Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An liberum arbitrium sit aliud a voluntate distinctum

IN hac distinctione 25. magiTyus ster de libertate arbitrii loquitur. Circa hanc materiam aliquas queram questiones. prima erit an liberum arbitrium sit aliud a voluntate distinctum. secundo inquiram an in lumine naturali potest ostendi nos habere liberum arbitrium. tertio an voluntas sit causa actiua sui actus. quarto an intellectus coagat ad productionem actus voluntatis.

¶ Circa prima questionem pono has conclusiones.

¶ Prima liberum arbitrium non est aliquod accidens in anima / nec habitus actus vel passio. probat omnibus accidentibus a voluntate seclusis: adhuc voluntas est libera. ergo non est accidens. secundo non est actus vel passio. in dormiente est liberum arbitrium: non est passio vel actus. nec est habitus. quia habitus determinate et naturaliter inclinat in vnum: liberum arbitrium potest in opposita: igitur.

¶ Secunda conclusio. liberum arb est substantia alia ab anima. patet. quaelibet alia seclusa voluntas est libera.

¶ Tertia conclusio. liberum arbitrum non est potentia intellectiua. non intelligo hac conclusionem de virtute sermonis: sed loquendo vt plures. non posui intellectum a voluntate distinguivt superius patuit distinctione im8. sed intelligo hanc conclusionem: libertas non conuenit anime rationeintellectionis: sed ratione actus voluntatis vel eius omissionis. probatur. Intellectus est potenN tia naturalis: et cogitur (ad sensum interarguendum declarandum euideti ratione assentire vero et dissentire falso. sicut Aristoteles dicit primo phisicorum de antiquis philosophis veritate coactis. eodem modo facile ostendi potest quod non est potentia memoratiua. quia illa est respectu speciei conseruate.

¶ Quarta conclusio. liberum arbitrium est potentia anime volitiua. patet. liberum arbitriu x.

¶ non est habitus vel aliud accidens ex prima conclusione: nec vt est substantia alia ab anima. ergo est anima. et non potentia intellectiua vel memoratiua. ergo est potentia volitiua siue voluntas.

¶ Insuper. in illa potentia primo consistit libertas arbitrii quae sic se habet quod reliquas omnes potentias mouit et cui reluctari nequeunt. sed sic est in voluntate et in nulla alia potentia: vt patet per Ansel. de conceptu virginali. c. 4. dicentem. quicquid faciunt mali sensus et membra totum est imputandum voluntati. Simile dicit in libro de concordia prescientie et liberi arbitrii. dicit quod voluntas est instrumentum mouens omnia alia instrumenta quibus sponte vtimur et que sunt in nobis: et seipsum. et Augusti. libro. 2 de libero arbitrio dicit / non peccamus nisi libero arbitrio voluntatis. quo fit. hec conuertuntur: voluntas / liberum arbitrium / potemtia rationalis / et agens a proposito. sed nullus istorum terminorum est cum alio synonimus. diciter voluntas pro quanto vult vel nult. liberum arbitriu pro quamto est tamquam arbitur liber vtraque parte audita ad volendum nolendum vel ad omnem actum secludendum. et cum sint termini conuertibiles: et res signicte sint eedem: ita quod si ad imaginationem intellectus distingueretur realiter a voluntate (vt tenet sanctus Tho. ) adhuc nulla est distinctio inter voluntatem et liberum arbitrium. Proptienea diffiniendo vnum / aliud diffinitur.

¶ Liberum arbil 4. Na ¶trium sic potest diffiniri. est potentia sic se habenus quod omnibus positis ad agendum potest agere et non agere. per hoca causa naturali et irrationali secernit: quia no potet non agere omnibus preuiis positis ad hoc quod agat. Ignis passo applicato in sphera agendi et impedimento secluso / non potest non vrere. requiritur noticia obiecti praeuia tempore vel natura ad hoc quod voluntas agat. sed noticia a / obiecti stante in intellectu sortis: ipse sortes potest velle vel non velle a / et ipsum nolle.

¶ Ex his duabus diffinitionibus sequitur quod nulla eadem causa potest esse naturalis et libera respectu eiusdem effectus.

¶ Secundo sequitur liberum arbitrium / nec potest augeri nec minui. patet. sub stantia non suscipit magis neque minus in predicamen tis. et hoc est quod Bernardus in de libero arbitrio innuit dicens. manet libertas arbitrii tam plena in bonis quam in malis: ta integra suo modo in creatura quam in creatore.

¶ Ulterius sequitur quod liberum arbitrium manebit in dormiente: sed dormiens non habet vsi liberi arbitrii propter organorum interiorum indispositionem / in quibus sunt vapores ascendentes ad cerebrum: et retractionem caloris et spirituum ad interiora. propter illud impedimentum ex parte specierum sensibilium anima in sompno non ratiocinatur sufficienter ad vsum liberi abitrii. quemadmodum si velis docere puerum quonam pacto omnes anguli coalterni sunt equales: exemplificando in pulueribus continuo vento agitatis / num quam te capiet defectu figure nondum bene vise. quia ventus continuo figuram impedit. sed pro statu corruptibili homo non intellexit sine ministerio sensus / necesse est intelligentem fautasmata speculari. modo fantasmata nihil aliud sunt quam rerum similitudines in sensum existentes. et hac de ca freneticus vel temulentus no hab vsum liberi arbitrii: nec puer. anima multum circa vi res naturales in pueritia et sompno laborat: vt in augmentatione / nutritione / emittendo sudores et digo rendo. modo in omnibus sensibus anima est principium principale istarum operationum. et pluribus intentus minor est ad singula sensus. magnus morbus in vna parte dolo rem parui morbi attenuat. quod dormientes non vtuntur libero arbitrio: dicit Bernardus de libero arbitrio insanis / infantibus / et dormientibus nihil quoc faciunt bonum vel malum imputatur. quia sicut sue non sicompotes mentis: sic nec vsum retinent proprie voluntatis simile dicit Aug. 10 de trinitate. c. 6 de dormiente. et in Clemen. vnica de homicidio simile habes. si furiosus vel infans aut dormiens / quicquid tunc agit: ei non imputatur. licet homo in sompno discurrat tamin mente quam in sensu interiori: ille discursus non suificit ad vsum liberi arbitrii.

¶ Contra hanc diffinitionem arguitur. requiritur concursus dei ad hoc quod voluntas agat cum causa secunda non potest agere / causa prima non agente. sed sic est quod non est possibile quod deus velit conproducere cum voluntate et voluntas non producat. quia alias aliquid fieret vel omitteretur contra voluntatem dei beneplaciti. ergo omnibus quae necessario requiruntur positis vt voluntas suum actum producat: non est in partante voluntatis vt non producat. Ducatur hec ratio vigorosi sic. deus ffeicaciter vult a. actu esse. ergo a actus est antecedens non est in prtate sortis. ergo nec consequens consequentia prainillius emptimematis patet. si deus efficaciter vult a / actum esse: et a / actus non est: voluntas dei efficax impeditur. et sic non esset omnipotens.

¶ Respondetur concedendo quod requiritur concursus dei antequam voluntas concurrat. sed deus est paratus cum voluntate agere et non agere ad nutum volutatis per legem conem prerequiritur concursus dei et noticia potentie ad agendum.

¶ Ad secundum argumentuum concedo consequentiam. ipsa est infallibilis bonitatis. sed nego quod antecedens non sit in potestate sortis. Deus est paratus coagere cum voluntate. sed non sequitur quod propterea a voluntate nostra dependeat: sed ecouerso: cum voluntas dei est independens sicut sua essentia nostra dependens sicut nostra substantia. deus non est impedibilis. nostra voluntas est impedibilis. sed quo ad nostrum modum loquendi potest dici dei concursus quodam modo dependere a nostra voluntate: cum est paratus coagere vel non coagere ad nostrum nutum.

¶ Contra quaertam conclu¬ sionem arguitur. voluntas potest cogi. ergo probatioest nulla. antecedens patet. Luce. 1 4. scribitur compelle huc intrare. Et Ioannis vltimo. Christus dixit petrio cum senueris alius cinget te: et ducet quo non vis. et Ioannis. o.: Nemo vefit ad me nisi pater meus traxerit illum.

¶ Secundo principaliter arguitur. Uoluntas potest habere velle et nolle respectu eiusdem obiecti. ergo inuite vult. ergo cogitur. antecedens patet. potest enim deus ponere qualitates contrarias in eodem subiecto vt calorem et frigus. ergo similiter in qualitatibus spiritualibus.

¶ Ad hec dico: per orx dinem. per compellere intelligitur inducere. voluntas sibi derelicta non consentiens actui: timore vel suasione potest induci ad cosensum. sed hoc non est cogi. illud Ioannis vltimo intelligitur quod petrus duceretur ipso inuito. Aliqui propterea credunt voluntatem ad eius actum imperatum posse cogi: quod est falsum si non potest cogi voluntas quo ad actum elicitum actus imperati productiuum: non potest cogi ad actum imperatum. si quis manu mea alium me inuito percuteret: illa percussio non est meus actus imperatus: sed illius manum meam mouentis. Illud Ioannis. EC. intelligitur de auxilio speciali et non de coactione vllo modo.

¶ Ad secundum principale concedo / quod deus potest quascunque qualitates contrarias ponere in eodem subiecto. idem est iudicium de aliquibus et omnibus. potest esse penetratio duorum corporum: frigidi et calidi. et postea potest deus retrahere vnum illorum corporum et ponere accidentia illius corporis in alio. et concedo quod sortes nolendo a / vult a / similiter volendo a nult a. et nolens beneficium vult beneficium: non siu episcopi dicunt / nolens volo: hoc est: volitionem habeo respectu beneficii: que me renitente et nolente ab extrinseco inducta est omnia ista non suffiunt ad cogi. idem est cogi et violentari. illud est violentum. 3. Ethic. cuius principium est extra non conferente vim passo. hoc est. quando aliquid producitur in passo contra naturalem inclinationem passi: et passum producit oppositum si sibi relinqum atur vt superius diximus. vt quando graue pellituer in altum: impetus impressus corpori graui est violentus grauitati et contra inclinationem naturalem grauitatis: et grauitas sibi relicta naturaliter illum impetum corrumpit: et de necessitate pellit graue deorsum. modo istud non contingit in actu voluntatis. Uoluntas concurrit ad productionem sui actus qui est eius salus et perfectio. et si deus se solo actum producat: non est necesse quod voluntas de necessitate illum corrumpat. et sic voluntas non potest vllo modo cogi.

¶ Contra hoc arguitur. sequitur ex solutione quod intellectus est potentia ita libera sicut voluntas. patet. non potest cogi ad suum actum. patet. intellectus concurit ad productionem sui actus sicut voluntas. et intellectio est salus et perfectio intellectus.

¶ Respondetur. concedendo quod intellectus est liber a coactione sicut voluntas. sed in hoc non consistit origo liber tatis. intellectus potest necessitari a creatura ad assentiendum: vt a proportione euidente ex terminivoluntas non potest ab vlla creatura necessitari. itel¬ lectus est causa naturalis quo ad suum actum: non antem voluntas. libertas opponitur coactioni: et illa equaeliter competit intellectui et voluntati quo ad aliquis actus: non tamen quo ad omnes. si ad imaginationem dissensus primi principii esset a quacuque causa productus in intellectu: apprehenso principio intellectus illum dissensum corrumperet et assentiret opposito.

¶ Sed dicis. noticia rerum significatarum per terminos principii producit oppositum et non intellectus.

¶ Contra. intellectus partim concurrit: sed hoc est naturaliter. voluntas est ergo libera tam a coactione quam a necessitatione a creatura. intellectus non est sic liber. aliquibus apprehensis est intellectui necessarium assentire et aliquibus dissentire: vt oppositis principiorum. Sed contra hoc arguitur. intellectus liber assentit in assensu fidei ex prologo primi. similiter argumentum topicum non captiuat intellectum ad assentiendum: et tamen assentit rationi probabili. ergo intellectus est potentia libera.

¶ Respondetur. tota hec libertas in intellectu in assensu credendi a voluntate ortum habet. intellectus quo ad al iquos suos actus est liber participatiue: quem admodum est sensualltas. Gem. 3. sub te appetitus erit: et tu dominaberis illius.

¶ Contra ista arguitur. actum intellectus primo et principalius habemus in nostra potestate iudicium conclusiuum est in nostra potestate. indicium precepit actum voluntatis.

¶ Respondetur negando quod actum intellectus primo et principalius habemus in nostra potestate. ad illud quod de iudicio dicitur: dico quocumque ludicio intellectus dato: voluntas non necessitatur conformiter agere: sed potest reluctari: et contraniti: et illi iudicio positiue contraire. Durandus tenet in hac distinctione intellectum esse liberiorim potentiam quod sit voluntas: que conclusio est ex¬ yNre. tranea: nec rationes viri valent quibus hoc colora C. 1p. C re satagit. quo circa eas non tango. quilibet intelligens / eas ex seipso elicere potest.

¶ Tertio arguitur. per dicta intellectus potest necessitari. tunc sic. hic intellectus est voluntas. ergo voluntas potest necessitari ad actum suum.

¶ Respondetur: consequentia est nulla. relatiuum aliter refert in conclusione: aliter in maiore. sed concedo quod voluntas potest necessitari. quia illa res que est voluntas potest necessitari ad actum intelligendi: cum intellectus naturaliter necessitetur vt diximus qui ad assensum et dissensum: et cum hoc ad noticiam simplicen non iudicatiuam. sed ista necessitatio non prouenit in voluntate ea ratione qua voluntas est: sed ratione qua intellectus est.

¶ Quarto arguitur. et est replica contra dicta. Aliqui sunt motus surrepticii in voluntate naturaliter producti qui non sunt in potestate nostra: quia non est in prtante noster quin vif tangamur. ergo voluntas naturaliter producit suum actum: vel actus suus naturaliter habetur: siue a voluntate producatur siue non

¶ Respondetur. intelligo conclusionem de actibus deliberatis de quibus argumentum non tangit: sed de actibus indeliberatis. Deliberatio quemadmodum ratiociatio est actus intellectus actum denominans deliberatum sed actus qui est consensus deliberatus vel electio / est ipsius voluntatis realiter: et pro illo in recto supponit: licet in connotato actum intellectus det intelligere. voluntas non fertur in incognitum: secundum Augu. 10. de trinitate. non tamen oportet propterea quod cognitio sit actus voluntatis. eodem modo nec deliberatio erit actus voluntatis.

¶ Quinto arguitur. ex dictis se quitur quam posse peccare est pars libertatis: cum partiale actu voluntatis importet. Sed hoc est contra Anselmum in de libero arbitrio. c. I. dicete / nec libertas nec pars libertatis est peccandi potestas.

¶ Respongdetur. peccare importat actum liberum vel omissionem liberam. sed non conuenit libertati in comi: nec conuenit deo nec btis. ergo non conuertitur cum termino libertas: nec in eius diffinitione ponitur. Secti interdum libertate multum equiuoce vtuntur. quadam libertatem ponunt immunitatem a seruitute culpe vel miserie: hoc est penem culpe debite. hoc modo conprehensores sunt liberi ab vtraque seruitutem: et damnati vtraquae libertatem carentest vlatores tantuo liberiorens quanto magis culpe et pene sunt expertiorens. Ad Romanos sexto. Tiberati a peccato serui facti estis iusticie.

¶ Sexto arguitur. Uolum tas potest difficultari ab appetitu sensitiud et ad peccatum necessitari. ergo voluntas non est libe ra. quia diximus per hoc ab intellectu secernitur voluntas quam possit. primum asfumptum patet. disficilius est voluntati elicere actum oppositum appetitui sensitiuo quam elicere actum ei conformem. hoc videmur experientia deprehendere ergo cum summus actus quem voluntas sine passione opposita potest habere sit vt decem: et crescente opposita passione remissiorem actum habere potest: dabitur aliqua passio cui voluntas contraire non poterit. et per consequens necessitabitur agere conformiter. ad illam passionem et insultum in apperitu sensitiuo.

¶ Et confirmatur hec ratioper illud quod scribitur ad Romanos septimo. sentio aliam legem im membris meis repugnantem legi mentis mee / et captiuantem me in lege peccati.

¶ Respondetur negando quod voluntas (si non excecetur totaliter a ratione: puta: si intellectus voluntati coniunctus: vt ita loquar: non sit excecatus sa sensualitate necessitetur ad agendum vel ab obiecto aliquo creato. requiritur semper concursus voluntatis ad actum eius deliberaturm. modo voluntas est libera. fateor. est difficilius voluntati habere actum oppositum appetitui sensitiuo quam conformiter ad appetitum sensitiuum. et tantum crescere potest passionis insultus / quod voluntas non potest in oppositum: sed non sequitur propterea quod necessitentur. Sed dicis. tunc peccabit peccato omissionis: quia si passio inclinet in oppositum actus precepti tempore quo est preceptum: voluntas de necessitate omittet. Dico: rogabit deum qui non permittet nos temptari vltra illud quod non possumus: sed cum temptatione semper faciet prouentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1