Quaestio 1
Quaestio 1
An peccatum in Spiritum Sanctum sit remissibile
CIrca hanc distinctionem quadragesimam tertiam in qua magister de remissione peccati in spiritum sanctum loquitur. Queritur: an peccatum in spiritum sancntum sit remissibile Pro solutione quaestionis aliquas notiunculas primittemus. postea conclusiones ad quaestionem responsiuas ponemus.
¶ Circa primum loquemur de acceptione termini: et quare aliquod peccatum dicatur in spitritum sanctum: et super hoc inter antiquos erat vnus modus loquendi satis ad litteram scripture equens de peccato in spiritum sanctum. Dixerunt entum quod blasphemia prolata contra spiritum sanctum: si spiritus sanctus pro qualibet persona diuina accipiatur. vt Ioannis quarto: vbi dicitur Deus spitritus est et hoc patet Mathei. 12. Qui dicit contra spiritum sanctum verbum non remittitur ei. Et hoc idem patet Marci tertio. Et prime Ioannis quinto. Est peccatum ad mortem. non pro eo dico: vt quis oret. Qui enim peccat in patrem remittitur ei: et qui peccat in filium remittitur ei: quo autem blasphemauerit in spritum sanctum non remittetur ei: neque hic neque in futuro. Christus oprabatur quaedam humanitus commedendo et bibendo et si milia faciendo. et quadam diuinitus scilicet eisciendo demones curando languentes per proprie diuinitatis virtutem: quaedam dixerunt iudei cum blasphemia contra filium hominis dicentes: vorax est et potator vi ni amicus publicanorum et peccatorum: vt patet Mathei vndecimo. Postea blasphemauerunt in spiritum sanctum dum opera quae christus faciebat proprie diuinitatis virtute et operatione spiritus sancti principi demoniorum attribuebant dicentes in Belbztebub principe demoniorum eiicit demonia. Et hec blasphemia vocatur in spitritum sanctum: sed aliter termino posteriores vtuntur. peccatum dicitur esse in spiritum sanctum quando contra appropriatum spitri tussancti peccatur: quod est bonitas quae spiritui sancto appropriatur sicut potentia patri et sapientia filio. Cum igitur quis peccat ex infirmitate dicitur peccare in patre: hoc est quando volutas allicitur a sensualitate ad exeundum in actum vetitum cum ex ignorantia peccat in filium delinquaere dicitur: quia si sciret non peccaret. Alias non esset ex ignoratia: licet forte ignorando hoc faciat cum ex malicia transgreditur. hoc est a certa scientia: et sicut impulsu sensualitatis. dicitur peccare in spiritum sanctum. hoc facit ex ele¬ ctione et libertate voluntatis huius peccati. Sex assignantur species scilicet: desperatio etpraesumptio. que expellunt duo que potissimum nos retrahunt a peccato: scilicet spem primiorum et timorem penarum vel inordinate procedunt contra iusticiam et minam deus que a peccato retrahunt Presumptio nimis extendit minam dei. desperatio nimis coarctat iusticiam dei more Caym. Genesis. 4. Maior est iniquitas mea quam vt venia merear. Aliud est impugnatio veritatis agnite cum aliquis veritatem fidei agnitam gratis impugnat.
¶ Quarta species est fraterne gratie inuidentia cum quis inuidet gratie dei crescenti in mundo: et sic talis habens has duas species a se remouet veritatem agnita / et gratiam dei. Due sunt alie species: scllicet impenitentia: id est actus positiuus quo homo proponit non penitere aliud est obstinatio: id est propositum actuale e nolendo cauere in posterum sicut est impenitentia de preterito. per istas duas species homo remouet illa que eum inducunt ad bene penitendum: scllicet feditatem actus et velle permanere in illo. Et ista serpeccata possunt intelligi per has dictiones dicd / Desperatio i Inuidentia fraterne gratiae. c Cognite veritatis impugnatio. per / Presumptio i / Im penitentia finalis. o Obstinatio. Beatus Augustinus in libro retrac. addit hanc conditionem quod in scelerata mentis paruersitate homo vitam finiat inquiens Peccatum ad mortem puto esse cum post agnitionem dei per gratiam domini Iesu christi quisque oppugnatfraternitatem: et aduersus gratiam qua recociliatus est deo: inuidentie facibus aggrauatur. hoc autem addendum fuit si in hac scelerata mentis paruersitate vitam finierit. Et Aug. in sermone domini. Tanta est labes illius peccati: vt deprecandi humilitatem subire non possit. etiam si peccatum suum mala conscientia eus cognoscere: et enunciare cogatur. Ecce varium modum sanctorum loquendi de peccato in spiritum sanctum secundum prima acceptionem iste species assignate non essent in spitritum sanctum. Secundum hanc vltimam acccpartionem requiritur quod homo finaliter in peccatis de cedat quod non requiritur penes secundam acceptionem. Non prosequor quaestionem per conclusiones de prima acceptione termini: quia illa est satis lucinda. Tum secundo ad remouendam confusionem quae in multiplici equiuocatione accidere solet omnium dicendorum sit hec prima conclusio.
¶ Peccatum nullum dicitur esse in spitritio sanctum eo quod sit contra spiritum sanctu capiendo pro tertipersona in diuinis: et non contra patrem vel filium. In quacunque equuocatione terminus capiatur vtimur prepositione in pro contra. Probatur conclusio. Nemodelinquit contra vnam personam in diuinis quin contra qua libet in diuinis peccat. Probatio: quia earum est vna deitas et vna voluntas: et si capiatur peccatum in spiritum sanctum pro illo quod immediate dirigitur contra tertiam personam in diuinis. actus ille in vnam personam dirigi non potest quin in quamlibet dirigatur hoc ex prima distinctione primi patuit.
¶ Secunda conclusio. peccatum dicitur esse in spiritum sanctum eo quod est contrapropriatum spiritus sancti: scllicet bonitate. hoc est clectione et certa scientia peccatu. Probatur quia si ex infirmitate hoc est ex impulsu sensualitatis peccat contra patrem delinquit. Si ex ignorantia vincibili contra filium peccat: vt ex notaciumculis patet. Relinquitur ergo quod ad peccatum in spiritumsanctum requiritur quod sit ex certa malicia.
¶ Certia conclusio. Non est de ratione peccati in spiritunsanctum quod sit omnium pctorum aliorum a peccato in spiritu sanctu grauissimum Probatur: siue propositioexponatur affirmatiue vel negatiue. Probatur: finalis impenitentia est peccatum in spiritum sanctum similiter obstinatio et tamen stat dare tales actus momentaneos vel breui mora continuatos qui longe inferiores erunt quam homicidium potissimum viri vtilis pro republica quam multe species inuidie vel superbie contra deum pccata tamen in spiritum sanctum sunt multum grauia. dicere quod de ratione peccati in spiritum sanctum est proprie capiendo est esse contra aliquod prceptum prime tabule est praeter modum loquendi doctorum: et difficultas est de termino: nec hac via eliditur conclusio.
¶ Quarta conclusio. Peccatum in spiritumsanctum secundo mon est irremissibile: idem disficulter remoueri potest simpliciter tamen remissibile tales termios interdum capimus pro illo quod fieri nequit nonnumquam pro illo quod cum difficultate fieri potest. vt patet in vulgari modo loquendi de impossibili incurabili: et ceteris id genus. Probatur conclusio. Omne peccatum per quod remouetur causa pccatipurgatiua egerri me remittitur: sed sic est de peccato in spiritumsanctum: igitur consequentia tenet cum maiore: et minor probatur sic per praesunptionem. homo de dei mina diffidit sine habenis delinquens credens deum ei omnia dimissurum per desperationem homo de materia dei nimis plirum diffidit: et ita est facile inducere in aliis peccatis quae numerauimus.
¶ Confirmatur hec rograui morbo laborans medicinas perquas curari potest abiiciens difficillie curatur. sed sic est quod iste laborat grauissimis morbis spiritualibus: et causam eos delendi remouet. Amplius ex ignorantia peccans facile promeretur veniam: vt patet per apostolum prime ad Thimo. primo. Misericordia consequutus sum: quia ignorans feci. Et qui peccat ex ignorantia eam transeute penitet. vt patet. tertio Ethi. Idem patet de illo qui peccat ex infirmitate vel passione. quemadmodum est incontinens: septio Ethised qui ex certa malicia: vel ex intemperantie gradu peccat. non sic promeretur veniam
¶ Ultivs conclusio Peccatum in spiritum sanctum commissum terminum accipiendo tertio mon non remittetur in hoc mundo nec in alio. Quis in hoc mundo patet: ex acceptione termini. Quis in alio mundo hoc patet: lignum vbi ceciderit siue ad austrum: siue ad aquilonem: ibi erit Ecclesiastes. 1 I et hoc potissimum de peccato mortali. quemadmodum solet esse peccatum in spitritum sanctum.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur sic. Nemo potest peccare ex certa scientia: quia nemo respicit ad malum volens. secundum Diony. Et bonum omnia appetunt: primo Ethicorum.
¶ Secundo arguitur. Impugnare veritatem agnita non est peccatum. ergo non est peccatum in spitritum sanctum consequentia est nota: primo Priorum. Si aqua non est potus non est potus habuidus. et antecedens patet: quia hoc fit in impugnationibus conclusionum tam in actibus sorbon icis quam scriptis.
¶ Ad primum nego antecedens. bonum verum vel apparens est obiectum voluntatis. Secundo prob abile est quod voluntas potest velle malum sub ratione mali. Gonum vt conuertitur cum ente est obiectum voluntatis.
¶ Ad aliud dicitur: quod impugnare veritatem agnita gratia scholastice exercitationis nullo pacto eust peccatum. Dubitare de singulis non est inutile: teste philsopho in praedicamentis: sed more Arrii: et ereticorum impugnare veritatem fidei agni tam: vt introducatur falsitas es peccatum in spiri ritum sanctum.
¶ Tertio arguitur contra istum numerum specierum. praesumptio est spens superbie. igitur non est peccatum in spiritum sanctum. tenet consequentia: quia peccatum inspitritum sactum distinguitur a ceteris peccatis
¶ Insuper inuidentia fraterne gratiae est spens inuidie: vt patuit ex distinctione praecedenti. ergo non est speens peccati in spiritum sanctum consequentia tenet vt prius.
¶ Ad tertium dicitur quod duplex est presumptio. quaedam de meritis: et illa est speces superbie: vel saltem filia eius: vtsi quis prsumat se magis idoneu quod sit et vult capere officium honorificum in exaltationem sue giorie. Alia est presum ptio de impunitate peccatorum totaliter auferens latitudinem iustitie amplians via ad peccatum: et claudens viam ad gratiam: et talis e psumptio de qua loquimur.
¶ Ad quartum dici solet quod duplex est inuidentia fraterne charitatis: Aut enim ex hoc oritur quis per gratiam fratris putat aliquod bonum in se vel in alio quod appetit minui: et sic pertinet ad inuidiam Aliomodo quia tanta malicia deprauatus est talis inuidens quam bonum quod in se non videt nulli alii inesse velit: licet nihil sibi ex hoc incommodiaccidat: et hoc est peccatum in spitritum sanctum et non est species inuidie.
¶ Contra hoc arguitur. Diffinitio inuidie vtrique conuenit. ergo etiam est inuidia et peccatum in spiritum sanctum: et solum erit distinctio formalis inter peccatum in spiritum sanctum: et peccatum non commissum in spitritum sanctum nisi diffinitionem inuidie nimi acoarctaueris.
¶ Item: nec illa via euadere potes. quod sic probo Pono quod aliquis se ductus ab alio impugnat veritatem: iam propter ignorantiam talis volitio hoc faciendi non est peccatum in spiritum sanctum: sed peccatum in filium sicut aliqui sim plices iudeorum fecerunt: accedat scientia ex malicia voluntatis adhuc potest velle impugnare veritatem agnitam. Tunc sic: eadem volitio que primo erat peccatum in filium et non in spitritum sanctum. postea peccatum in spitritum sanctum efficitur et res non labitur de specie essentiali in speciem essentialem. ergo peccatum in spitritum sanctum est eiusdem speciei entitatiue cum pccato quod non erat in spitritumsanctum Non videtur quod propter clariorem noticiam in intellectu producatur actus noue specieni in voluntate ab actu qui prius erat: et si sic tergiuersationem adinuenire laboras: argumentemur de peccato quod est primo in patrem: puta ex passione allectiua: et postea contiuetur ille idem actus sine passione iam incipit esse peccatum in spiritum sanctum.
¶ Ulterius arguitur. ad idem. Uolo peccare per superbiam: et impugnare verita¬ tem agnitam hoc velle est peccatum in spiritum sanctum. supposito quod nec ex infirmitate nec ex ignorantia procedat et tamen ille actus est supbia. ergo idem actus est superbia: et peccatum in spitritum sanctum: sed hic distinguis. vel actus habens materiam vnius speciei in spritum sanctum: vel plurium specierum in spitum sanctum sic negas: vel quando cum materia peccati in spiritum sanctum simul cadit in materiam peccati quae non est in spiritum sanctum et sic concedis Secus est de aliis actibus
¶ Sed contra. esto quod ita dicas priori argumento non satisfacis. Propterea conceditur quod peccatum in spitritumsanctum eut eiusdem speciei cum peccato: vel saltem in extrinsecis temporibus non est in spritum sanctum: et hoc capiendo peccatum in spiritum sanctum in secunda acceptione: quia de tertia acceptione nulla est prorsus difficultas.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur sic. peccatum in spiritum sanctum est peccatum ad mortem: non dico vt oret quis pro eo: sicut habetur prime Ioannis vltimo. ergo nullo pacto remittetur cum est ad mortem loquimur secundum legem: puta quod non remittetur non dubitamus quin ipsum deus remittere potest. et ipsum est remissibile siue remittatur siue non. Ad illud dicitur quod multiphari peccatum dicitur ad mortem Unomodo vt sit idem peccatum ad mortem: quod mortale secundum quodm dicitur prime Ioannis vltimo. Omnis iniquitas est peccatum 2ad mortem. Aliomodo dicitur peccatum ad mortem in quo quis moritur et secundum hoc dicitur in Glosa prime Ioannis vltimo: vbi dicitur ad mortem est peccatum quod separat a deo: sicut mors separat animam a corpore. Mors autem separat animam a corpore irregressibiliter. Aliomodo peccatum ad mortem dicitur quod disponit ad inexcusabilitatem peccati: quia nec ex ignorantia: nec ex infirmitate: et secundum hoc potest solui argumentum. Contra vltimam comclusionem arguitur sic Ex ea sequitur quod nullum esset dabile peccatum in spitritum sanctum. hoc consequens est falsum quia est contra omnem acceptionem peccati in spiritumsanctum. Probo consequentiam. Non loquimur de peccatis que fiunt post mortem: et qualitercumque dicatur. hoc non impedit consequentiam si esset aliquod peccatum in spiritum sanctum esset commissum in hac via: sed hoc non da ipsum et sit a. Tunc sit vel de a sortes potest peni tere in vita vel non potest. secundum non est dicendum
¶ Si primum ponatur quod de eo peniteat. Ex illosequitur quod non est peccatum in spitritum sanctum: et per consequens peccatum in spritum sanctum non dedisti. Eodenmodo de quolibet peccato quod dabis argumentabor quod non est in spitritum sanctum.
¶ Respondetur negando quod nullum sit peccatum in spiritum sanctum: et quando vnum petis de a / et concedo quod sortes potest penitere in vita: sed tunc nego quod vnquam fuit peccatum in sptum sanctum illomodo capiendo vocabulum: quia ponere quod de illo penite at incompossibile construis contra peccatum in spitritumsanctum. oc est satis facile cognitu ex materia de futuro contingenti queris a me an antichristus est futurus quo admisso petis: an potest non euenire: et palam est quod sic. quod si inesse ponatur necesse est hanc inficiari. Antichristus erit: et hoc lucidissimum est aliquid in obligationibus intelligenti: quia positio vnius contradictoriorum est alterius contradictoriorum depositio et contra. Ex argumento solum sequuntur habe propositiones.
¶ Secunda propositio patet. per impossibilitatem de in esse illius. Ista non est possibilis: sortes penitet de peccato in spritum sanctum secundum legem loco et penitentia sufficiente. si penitet iam tolliter culpa. ergo non est peccantum in spiritumsamctum.
¶ Tertia propositio patet. Quocunque peccato mortali dato: puta obstinatione arguitur sic. De hoc peccato sortes potest penitere. hoc peccatum est vel potest esse peccatum in spitum sanctum. ergo depeccato in spitritum sanctum sortes potest penitere. consequentia est syllogismus expositorius: et premisse sunt lucide Si vtamur termino duabus primis acceptionibus tunc ista est concedenda sortes potest penitere de peccato in spitritum sanctum.
¶ Dubitatur: an aliquod peccatum veniale potest esse in spiritum sanctum. Et arguiquod sic. Aliquis potest esse obstinatus in veniali volendo ei immobiliter adherere tunc talis volitio est venialis: et est in spitritum sanctum. ergo aliquod peccatum in spitritum sanctum est veniale.
¶ Contra hoc arguitur. Homo vel le complacere in omnibus venialibus suis eis ad herendo et probabilitate morali credit se non habere alia peccata: et sit ita adhuc non peccat mortalter. Similiter de primis motibus in istis speciebus argumentari poteris.
¶ Respondetur: non video ncessarium nec rationi multum consentaneum negare partem affirmatiuam dubitationis. vt patet per rationes iam ad ductas
¶ Sed dubitas: an peccatum quod homo scienter: et non ex infirmitate extra has sex species facit dicatur peccatum in spiritum sanctum. Potes dicere quod sic cum ex certa malicia delinquit. hoc est sine infirmitate vel ignorantia. et contra bonitatem spiritus sancti: et sic homicidium aliquod potest dicipeccatum in spitritum sanctum. Et hac via non coartaberis tenere pedem in senario numero specierum in spiritumsanctum: sed campum latiorem respondendi habes. Et dicetur ad patrum auctoritates libere: quia Sancti vario modo vsi sunt termino.
¶ Secundo dicetur quod ille numerus senarius specierum est periculosior inter reliquas species da biles.
¶ Tertio dicere potes quod si quis peccet sine impulsu vel ex certa scientia extra has species in spiritum sanctum non delinquit proprie loquendo: quia requiritur quod hoc peccatum ipsum impedimentum tollat per quod peccata regulariter crebrantur quod non contingit in homicidio dato: bene tamen est aliqua conuenientia cum peccato in spiritum sanctum. Ex omnibus patet quod due spees sunt circa deum: vt desperatio / et presumptiodue circa ipsum habentem: vt impenitentia de preteritis. hoc est nolle detestari preterita: et obstinatio. hoc est velle adhibere in posterum. Due circaproximum vt impugnatio veritatis cognite: et inui¬ dentia fraterne gratie. Et licet inobedientia vsdeatur esse peccatum in spiritum sanctum secundum quod dicit Bernardus in libro de precepto: et dispensatione non est id ipsum nolle obedire et non obedire. Hoc interdum erroris est nonnunquam infirmitatis. Illud vero aut odiose pertinatie: aut contumacie non ferende: quod ipsum repugnare est resistere spirituisancto: et si vsque ad mortem perdurauerit blasphemia est non remittenda. Ex quo videtur quod inobedientia ad minus quidem sit peccatum in spitritum sanctum et ita videtur quod plures sint species: tamen inobedientia de se non est peccatum in spiritum sanctu: sed ipsa pertinacia contumax: et potest reduci ad obstinationem. Similiter de simulatione penitentie dicatur de se non est peccatum in spitritum sanctum: sed pene impenitentia quae sub ea latet: et per hoc intelligatur Glosa Leuitici. 10. super illo verbo. inter hec vero Hyrcum. vbi dicitur sicut vera penitentia veniam promeretur: ita simulatio deum irritat. hoc autem sancti patres irremissibile peccatum et blasphemianin spiritum sanctum dixerunt. Sed est hic vnum non silentio dandum cum quando quis peccat spe venie ductus vulgus putat esse peccatum in spitritum sanctum et illud prorsus irremissibile apud nostrates plebeos constans est hec opinio: sed istud est falsum. Melius est: vel saltem minus malum est peccare cum spe venie / quam sine spe venie.
On this page