartus dies erat maior primo die 2 vel. 3. loquor de die naturali. de artificiali non est questio. Probatur correlarium. dies naturalis est tempus quo equinoctialis facit vnum circulum ab oriente ad occidentem cum tanta parte quanta interim sol motu proprio pertransit ab occidente in orientem. ymmo quartus dies exuperat primum in vna quinta parte vnius hore. Quod patet. cum sol facit vnum circulum ab oriente in occidentem viginti quattuor horis: pertransitur signum in duabus horis. et cum quodlibet signum zodiaci habet triginta gradus: quindecim gradus equinoctialis: qui vniformiter ascendit: valent vnam horam. et cum sol faciat vnam reuolutionem aboccidente in orientem in trecentis et sexaginta quinque diebus et quadrante vnius diei: vnum gradum pertransit in die contra firmamentum. vnde si sol hodie ortus est in primo gradum signi tauri: qui gradus respondet a puncto equinoctialis: quando redi bit punctum equinoctialis a. non erit dies quo usque secundus gradus tauri ascendat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10