Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum sit aliquod summum malum nihil boni habens nec bono inhaerens
CIrca hanc distinctionem 34. in qua magister potissimum loquitur de subiecto peccati in qua re sit malum: an in bono vel in malo: quaero talem quaestionem an sit aliquod sunmum malum nihil boni habens nec bono inherens Circa hoc scito fuit heresis. manichei (sicut recitat augustinus in libro de heresibus) ponentis duo principia diuersa inter se diuersa et aduersa eterna et comneterna. et sic posuit vnum summum malum sicut summum bonum. et quia ho potest bene agere et maleagere posuit duas animas in homine: quarum vna est bona et a deo bono qui semper cupit bona. alia est a deo malo quia semper cupit mala. et omni a mala oriuntur in nobis a malo principio sicut bona a bono principio. et sic in nobis es quotidiana pugna. principium bonum nihil mali habent. principium vero malum nihil boni habet. illa heresi recitata: pono conclusiones.
¶ Prima conclusio probat omne quod est in mundo est creator vel creatura: capiendo creatu ra pro effectu. sed deus est bonus et quaelibet creatura est bonaprobatio Genesis primo: vidit deus cuncta quae fecerat et erant valde bona.
¶ Secunda conclusio probatur exsummo qua malo dando sequitur euidentur quod illud sumum malum sit et non sit potest aliquid facere et nihil potest: quod sit malum et non es malu intell igit et non intelligit quod sit malum et non malum: qud euidenter implicat. ergo talis imaginationon mo est heretici viri: sed viri rudis et stolidi. quod ista illata sequant / patet sic. si ponatur summum malum nihil ab boni habens ipsum non het ese: quia ess es aliquod bonum ergo habet esse. et vltra / nihil boni habet. ergo nullum habe esse ens et bonu conuertuntur. quod esse sit bonu patet. appetitus naturalis est ad bonu modo omnia appetut ese: primo phisicorum: et bonum omnia appetut: prio ethicorum. secundum probatur omnis potest enttia est de genere bonorum in lumine naturali. et quod pluria potest e optimum. hoc modo prima causa apud philosophos est ens optimum. ergo si aliquod ens sit summe malum nihil boni habens: nullam habet potentiam. et sic nihil fa cere potest. et cum est sumum malum: plus potest quam quodcumque malum citra summum. semper tamen mala faciet secundum eos: et sic potest aliquid facere. tertium patet. secundum eos est summum malum ergo est malum. quod non est malum patet est malum per essentiam ergo est naturale ei facere malum. et vnumquodque dum facit illud quod est ei naturale bene facit et bonum facit et quod bonum facit est bonum et non malum ergo est malum et non est malum. Quartum est / intelligit et non intelligit omnis scientia est de genere bonorum primo de anima: non solum scientia boni: sed scie tia mali. scire malum non es malum: alias esset malum intelligere casus vsuret symonie et contra hmoni praedicatur: quod non est dicendum scire ergo malum est bonum ergo summum malum caret noticia. ergo nihil intelligit. sed ex altera parte vult malum. ergo intelligit ma¬ lum ergo intelligit. sed hic quis diceret. appetitus naturalis vel velle naturale nullam noticiam praesupponit: nec est euidens quod nihil est volitum nisi cognitum loco illius illati / potest inferri euidens contradictio quaesequitur ad duo summa: et potissimum si alterum sit summe malum. quia sic erit de necessitate: et a nello: nec dependens. et tantum perfectionis habebit sicut summum bonum
¶ Preterea arguitur. vel summum malum est infiniti vigoris vel finiti. si secundum: non est vnum summum ex secunda distinctione primi si infiniti: de necessitate facit omnia mala. si dicas summum bonum est tante resistentie. sicut summum malum: et de necessitate agit bona perte: et resistit malo. ergo nullum erit malum in mundo
¶ Insuper: si anima mala in nobis non potest non peccare et anima bona non potest male agere: quilibet (etiam cecutiens) videt quod tollitur meritum et demeritum bonum et malum de rerum natura: contra omnem philosophiam et omnium sectas: dempta hac delira vanitate.
¶ Tertia conclusio patet omne peccatum actuale est commissionis vel omissionis commissionis inhesiue est in voluntate. omissionis est circa idem et sic de originali ex distinctione. xxx. huius. sed voluntas est bona ex prima conclusione igitur.
¶ Secundo arguitur ad idem auctoritate augustini. 14 de ciuitate dei. c. xi. dicentis: mala nisi in bonis esse non possunt: quia nature in quibus sunt inquantuum nature sunt vtique bone sunt. et magister in littera. recte acutemque sapit non nisi in bonon malum esse intelligit i. in natura bona.
¶ Contra primam conclusionem arguitur. demonest malus: et dicimus neronem iudam et mahometem fuisse malos. ergo non quicquid est in mundo est bonum
¶ Respondetur. multipliciter capitur terminus bonum. vnomodo bonitate entis: de qua acceptione potissimum locuti sumus. et sic / quontum habet aliquid de entitate tantum habet de bonitate. vnde augus libro. 28 q. q. 2 que sunt inquantum sunt intantum bona sunt. quod tum ergo res habet de entitate tantum habet de bonitate. et auicenna quar. to methaphisice. c. 4. impossibile est quod sit aliqua res per seipsam mala et omni modo. si vnum habbet esse: profecto inquantum est mala / non est. et augus. 12. de ciuitate dei. c. tertio. Sola bona alicubi esse possunt: sola mala nusquam. aliquid est bonumoraliter: et hoc biphariam. vnomodo intrinsem ce: quando est sua bonitas vt deus. aliomodo ratione boni habiti: siue infusi siue acquisiti. hoc modo dicimus omnes in patria bonos. ille est melior in quo dei gratia est maior. modo stat vnum paruulum baptisatum et confirmatum habere plus gratie quam alium. ergo vterque est bonus de bonoacquisito. communius tamen loquimur. dicimus sortem bonum ab actu vel habitu. et in abfoluto modo loquendi (bonum sine addito) pro bonon moraliter capimus. interdum bonum applicatur aliis rebus quando habent omnia requisita ad hoc quod bene fiant. hoc modo dicimns aureum nummum bonum quando est de debita mensura / debito pondere / et debita figura principis. dicimus vestem bonam et equum bonum quando facit omnia que bonum equum decent. tot modis capitur malum: per regulam topicam quot modis capitur vnum oppositorum tot modis capitur reliquum: quand in omni acceptione aduersantur. et cum nihil sit malum malicia entis: non impugnatur conclusio.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur. aliquid est malum: dicatur a. vel nihil est peius a. et tunica. est malum summum: saltem negatiue. si aliquid sit peius a. dicatur. b. et quaeritur de. b. an sit sumum malum vel ne. si primum: habeno propositum. si secundum ascendatur ad. c. et sic sine statu ergo est aliquod summum malum.
¶ Respondetur: hoc argumentum non est ad intellectum conclusionis. nihil est malum malicia entis vel quod naturaliter tendit semper male agere. nec sequitur hic denarius est malus denarius: ergo est malum ens. hoc modo capiendo non est inferioritas praedicati ad praedicatum totale. per antecedens denotatur quod hic denarius non habet omnia requisita ad verum esse denarii. et per consequens denotatur quod non habeat omnia requisita ad verum esse entis. modo nosti hanc consequentiam non valere: cum al ia est appellatio in antecedente quam in consequente. sed bene sequitur sortes est verus homo ergo sortes est verum ens vel a. est verus denarius ergo a. est verum ens.
¶ Tertio arguitur mathei. 7. non potest arbor bona fructus malos facere: vbi glosa nihil dubium quin causa boni sit bona et mali mala.
¶ Respondetur. christs / illic loquitur contra hypocritas qui simulabant exterius bona opa: interius erat mali. per arborem actus interior et per fructum actus exterior intelligitur interior arbor bona. i. bonus actus elicitus volutatis non facit operationem malam exterius.
¶ Secundo arguitur: albedo denominat suum subiectum in quo est concretiue. ergo malicia in actu elicito malo denominat suum subiectum: scilicet voluntatem malam
¶ Tertio arguitur. ex conclusione sequitur quod termini contrarii verificam tur de pronomine demostrante idem copulatiue mediante copula de praesenti deducta ampliatione hoc est inconueniens: vt patet ex praedicamentis. igitur consequentia tamen patet. voluntas est boa per conclusionem: et in ipsa est malicia. ergo ipsa est mala. ergo est bona et mala
¶ Contra hoc arguitur auctoritate augustini quam magister in littera allegat. hic fallit regula dialeti corum in contrariis: quia bonum et malum vificantur de eo dem. et patet enchiridio. c. sexto. ergo vult augustinus / dicere / realiter contrariantur: sed regula illa locata hic patitur instantiam. dicere quoad in his non teneat: non est habenre exceptionem. si quis diceret quod manus excipitur ab hac regula / dant hic in us fcta tibi declinate secunda: non bene loqueretur grammatice. ergo sic inproposito.
¶ Ad secundum concedo antecedens si sit arguus sufficiens. et concedo consequens quod voluntatem malicia denominat concretione malam moraliter.
¶ Ad tertium dicitur malum malicia moris et bonum entitatiue non contrariantur. augustinus nihil aliud vult dicere nisi quod regula dialecti corum hic fallit: idem est non tenet. quia non sunt contraria. bonum aliquomodo sumptum suum speciale habet contrarium. bonum habet malum contrarium secundum augustinum Enchiridio sexto. capitulo.
¶ Quarto arguitur secundum dionysium de diuinis nomibus. c. quarto: malum non erit in bo¬ no: quia neque in igne frigus est.
¶ Respondetur. voluntas non denomninatur bona moraliter quando in ipsa est actualis malicia: potissimum moralis: siue actualiter siue secundum reatum. veniale gratiam compatitur quae diuidit inter filios regni et perditionis secundum augustinum 15 de trinitate.
¶ Quinto arguitur. si vnum contrariorum est in rerum natura: aliud est vel esse potest in rerum natura: primo celi. sed summum bonum est in rerum natura vt deus. ergo summum malum est vel esse potest. et si potest esse: est iam actu. in necessariis non differt posse esse et esse. 3. phisicorum
On this page