Quaestio 11
Quaestio 11
An omnis acedia sit grave peccatum
¶ Pro istius intelligentia notabis communiter loquentes accidiaper tristitiam diffiniunt: sed hoc non video rationabile. Tristitia est passio etiam secundum eos modo a passionibus neque laudamur neque vituperamur: secundo Ethi. sed ad hoc dicit Doctor sanctus quod passiones secundum se non sunt peccata / sed secundum quod applicantur ad aliquod malum: sicut et laudantur ex hoc quod applicantur ad aliquod bonum. Unde tristitia secundum se non nominat nec aliquid laudabile nec vituperabile: sed tristitia de malo moderata nominat aliquid laudabile: et tristitia immoderata nominat aliquid vituperabile: et secundum hoc tristitia ponitur peccatum: totum istud non sufficit tristitia secundum se est peccatum. Restabat ab eo et aliis ponendum quid est illud quod secundum se est tristitia et peccatum. Et propterea aliter diffiniam accidiam. et sic. Accidia est omissio pura implendi illa que. sunt facienda: vel nolitio illa implendi: vel volitio non implendi. et istud patet: quia accidia grece nihil aliud est quam pigritia latine vel ocium. Ex isto patet quod duobus modis fit accidia. Unomodo actum omittendo quem tenetur habere. Aliomodo nolendo facere illa que deberet facere: vel volendo non facere quod pro eodem summo: et totum istud potest probari per filias accidie quas Gregorius. xxxi. moralium assignat: que sunt malicia / rancor / pusillanimitas / desparatio / torpor circa precepta: vt vagatio mentis circa licita que ad ocium sequuntur non nego tamen quin ad nolle vel ad apprehensionem displicibilis sequitur tristitia: quam si homo non remouet pro loco et tempore peccat omittendo. Istis notatis pono conclusiones.
¶ Tertia conclusio: accidia est valde detestandum peccatum. Prima conclusio probatur. Interdum omittit illud quod debet facere sub penam peccati venialis: vel habet nolle faciendi illud: igitur Si mili probatione ostenditur.
¶ Secunda conclusio de illo qui negligit audire diuina: vel dicere horas suas canonicas sub pena peccati mortalis.
¶ Tertia conclusio patet in ociomens humana conuertit se ad illicita Nimis diulectum tenens non proficit. Propterea recte dicebat Cato. Nam diuturna quies viciis alimenta ministrat. et in carmine precedenti Plus vigila sper ne sonno deditus esto. Ex eo sequitur ad luxum pronitas dicente NasoneO cia si tollas picre: cupidins artes. et ecclesiastici. xxxiii. Multam ma liciam docuit ociositas. Et seneca. Ocium sine litteris mors est: et viuihominis sepultura. Propterea dicit sapiens prouerbiorum sexto. Uade ad formica o piger. Secundum illud Alani. Dum calor est et amena dies formica laborat Ne pereat cum tunc nix venit alta fame. Propterea finguntur recte a poetis originem traxisse a formicis Mirmidines propter eorum laboriositatem Sed prouer. xiii. Piger vult et non vult. hoc est habet vnam volitionem remissa exeundi lectum in frigore sed hec est ita pusilla quod impedimentum tollere nequit et postea habet nolle dat molliter ossa cubare. Et prouer. xx. Propter frigus piger a rare noluit / mendicabit ergo estate et non dabitur illi: et paulopost Noli diligere somnum ne te egestas opprimat Et prouer. xxiiii. per agrum hominis pigri transiui et per vineam viri stultiet ecce totum repleuerant vrtice. Pulchrum tempus inutiliter dilapidat: et tamen nihil est annis velocius. et Iob. xiiii. Preues dies hominis sunt. breuiter totus iners et sordidus est. quem graphice Mantuanus describit inqui ens Sola sedens: oculosque solo defixa: malignum Crispa supercilium pallens impexa capillos Phthiriasim patiens scalpit caput vnguibus vncis. Os inmunda: manus illota: cadente saliua Barba madet pluit hymbriferis de naribus humor Debilis et longo pendens in pectora dorso Fauce tumet: leuat angusta sub pectore ventrem Utris ad exemplum morbique intercutis instar Crus exile genu surgens: pes pinguis et amplus Tardat iter: grauibusque dolet iunctura podagris In desperationem tristitiam: et multa mala cadit accidiosus. Aliqui sunt magis procliues ad hoc vicium quam alii vt melancolici propensiores ad tristitiam et ad loca solitaria quam alii. Ex hoc Aristoteles in probleumatibus homerum ingeniorum fontem conuicit fuisse melancolicum: quia petebat semper loca separata et quod facile tristitia incurrebat et immoderata ex hoc conuincitur quam vir ita sublimi ingenio preditus ipsum ad internecium impulerit. flegmaticus citius in hunc morbum incidit quam colericus vel sanguineus. Immoderata tristitia sub pena peccati est auferenda quia crebro hominem in exitiale malum ducit: quia spitritus tristis desiccat ossa secundum sapientem et aliquos impellit sese ferro torquere: amne se submergere vel laqueo se suffocare iudicio erroneo ab hac miseria se liberare existimant et in miseriam perpetuam incidunt. Aliqui auari propter bona fortune perdita aliqui pituitam laborantes facile occasione data hoc faciunt vel dolore amicorum vt vbiuis gentium videre est. De luxu in quarto diximus: quocirca impresentiarum de eo amplins loqui non proposui.
On this page