Quaestio 2
Quaestio 2
An Nilus, Ganges, Tigris et Eufrates de quattuor paradisi fontibus scateant
SEcundo circa hanc distinctionem 7. queritur: an nilus / ganges / tigris / et eufrates / de quattuor paradisi fontibus stateat.
¶ In ista questione duo faciam. in primis de fluminum et fontium origine in generali loquar: quia hoc fontibus parasidiacis et fluminibus ab ipso scaturientibus conducit. et etiam propter aliquos passus scripture insinuantes flumina ex oceano habere originem 2. in particulari de. 4. paradisi fluminibus loquar et eorum decursu aqua fontium in visceribus terre generatur. hoc modo multe sunt voragines et hiatus in terra vt vi dere est. probat aristoteles a signo sensibili. in ligustica est fluuius non minor rodano terram ingrediens a qua absorbetur. ergo sunt concauitates magne in terra similiter seneca in libro de naturalibus quaestionibus. expertum est quod magne ciuitates ceciderunt super terram quondam erat vnus vicus in deus phinatu a paucis diebus prteritis et tamen nunc est aqua prinnaculum templi adhuc videtur. er est aer in concauitatibus terre. quia si aer loca illa non repleret: esse in terra vacuum. aer est calidus et humidus. calor aeris a frigiditate terre corrumpitur. siccitas terre non sic corrumpit eius humiditatem. tum: quia siccitas est qualitas passiua parum actiua. et humiditas difficilius corrumpitur quod caliditas. semper quaelitas magis actiua est minus resistiua. tunc quando aer habet qualitates aquae: scilicet hu¬ miditatem et frigiditatem condensatur aer et fit vapor: et tamdem generatur aqua partim a terra partim ab influentia celi. non inconuenit terram causam equocam minus perfectam esse partiale principium respectu aque perfectioris. ergo aqua gnatur in terra: et hoc erat necessarium. provita nostra non sufficeret aqua pluuialis / nec aqua maris salsa: et plerique multum a mari elongantur. ergo nec aquam / nec pisces maris habtre praesent. talibus deus prouidet per fontes et fluminia quae in terra originem traxerunt. ita quod vbi sunt maiores concauitates vt in montibus: ibi sunt maiores fontes et flumina. Rur: sus. sicut est in minori mundo scilicet in homine sic det eus in maiore mundo. sed in homine est vna concauitas in capite in qua geneantur humores qui cadunt et fiuunt per nares et oculos. ergo sic debet esse in maiori mundo cuius terra est vnum membrum magnum. in ea generabuntur aque quae per terre meatus egredientur.
¶ Contra istum modum de generatione fontium arguitur sic. es maior calor in poris terre in hieme quam in estate. ergo minus tunc de vapore det conuerti in aquam in hyeme quam in estate. quia resistentia est maior. hoc tamen est contra experientiam. Uidemus tam fontes quam fluminis inhieme maiora quam in estate.
¶ Respondetur. aer est rarior in estate quam in hieme: propterea non est ita cito in aquam conuertibilis sicut in hieme. sol etiam in estate multum aque consumit: et aque etiam in hieme augentur ab aqua pluuiali / grandine / et niue.
¶ Secundo arguitur. dato quod aqua generetur in terra numquam debet ascendere. patet. aqua est grauis. modo graue non ascendit nisi violente. ergo aqua fontalis non ascendit a visceribus terre.
¶ Pro solutione huius argumenti dicemus aliqua ad materiam argumenti quona pacto aqua ascendit. Secundo ad forma argumenti: cuius solutio a priore dependet respondebimus. Aqua multiphariam ascendit: aliquoit modis naturaliter: aliper quot violente. si terram in aquam proiicias aquam ascendit. appetit esse superer magis graue. Secundo ascendit ad fugiendum vacuu. Si quis arista aerem attrahat: protinus coscendit aqua ne in culmo detur vacuum attracto aere ab arista. si aqua non ascenderet: illic esset vacuum quod natura abhoret. siue iste ascensus sit ab actore vniuersi graue pellentis sursum / prout aliquibus placet: siue a forma aqua: vix est certum. et potest dici a forma aque et a grauitate in illo casu. licet sit agens naturale: habet duas actiones: vnam directe: aliam indirecte. patet in simili. calor calefacit et frigus directe corrumpit per antiperi stasim. tamen interdum in praesentia contrarii se fortificat et a contrario aufugit inclinatione naturali communiqua quaelibet res inclinat ad sui conseruationem meliore modo quo potest. sic potest dici quod aqua et quaelibet res habet inclinationem naturalem ad replendum locum ne detur vacuum: si non occurat maius impedimentum in natura. et vocatur inclinatio communis secundum priorem viam: quia ab actore communi scilicet deo ad hoc impellitur. secundum hec quae iam diximus est inclinatio communis quia cuilibet rei naturali conueit. Tertio ascendit afflatione passi prout ostendit distillatio per fui tru. et patet experimentaliter. cape vitrum semiplenum aqua: et postea pone longum panum cuius vna medietas est in aqua madefacta reliqua medieta tepanni extra vitrum pendente: successu temporis parte pani extra aqua madefectam aqua habes. hac via aqua vino infusam a vino separabis: et distillabit clara. Istud patet in pane. pone panem alicuius profunditatis super aqua non modo pars inferior pannus humectabitur: sed superior. et sic in vino cum aqua in humiditate participante: non solum per generationem humiditatis in partibus superioribus ab aqua vel vino: sed aqua et vinum erunt in partibus superioribus vt patet ad sensum. Nonne vides calorem candele accense agere sub se pinguedinem vel oleum consumendo
¶ Quarto: aqua ab itriseco et naturaliter ascendit equilibratione. aqua suapte natura appetit ascendere ad equalitatem sue originis: et equilibrare principium et finem sub aere. sicut videmus aquam Parrhi sii prope innocentes ad magnam altitudinem ascendere. Ratio. venit a monte falconeo. et sic continuo in canalibus tracta ascendit ad tantam altitudinem siqua est locus sue originis. et dato quod non fieret causanale artificiale hoc potest contingere. et sic in vertice vnius montis fontem habtre potes. stat quod aqua illa habuit scaturiginem a loco eminentiori a monte vicino: et currat per vallem: demum ad verticem montis humilioris vel ita humilis ascendendo.
¶ Quinto. aqua naturaliter sua grauitate a loco altiori in decliuiorem fluit. et sic flumina omnia ad mare fluunt tamquam ad locumdecliuiorem si non praestetur obex non alias scimus burgundiam esse locum sublimiorem locis per quae labitur sequana. et sic parua fluminisa in magnum ruunt tamquam ad locum humiliorem. et flumen magnum parua in ventre ad mare differt. notum est insuper quod aqua violente ascendit et per euaporationem et rarefactionem: sicut in potto videmus de aqua calefacta et rarefacta: quam vas detinere non potest. sicut vapores et venti in homimbus colicam vel iliacam patientibus: exitum: petentes / magnum dolorem patienti incutiunt: et si vehementes fuerint: si non ponatur obex: hominem rumpunt et interimunt. sicut nimis copiosa congeries sulphuris inclusa in bobarda enea: totam confringit.
¶ hoc viso quod aqua naturaliter ascendit nonnuoen violente: videamus de modo ascensus aque in fontibus. potest aqua ascendere naturaliter aliquo modorum tactorum. Pont etiam esse exhalatio aquam euomens quae sufficienter frigefit ab aere et terra: nisi terra fuerit calefacta. vel aqua sequens grossa pellit aquan rariorem praecedentem: vt in potto bulliente aqua grossior rariorem sursum propellit. ergo aqua potest naturaliter ascendere et violente.
¶ Tertio arguitur probando quod aqua non sic generetur auente scripture. Ecclesiastes primo scribitur: omnia flumina intrant in mare et mare non redundat ad locum vnde exierint flumina reuertuntur vt iterum fluant. vnde sapiens dicit quod fluminia reuertuntur vt iterum fluant. vnde sapiens dicit quod flumina reuertuntur a mari per loca vnde exierant vt bene reuertantur. et Ecclesiastici. 40. et aque omnes in mare conuertentur.
¶ Respondetur. omnia flumina inmare intrant si non impediantur vel aliunde consumantur et aliqua flumina ex mari irrumpunt: ita quod partes posteriores anteriores pellunt: et aqua salsa a terra purgatur et dulcescit. Ioannes damascenus capite nono sui secundi libri ita opinatur de fluminibus paradisi: licet non video expediens ita dicere de peradisi fluni nibus: tamen aliqua siumina praesent discedere a mari: et in longo tractu dul corari in terre visceribus. sicut pluuia potest generari de vaporibus a mari leuatis. in egipto non pluit nisi prope mare.
¶ Ex omnibus patet hec conclusio. fontes generantur ex aere incluso in terraet flumina ex fontibus sicut ex ior et dan fontibus / Iordais princeps Iudee fluuius. postea vnus fluuius multitudine fluminum stipatus turgescit. vt danubius N15. xaginta fluminibus auctus: quorum quodibet onustas fert naues: aliorum spoluis ditatus / mare poticum in xo b s grediens / aqua maris ad magna distantia dulcem T v reddit. nimirum ergo quod hister sit metrum et mensura fluuiorum Europe: sic quod pullulauit modus loquendisecundus vel tertius ab histero.
¶ Ulterius patet prope immanes monotes immensa sunt flumins. in montibus magnus includitur aer. et patet vtrobique. a caucaso monte innumera tam ad septentrionem quam ad meridiem labuntur flumina. Amplius: quanto flumen longiorem tractum habet tanto ceteris paribus est maior. aliorum ditatur eximiis. et per consequens nullus potest esse notabiliter magnus fluuius in Britania. patet. flumia non currunt secundum longitudinem insule: sed secundum latitudinem. et per consequens non longum habent tractum. Flumina tamen habent amenissima / in maxima copia ob montium multitudinem / salmonibus abundantissima: potissimum apud septentrionales. et ante ingressum in mare ingurgitantur. et tunc per aliquod interuallum apparent magna. et perconsequens in hibernia / et trinacria: britannia minoribum non sunt magna flumina.
¶ Insuper. est vnus fluuius in paradiso de quo quattuor capitalia fluh N mina emanat. patet illo Gen 2. scilicet. Nhison: qui et ganges / gion: qui et nilus / tigris et eufrates. Gen. ¬ sic dicitur. Et fluuius egrediebatur de ioco voluptatis ad irrigadu paradisum: qui inde in 4. capita diuiditur. si non esset ita constans sanctorum opinio de istis. 4. fluminibus determinate in lita Gemnm. appodia ta: non ponerem illa quae ponuntur commnuniter. tum ad differentias oppositas currunt. licet homo ad equiuocationem haberet equocationem: hoc non sufficit de equuocatione patet. crebro duo flumina eodem nomine equiuoce significantur. patet de tina hadigtione in scotia et de tina innouo castro in anglia. Istud tamen non sufficit: patet per processum itre de circuitu terrarum per quas hec fluminia currunt.
¶ Contra situm paradisi reduco argumentum de fluminum eius cursu. et hoc sic. Nilus a meridie labitur in mare egiptiacums per septem hostia. ganges a caucaso motem in sinum gangeticum suonomine clarum ingreditur. tigris et eufrates taquam subiugales boues a montibus armenie fluunt per Siriam mesopotamiam conflantes / sinum persicum petentes. ergo impossibile est quod veniant ab eadem origine.
¶ Respondetur. Paradisus est situatus in locs eminenti: in qui nec ros / pluuia / nec ventus haberi potest. a quo hec. 4 flumina cad unt: ex cuius altitudinis casu continuo terram cauant in mo si lapis esset aque subiectus continuo casu cauaretur. sicut ferreus assiduo consumitur annulus vsu. et hoc patet de paupere gutta super lapidem cadenti in stillicidio. loquor de vno flumine. postea applicando ad propositum de aliis loquat. a Nilo fluuiorum principe exordiar. dum Nilus a loco eminenti cadit. terram mollem offendens specus aqua plenum replet. et sic descendit sub toto mari indico. tandem in affricam terram petrosam inueniens: scilicet mnon tes lune eminentissimos quo more antiquo vincere nequit: a terra erumpit et aperturam facit. propterea a plerisque gentilibus illic primam originem creditur habtre Rursus aliquos sinus occidentem versus: scilicet Mauritaniam: tortuose facit: nunc in orientem: varia capiens vocabula a finitimis ante Meroen clarissimam vrbem / et insulam ab ipso factam / nomen Nili non accipit. Glosa marginalis Bede Gem. secundo dicit: procul ab Athlante monte est fons Nili. Aliqui dicunt ab oriente: et vtriqueapparentiam habent: aliqui runpturam percipiunt extra terra in vno loco: alii in alio. Accipito analogiam quaere ab vno in occidentali parte Parrhisii qui nusquam nisi illic sequanam vidit: quorsum tendit sequana: Is protinus dicet ad occidentem et ad mare Britannicum. pete ab alio transeunte Argentolium ad vnam leucam ab vrbe Parrhisia: ad quas partes labitur sequana: dicet ad septentrionem cum diuum Dionysium petat. argentolii tertius dicet quod ad meridiem fluit. Ecce in tribus leucis minutis propter sinuosum fluxum aque dicitur fluere ad partes oppositas: et nichil discrimins est in analogia nisi quod illa aqua maxima per longa intersticia spiras et giros: hic minutus sequana in breui interuallo: facit. Et hoc amplius patet de Araxe qui diu ad orientem currit: et postea ad septem trionem flectitur.
¶ Interdum postea adhuc ad multas dietas sesub terra condit. nunc super ipsam irrumpit: secundum resistentiam quam offendit. Unteoe Plinius libro. 5. capite nono. Nilus in certis ortus fontibus: vt per deserta immense longitudinis spacio ambulans: famaque tantum inermi quaesita cognitus sine bellis quae ceteras terras inuenere originem (vt Iuba rex potuit exquirere) in monte inferioris Mauritanie non procul oceano habet lacu protinus stagnante.
¶ Rursus indignatur fluere per arenosa et squalentia: conditque se aliquo dierum itinere: mox lacu magno suffulcitur massilum irrumpit: et hominum cetus veluti circumspicit iterum arenis receptus conditur: rursus viginti dierum desertis ad proximos Ethiopas: atque vbi iterum senserit hominem prosilit fonte: vt verisimile est illo quem nigri vocauere. Inde Aphricam ab Ethiopia dissipans. Et si non protinus pro populis feris tamen et beluis frequens siluarumque opifex medis Ethiopas secat: cognominatus Astapus: quod illarum gentium lingua significat aquam e tenebris profluentem: insulas ita innumeras spargit: quasdam tante magnitudins: quam quam rabida celeritate: vt tamendierum quinque cursu non breulore transuolet. Circa clarissima Meroen. nec ante Nilus vocatur quam se totum aquis concordibus rursus iunxerit: sic quoque etiamnum Gyrisantes per aliquot nominatus millia. Postremo inclusus montibus nec alibi torrentior vectus aquis properantibus ad locum ethiopum qui cathadupi vocatur. Nouissime inter occursantes scopulos non fluere immenso fragore creditur sed ruere. Postea leuis et confractis aquis domitaque violentia alioquin et spacio fessus multis quamuis faucibus in egyptium mare se euomit. Numquid vides quam in aphrica se viginti dietis condit sub terra. Sed forte dices mergitur iu terram nec resilit. oc dici non potest quia semper cauaret terram. Tum secundo. quo potest ita fluuius in prima generatione esse. Tum tertio. cognoscitur a colore aque a concodrilis / et piscibus quos alit Tum quarto. in primo descensu imponendo congariem straminum reperietur eadem congeries in secundo egressu. Sed dices: cauatio nichil facit: quia sic mare herculeum deberet se amplius dilatare in Aphricam et Europam vbi tamen contentum manet decies mille passibus. Et idem patet in vtroque Posphoro et helesponto.
¶ Respondetur. fateor ibi est magna resistentia. non potest cauari nisi successu temporis. modo Calpe et Abila montes oppositi resistunt. et sic de locis aliis propinquis: et aliis locis nominatis: hec est etiam solum vna rationum. istud quod dico de Nilo quod sic vagatur incognitus in origine: patet apud herodotum qui sacerdotes egiptios super hoc consuluit: et multos dies super flumen nauigauit. hoc patet apud Lucanum: vbi Cesar eius origine decimo pharsalie ponit inquiens Nichil est quod noscere malim. quam fluuii causas per se cula tanta latentes. Ignotumque caput spes sit michi certa videndi. Niliacos fontes: et cum post multa sacer Achoreus: et de Nili prima origine et deeius cremento multas veterum tangens s ententias dici quod egipto esset necessarius: et deus Nilum propter ea creauit inquiens quis causas reddere possit. Sic / iussit natura parens discurrere Nilum. sic opus est mundo: et eundem anim ostendit Sesostrem habuisse inquiens. mundique extrema sesostris. Et pharios regum currus ceruicibus equet. Ante tamen vestros amnes: Rhodanumque padumque Nilum de fonte bibit. hoc de Cambise persarum declarat inquiens. Uesanus in ortus cambises longi populus peruenit ad eui Defectusque epulis et pastus cede suorum Ignoto te Nile redit non fabula mendax. Ausaloqui de fonte tuo est vbicumque videris. Quereri et nulli contingit glina genti. Ut Nilo sit leta suo. Et post sequitur quod gentilis dicit: quod cum his quae prediximus quadrat. Nunc arabum populis libicis: nunc equus harenis. Teque vident primi quaerunt tamen hic quique seres. Et palam est seres sunt populi in asyatica / scytia in oriente. Et idem Martialis in quodam epigrammate dicit. Et quae prima bibit deprensi flumina Nili. per hoc turget fluuius in estate: quia ex altera parte equatoris tunc est hiems et copia niuis: sicut Danubius crescit per niuem. Etiam sol per suum accessum ad egiptum liquefacit niues in iugis montium repertas: secundum tamen magis et minus quia interdum est maior copia niuis: et tunc vnda est maior nec simile contingit de aliis fluminibus aphrice: quia non habent ita longam scaturiginem. Non crescit tamen in immensam latitudinem omnium maximum incrementum fuit sub Claudio principe decem et octo cubitorum conuenientissimum erat quod rex fluuiorum Nilus per regionem calidissimam et siccaun quemadmodum a decurreret. propter homines bruta et ter¬ re nascentia. et tale crementum quotamnis haberet. Adde quod aliquid numinis habere videtur in duo . l 1 decim et tredecim cubitis famen in quatuordecin hyiaritatem. in quindecim securitatem. in sexdecim delicias representat. Eus aqua epota mulieres. steriles (vt aiunt) fecundat. Et hec impresentia rum de fluminibus paradisi dixisse sufficiat. Nec solum hoc facit Nilus: sed innumera pene flumina. Anas qui BRethicam et Lusitania diuidit modo se in stagna: modo in angustias: modo in cumulos terre se condit: et ita de aliis. etiam est probabile quod Nilus currit pre mari: nec vndam perdit: nec aqua maris miscetur. et hoc naturaliter. Iordanis princeps fiuuius iudee transit pre mari Glilee: postea pre mari Thiberiadis. sic totiens marium viator a mari mortuo vincitur: sed potest esse de Nilo quod iudicum mare vincat / et vincatur a mediterraneo. Nonne ad manum habes rhodanum qui pre magno lacu de Losana viam sibi preparat mare Massiliense ingrediens. Siliter de Tygri contingit pre Arethusa lacu decurrit in quo nec relinquit piscem: nec aquam: Nec aliquid de lacu aufert. quod conuincitur ex aquarum cosoribus variis et piscibus. Tigris abundat piscibus qui non reperiuntur in lateribus lacus Arethuse. Tigris vt solinus dicit in Armenia regione caput attollit resistente Tauro monte sub ipso labitur in Euphratem: fluit in amnem ei amicissimum: ita subtiliter hec duo magna flumina decedunt quod nunc conspectus hominum sub terra transeant: nunc super terram alio bus dicentibus flumina sinum arabicum: aliquibus persicum (quod rationabilius est) / ingredi. Sic imaginor de istis tribus fluminibus / quod Tigris et Euphrates habent capita propinqua in paradiso: et mutuo decedunt in locis propinquis sub caucaso modo te: vel alter sub eo: et alter prope montem / qui quidem mons diuidit totam Asia: licet in variis partibus alia vsurpat nomina: et sic in armeniam erumpunt terram et egrediuntur. Ganges videtur labi sub parte meridionali caucasi montis et tandem sinum gangeticum petit.
¶ Sed contra hoc arguitur. ex illo tollitur omnis via probande originis fluminum. Quo probabis sequanam originem habere a Burgundia nisi quia primo ibi apparet fons eius: Dicetur quod a modotibus pyreneis per meatus subterraneos labitur sicut ia diximus de paradiso. Responsio de aliorum fluminum origibus plerumque digladiantur geographi: vt ecce Pholomeus ponit Iordanem fluere deantelibano: et non de libano qui erat egyptius iudee vicinus. secundum moderniores fluit a libano: et itain multis exemplificare possumus. Sed quicquid sit de antecente / nego consequentiam.
¶ Arguimus sic. hec est prima scaturigo sequane: quod arguitur ex fonte / ex tenuitate fluminis a principio / et eius argumento quod sensibiliter percipimus nec constat nobis de opposito. Secus est de fluminbus paradisi. et sic omnia saluam tur sine miraculo. Hec de paradiso et de eius fluminibus impresentiarum dixisse sufficiat. Neruum theorici nonnumquam relinquimus propter materias quaese obiter iniecere. Uides perdifficile esse paradi¬ sum celestem siue capiatur pro beatitudine / siue pro celo acquirere cum tanta sit nobis difficultas paradisum terrestrem agnoscere in terris.
On this page