Quaestio 9
Quaestio 9
An omnis gula sit mortifera
IN huius distinctionis capite octauo / magister diuisionem septenariam peccatorum mortalium tangit: gratia cuius pauca de eis impresentiarum tangere satagemus: inter libellum et Epitoma medium tenentes non nunquam exempla quae nostre materie conducunt inmedium afferemus: quia illa ad virtutes incendunt: et a viciis retrahunt auditorem. a gula quae est nobis magis innata incipientes. Et queritur: an omnis gula sit mortifera: et maxime exprobanda in primis rationem nominis explicabimus Secundo conclusiue ad questionis titulum cum quibusdam obiectionibus. contra easdem respondebimus.
¶ Gula potest diffiniri per habitum: vel per actum eius: quia vterque est gula. sed facilior intelligentia habitus per actum cognoscitur quam contrade actu loquendum est. Gula ergo est volitioqua quis cibum vult capere: vel potum plus quae ratio postulet. Oppouitur duabus speciebus temperantie cardinalis. Cemperantia secundum A stotelem tertio Ethicorum. que in sensu tactus et gustus consistit. hoc est habtus eius est insultiuum in his duobus sensibus insurgentium cohibitiuus circa venerea habet castitatem: circa potum sobrietatem cuius extremum in superhabundando est ebrietas moralis circa cibum habet temperantiam regularem abstinentiam: et ieiunium. Insensibilitas est extremum in deficiendo: circa temperantiam cardinalem virtutem. gula ebrietatem tanquam speciem eius includit: cuius extremum oppositum est insensibilitas in cibo / et potu. Latitudo temperantie in his tribus consistit: scilicet quod non capiatur plus cibi vel potus quam corpori sufficiat. Ul sic et melius non capiatur cibi vel potus exuberantur in corporis vel anime iacturam: sed tantum capiatur quantum corporis incolumitati sufficiat. cum hoc habendo ocu¬ lum ad animam: quia dato quod corpus maneat incolume: et petulanter lasciuiat contra sptum non est latitudo temperantie.
¶ Ulterius oportet quod cancelos diuitiarum eius homo non supergrediatur: et hoc in fine. xi. capitis tangit philosophus inquiens. Uirs autem temperans in his mediocriter sese habet: nec enim iis gaudet quibus intemperans maxime de lectatur sed potius moleste fert: nec iis omnino quibus de lectari non decet: nec vehementer illis rebus huiuscemodi de lectatur: neque si absint dolet neque cupit nisi mediocriter semper: nec magis quam oportet: nec quando non oportet vlla res omnino talis ipsum de lectat. Mediocriter autem et vt oportet eas res appetit que voluptate quidem afficiunt ad sanitatem autem et bonam corporis habitudinem conferunt: et res ceteras voluptas effectrices identidem si nec impedimento sint dictis habitibus corporis: nec honestatis causacellos: nec facultatum metas egrediantur.
¶ Ex his dictis aristotelis inferam aliquam correlaria. Primum non est eadem latitudo temperantie Miloni et vdvev vivt e vorv vs: d eum. evved. re in die cibus Platoni sufficiens Miloni non suifecisset: et sic non mansisset bona habitudo corporis: et anime. Secundo sequitur diues lautioribus cibis vtendo quam pauper manet in latitudine temperante vbi pauper ea egreditur saltem si de propriis emat. Tertio sequitur. Nobilis et diues potest splendidioribus cibis vti quam diues ignobilis. Quarto sequitur. Infirmus potest multa plura exponere in cibo quod ipse potest in sanitate: Probatio: recta ratio dictat quod debet corpori succurrere caducis bonis fortune neglectis: et si negligeret delinqueret Quinto sequitur. Ubi corpous bene pastum et sanum bellum ciuile in toto homine mouet et effrene ad illecebram tendit: ipsum est redigendum in seruitute dato quod ho in infirmitatem corporis labitur Probatur per verba Aristotelis allegata quia alioquin cancellos honestatis transgredietur. Ulterius sequitur Si quis carnibus humanis more Scytharum vescatur latitudinem temperantie egreditur. patet per verbum illud cancellos honestatis. Ultimo sequitur. Temperantia violatur in praedicamento quaelitatis quantitatis et inpredicamento quando hoc est nimis delicate: nimis in quantitate vel extra tempus commedendo cognita latitudine medii extremorum latitudines cognite euadunt: quia oppositorum eadem est disciplina. Istis notatis pono conclusiones.
¶ Prima. Non omnis gula est peccatum mortae: immo aliqua est venialis. Probatur. Aliquis est paruus excessus extra latitudinem temperantie: ergo tal is non est peccatum mortale: consequentia tenet: quia illic non est notabilis iactura corporis vel anime Confirmatur hec ratio. Si aliquid obstaret maxime esset: quia gula inter peccata mortalia reputatur: sed hoc non obstat: furtum prohibetur vno precepto decalogi tamen aliquond furtum est veniale: quod patet sic de ablatione boni non notabilis.
¶ Et iterum hoc confirmatur Omnis ac¬ tus deliberatus qui non est castitas. circa venerea et luxuriam: sed aliqua talis est venialis: vt patet de aliquo luxu inter virum et vxorem eius: et hoc ipsum patuit in quarto.
¶ Secunda conclusio. ctis et perfectis viris qui iam temperantiam virtutem secundum temperantie gradum attigerunt necessitas non est regula sie scilicet quod ea pediens peccet.
¶ Pro istius conclusionis intelligentia supponimus quod necessitas bifariam accipitur Uno modo secundum quod necessarium dicitur sine quo res non potest esse aut consistere: qudo cibus dicitur necessarius enim qui est in extrema necessitate positus et de hac necessitate non loquor. Secundo modo capitur necessitas secundum quod dicitur necessarium illud sine quo res non potest conuenienter esse: volo dicere quod regula intemperantie non est mensuranda secundum hanc necessitatem: sic scilicet quod omnis ille peccet per intemperantiam qui cibo vtitur aut potu pro tempore pro quo non est hac necessitate necessarius Probatur hec conclusio: quelibet latitudo medii in quacunque virtute etiam respectu cuinslibet est diuisibilis: ergo quicumque manet in qua cunque parte illius latitudinis manet in medio: ergo sic manendo non peccat: sed manendo in inferiori parte illius medii homo capit illud quod suesustentationi sufficit: ergo capiendo aliquid in partibus superioribus medii capit aliquid vltra sine quo homo bene poterat esse alitus: ergo et cetera.
¶ Tertia conclusio. Aliqua gula est peccatum mortale. Probat Omnis actus quo assumitur aliquid quod est in notabilem iacturam corporis et anime est peccatum mortale: aliqua gula est huiusmodi. ergo gula aliqua est peccatum mortale: probatio minoris multas infirmitates per gulant hom incurrit vt neprehesim morbum: arterialem: et cete id genus secundum prouerbium cone: plures occidit gula quod giadius. calor naturalis a multitudine ciborum extinguitur: et humores putridi in membris generantur: hinc hippocras. secunda particula Apieo Aphorismo. xliiii. Crassi valde secundum naturam citius moriuntur magis gracilibus. hoc iterum patet per ebrietatem que est in gula que int nium obtundit: memoriam dissipat: neruos inspigit: et totum corpous denique lacerat.
¶ Et istud patet. per abbatem abdomine plenum qui appetitum omnem amiserat. Propterea mon tempessulanum pro remedio habendo adiuit: cui obuiam factus quidam nobilis itinere opum indigus mysterio cognito: dominum abbatem inimo carcere inclusit egre ei panem et aquam ad satietatem mediam subministrans: ita in breui temporis curriculo fecit vt pater abbas salsa sancti bernardi vsus est: etiam post assumptum cibum eiula voce clamitans si inedie sue nobilis non succurreret dira fame vitam in mortem commutaret: certe multo melius curabatur nostr abbas in portione egentis nobilis quam curatus fuisset in lauta mensa in montepessulanointer physicos.
¶ Secundo. arguitur ad idem. Omne illud peccatum quod est multorum peccatorum origo est peccatum mortale: sed gula est huiusmodi: igitur: conse¬ quentia claret cum maiore: probatur minor. incetiuum de per se luxui subministrat: secundum illud comici. Sine cerere et baccho friget venus. et Pro ucrbiorum. xx. Luxuriosa res est vinum. et. xxx. eiusdem Noli regibus dare vinum Propterea ecclesiastes. 2. Cogitaui abstrahere a vino carnem meam. Et ecclesiastici nono. Uinum et mulieres apostata re faciunt sapientes: et istud potissimum in iuuene vel ad illecebram inclinato: secundum illud hiero. Non ethnei montes: non vulcani ignes: ita estuant sicut iuueniles medule vino et dapibus inflammate ex excessiuo vino homicidia adulteria rerum publicarum proditiones et teterrima monstra prodeunt Patet per alexandrum macedonem qui temulentia charissimos quoscunque ad intentum duxit. Holofernes vino madidus occubuit. filius Thomeris cum toto exercitu scytharum a Syro paremptus est BRenedab rex Syre temulentus per pueros principium prouinciarum interiit. Diues epulo quotidie epulabatur splendide et sepultus est in inferno. TLuce. xvi. Sedit populus comedere et bibere et surrexerunt ludere. Exodi. xxxii. hoc idem patet de mure macro qui per angustam rimam dolium ingrediens ad triticum impinguatus ab ire nequibat. Sardanapalum ad vestes muliebres capessendas et ad nendum inter scorta impulit: et celebrare assyriorum imperium in eo suffocauit. et quod amplius est tanta nota infamie illitus euasit quam nulla vetustas abolere potest.
¶ gula non sit grauissimum peccatu: tamen hominem maxime dencit a statu hominis. Prior pars huius conclusionis patet de iuidia / odio / blasphemia / idolatria / que gulam malicia exuperant. Secunda pars patet. Illud peceatum quod facit nos maxime coincidere cum peccatoribus est maxime infame: sed sic est de intemperantia secundum Aristotelem. 3. ethicorum.
¶ Insuper: illud peccatum quod more pisce reddit diaculos maxime est exprobrabile: sed sic est de gula ebrietate potissimum in sanguineis qui illa tempesta te cantant:rident: et sine lege loquuntur. Colerici temulenti irascuntur. rixas et psaelia mouent. Flegmatici: efficiuntur hebetes pigri: et somnolenti instar porcorum Melancolici fiunt tristes et desolati plorantes peccata sua: tunc de religione vesperi computant: sed in crastina luce nihil soliditatis permanet: et Tullius de senectute Nulla pestis capitalior quam voluptas: et secudo ethicorum dicit philosophus fugiendum esse a voluptate sicut senes trosanorum fugerunt ab helena. Et Cato. Induigere gule noli. Antequam fedas labes ex hoc scelere emergentes numerare posset me deficere dies
¶ Contra primam conclusionem: arguitur sic per rationes Martini quibus probat vel probare elaborat quod non omnis discessus a medio est peccatum. ad hoc Aristotelem introducit secundo ethicorum. Sed hoc in quarto sufficienter reprobaui: nec vllum verbum inueniet Ari. pro se. in secundo ethicorum. Aristo. in secundo Et alibi expresse in oppositum monstraui. sed dicta repetere nolo. Propterea aliter arguitur. stat quod vir comedat plus quod parsit et tamen non peccat: patet: quia ipso comedente appetitus est apertus: vt experimur.
¶ Preterea: gula est peccatum mortale. ibi est praedicatio generis de specie: ergo omnis gula est peccatum mortal. quia genus praedicatur vniuersaliter de sua specie. Respondetur. sicut superius diximus: latitudo temperantie diuisibilis quando homo comedit tantum quantum ei sufficit: potest vlterius comedere: manendo in sua latitudine nec peccat. sed quando excedit perignorantiam inuincibilem adhuc non peccat: sed andebeat dici temperantia vel intemperantia in parte esset contendere de termino.
¶ Si dicamus quod est intemperantia: et gula: non omnis gula erit peccatum: quod non videtur admittendum / quo circa dicitur quod est temperantia et cum omnibus que de temperantie latitudine diximus addatur: vel inuincibiliter creditur esse latitudo temperantie tempore quo homo comedit quando venit primo in discretione vix potest cognoscere. quantum ei sufficit. Et ratio est: quia adhuc cibus non confortat membra: sed perhoram post commestionem hoc cognoscit: quia tunc cibus habet suam actionem: quia in magno tempore cibus facit quod non potest in breui: et hoc experimur in nobis. Similiter videat cum quibus cibis: et inquanta quantitate bene se habet: et in qua quantitate male se habet vel cum quibus cibis: et secundum hoc habet regulam a quae si deuiat non erit ei ignoram tia inuincibilis quia futura ratiocinando per praeterita mensurat homo post pastillos: vel post splendidam cenam de nocte non dormit: sed terribilia patitur somnia: vel incubo laborat. in die sequente potest coniecturare vnde illud ortum habuit quia in mediocri cena: vel in carthusiensium cena homo nunquam in cubum patietur potissimum si in alterutro laterum dormiat. Nunc introduca argumenta Martini: quibus nititur contradictoriam / quam falsam reputo probare. Arguit sic. Sancti et perfecti pro regula habent que alii non habent nisi pro cosilio: sed necessitas respectu imperfectorum est in concilio: ergo respectu perfectorum videtur esse in regula. Secundo sic arguit: quanto quis magis proficit in aliqua virtute tanto magis nititur accedere ad verum: et indiuisibile medium et apud eum diminuitur latitudo medii colorat hoc non illepide in sagittantibus: quanto enim magis exercitatus est: et perfectus vituperatur si regulariter non proximus accedat ad medium signi quod minus exercitatus et perfectus: sed vir perfectus in vsu delectabilium in eis est multum exercitatus. ergo continue debet magis: ac magis accedere ad verum: et indiuisibile medium: et per consequens medium apud eum debet esse strictius: et minoris latitudinis quam apud imperfectum: et in exercitatum.
¶ Ad primum. licet sua maior sit vera non concludit propositum. quia adhuc sua latitudo est diuisibilis. Ponatur. gratia exempli paruus panis subcinericius / ad quantitatem pugni: quod ille sufficit in meridie cum ceteris esculentis. Po natur. quod sit insensibilitas subvna medietate illius panis: sed reliqua pars cum illa medietate includitur in latitudine medii: et perconsequens cum tribus quartis illius panis bene se habebit quo ad corpus et animam: et tamen si ap¬ ponat aliam quartam non male agit: sed male in latitudine medii. Ponamus omnia ista fieri scienter.
¶ Secundo non probat maiorem quod est aliis de consilio est eis de precepto: supposito quod tantum possunt commedere sed sancti patres latitudinem medii diminuunt: et diuturnitate temporis illa angusta latitudine vtuntur. quod si plus commederent non bene se haberent: et sic non est eis medium in illo excessu: sed extremum quidem ll eremita vt intellexi prope parrhisium suam angustam latitudinem relinquens male se habuit in corpore sed ex isto membro non colligitur propositum: quia etiam hinc latitudo medii est diuisibilis et semper habetur nostra conclusio. Sed dicis vir perfectus diminuit latitudinem sui medii et illa latitudo est finita. ergo tandem diminuitur ad non gradum latitudinis: et sic viuit nihil comedendo. Respondetur non semper diminuit: sed vsque ad aliquod certum tempus sue vite: et tunc oportet ob debilitatem virium naturalium vt vires refocillantur. Iterum augeri medium Ioannes baptista (cui prebuit hyrtum tegimen camelus cui latex haustum sociata pastum mella locustis) in iuuentute sine dei numine speciali non poterat sic viuere. in frigida senecta. si herodes in nephario conuiuio eius vitam reliquisset. Propterea aliqui in iuuentute a vino abstinent qui in senectute prudenter illo vtuntur. sic vixerut daniet ananias et misael et azarias. Daniel primo. Et tamen ipse daniel. propter curas quas habuit et perfectam etatem in adulta etate vino et carne vtebatur. quod conuincitur per locuma contrario sensu: qui est satis efficax in proposito Danie lis decimo. Ubi propheta dicit in diebus illis ego daniel lugebam trium hebdomadarum diebus pane desiderabilem non commedi: et caro / et vinum non introierunt in os meum. ad nullum propositum hoc dixisset: si vino et carne tunc vsus non fuisset.
¶ Ad secundum argumentum. quo dicit quanto quis magis proficit in aliqua virtute tanto magis nititur accedere ad verum et indiuisibile medium si intelligat de medio mathematico sui medii moralis hoc non est verum. Immo stat quod descendat sub illo: et citra punctum quod terminabat suum medium in deficiendo tempore quo esus est temperantia regulari. et fabri cat ei nouum medium. sed non sine statu vt diximus in priori argumento. sed isto dato semper latitudo medii erit ei diuisibilis. Secundo non apparet quod peccat propter quancumque perfectionem immo non peccat de facto dummodo manet in latitudine antiqua: si non cedat ei in iacturam corporis vel animae isti est de consilio stare in angusta latitudine. Exemplum de sagittario non est ad propositum. non peccat siue propinque siue remote ad signum dirigat sagittam. sed assistentes dicerent quod non bene agit.
¶ Secundo sagittarius apponit vires vt non propinquissime sagittam dirigat. modo iste non esset laudandus si non posset viuere in minori latitudine quam imperfectus: et tamen constat quod sic: sed non est imponendum in iugum de praecepto perfectis quod solum est de consilio.
¶ Tertio arguit auctoritate. Bernardi dicentis: quod invia morum non progredi retroce¬ dere est. ergo vir sanctus qui prius cum imperfectus esset habuit medium temperantie multe latitudinis. si non continue magis accedat ad medium illius medii: et faciat respectu sui medium illud latitudinis mi noris: si non procedit nec progreditur in via morum ergo retrocedit: et peccat.
¶ Ad tertium dicitur: illa auctoritas ad mentem arguentis accepta concluderet: quod continuo diminuenda est latitudo temperantie in viro perfecto ad non quantum vsque. et naturaliter viuet in aere sine cibo et potu: quod liesse falsum. Aliomodo: illa auctoritas potest intelligi: quod homo semper tenetur progredi invia amorum: et hoc non oportet. Patet in dormiente. ibi non est maior sermo de perfecto quam imperfecto a ctoritas intelligitur si homo non progrediatur quam do tenetur peccat. Contra tertiam conclusione qua guitur sic Mathei quintodecimo. Quod intrat os non coinquinat hominem ergo assumptio cibi et potus non coinquinat homine. Et a postolus. e gnum dei non est cibus et potus. Ceterum. Aug. x. confessionum. quis est domine qui aliquantulum extra metas necessitatis cibum non sumit:
¶ Ad primum dicitur licet assumptio cibi per suam natura non coinquinat hominem: quia cibus potest bene sumi: tamen inordinatus appetitus sumendi est peccatum. Et sic de alia auctoritate dicatur. Auctoritas Augustini est pro hoc quod in secunda conclusione dixi. Etiam homo capit plus quam par sit per ignorantiam inuincibilem.
¶ Contra priorem partem quarte conclusionis arguitur sic. Ex gula sequitur luxus / scisma in republica post fecudos calices homines sunt audaciores et audacter loquuntur: vt patet Iudicum nono contra abimelech. tunc temeraria vota super pauonem m lites effundere solent. et sic de aliis peccatis magnis que ex gula sequuntur. Sed causa inquolibet genere est potior causato.
¶ Insuper: gula est maius peccatum quam homicidium. homicidium est vnum de maximis peccatis saltem contra proximum: quod sit maius homicidio patet sic quia homo tenetur plus se diligere quam proximum: ergo cum se occidit per gulam in hoc maxime peccat.
¶ Ad primum dicitur quod ista alia peccata sunt contra gulam de per accidens: licet Cato dicat Conuiua raro. tamen antiqui post opipera conuiuia non peccant istis peccatis: sed qui nouit se propensum ad vlteriora delicta perpetranda post gulam talis multum peccat quia occasionem efficacem dat aliis delictis. Propterea gula in illo qui habet carnem domitam non est tante im tis sicut in illo qui carnem effrenem habet et maiuapeccatum est gula in colerico vel sanguineo quod in flegmatico vel melancolico sicut de eorum temulentia superius diximus.
¶ Ad secundum argumentum nego quod gula sit maius peccatum quam homicidium: crapulam incurrens non intendit occidere se. Nemo vnquod carnem sua odio habuit sed intendit se laute reficere. preter intentionem eius est. ergo quod occidatur etiam gula non protinus tollit verum de medio illud Quintiliani in declamationibus. scelera nunquam de fuit excusatio potissimum in gula habet veritatem propter sensualitatem ad cibum et potum maxime inclinatam et rationem que creberrime illi condescendit. Contra posteri orem partem. Ex isto sequitur cum his quae diximus quod homo nunquam deberet bibere vinum cum ex eo tot mala sequantur: cuius oppositum est in praxi quicquid sit de theorica. Et confirmatur: si istud abominabiles mahometani hoc faciunt quam fortius deberent christiani veram legem dei habentes hoc facere: et istud potissimum de ecclesiasticis qui sunt in sorte domini: quia dixit dominus ad aaron Leui. x. vinum puo omne quo potes inebriari: non bibis tu: et filii tuiquado intrabis tabernaculum. Et Numeri sextoquicumque votu fecerit domino a vino: et ouum quod inebriare potest abstineat.
¶ Ad primum nego sequelam: vinum vt dicit ysaac de dietis li. 2. bonum nutrimentum dat corpori lanitatem reddit et custoduNec vllus cibus nec potus inuenit adeo caloris naturalis confortatiuus turbidum sanguinem clarificat: epatis opilationem aufert: tenebrosam fumositatem tristitie: generatiua a corde expellit. totiusque corporis membra coroborat: et hoc si moderate sumatur: quia vulgo dici solet. Uinum moderate sumptum acuit ingenium. Propterea antiqui assimilarunt vinum tyriace que in magna quantitate non cet / in mediocri quatitate conducit: merorem a mestis expellit. prouer. xxxiii. in eruditione qua mater lamielis regis erudiuit eum dicebat date siceranmerentibus et vinum his qui amaro sunt animo: secundum illud horatianum. Sollicitis animis curam excutit. In signum cuius damnati ad mortem vt equanimiter mortem perferant vt parrhisii videmus datur solum. eius excessus est prohibitus. Ad illud quod tangitur de prseudo propheta mahometo dicitur: quod vinum non vetuit temperantie gratia cum apud omnes sapientes vt in lege veteri: et noua: et gentiles philosophos admittatur eius vsus moderatus. Ipse aut es admisit aliquos actus intemperantie igne dignos innominados et licita interdixit Sed quia morbum epilenticum passus est qui per vi num augetur. vinum suis omnibus prohibuit vt suum morbum tegeret more Semiramidis babyloniorum matrimonia admittentis in primo gradum consanguinitatis: et linea collaterali vt palliaret de incestufilii innominandum scelus. Nec difficile erat his / bus fictam legem dedit hoc suscipere propter excessiuum calorem patrii mecham in arabia felici illius monstri altrix est longe vltra tropicum cancri. Ita meridionalis sicut merone. Ad illud aliud leuitici. x. dicitur quod neque sacerdotes cum celebraturi sunt in lege gratie bibunt vinum: etiam illud est cerimoniale. Tertia auctoritas loquitur de vino post votum Iam arguitur quod vinum est sumendum esto quod propter fumo sitatem cerebrum ledat: quia vinum iuuat stomachum ad digerendum vt medici experientia: et omnes proclamant. Et apostolus ad Thimo. Modicon virio propter stomachum vtere. et hoc hieronymus paula suadebat: ergo esto quod capiti noceat pro confortatione stomachi capiendum est vinum etiam bonum non aqua dilutum. Insuper: theologi diligunt bonum vinum vt dicunt: quod patet per epithetonboni vini dicimus hoc essevinu theologale. ergo forte vinum est assumendum / licet cerebrum partim ledat. Ulterius dediti litteris quicquid aliis predicent citius laborant podagra: et in ceteris morbis quam hibuli. ergo iste morbus non prouenit ab excessiuo vino. Ceterum auicenna in cautenis: et rasis in almansoris dicant expedire semel in mense ebrietate incurrere ad malos expellendos humores. Amplius secundum Aristotelem tertia particula probleumatum: brassica fedat crapulam: et temulentiam impedit. ergo medulla huius herbe vel succo eius vtens potest quatulibet bibere irreprehensibile.
¶ Ad primum: oportet hominem considerare vtilitatem refocillationis stomachi: et iacturam cerebri per fumositatem et condescendere parti illi que totum hominem magis relinquit dispositum: et vita non abbreuiat. poteste est ita parua discrasio cerebri / et vtilitatis in stomacho quod non est opus vino diluto aqua: assuetus vinum bibere moderate nullam partur: bationem capitis incurrit: sed vbi illud contingeret conducit habere vitam breuiorem: et honestam quam longeuam: et obscenam. Mater achillis (vt fingitur) citius a diis filium habere voluit breuis vite: et celebris fame quod longe vste cum ignominia vel sine fama. Propterea apostolus temmperamentil adiecit inquiens modico vino.
¶ Ad aliud argumentum de epitheto scilicet vino theologali forte hoc in lucem abiit per alios bonum vinum amantes qui ostendunt illud esse honestum per theologos qui illud vi num bibunt qui aliis predicant. Secundo. secundum verbum euangelicum religiosi capientes de his quae eis apponuntur bibunt bonum: et malum indifferenter. In multis partibus seculares non dant operam verbo diuino sed religiosi / in vniuersitatibus fit incsitio boni vini ab his qui conuiuium faciunt: et vinum appositum theologi non abhorent secundum verbum euangelicum edentes: et bibentes de his quae apud eos sunt. Adde etiam. Nouerunt se posse sine iactura corporis vel anime tale vinum bibere.
¶ Ad aliud dicitur: si qui tales sunt eos non excuso. suam carnem domuit apostolus ne reprobus efficeretur his quibus euangelizauit. Secundo: litteris deditos magis morbo affectos quam alios intemperantes videbis: sed gula et crapula non sunt in causa: sed statims post refectionem assumptam conuertunt se ad contemplationem vnde spiritus reuocatur ad interiora: et vi res naturales impediuntur a sua actione naturali. Ita quod in eis atrabilis cuiuscumque complexionis fuerint originaliter admodum augetur nec exercitationem corporalem more aliorum habent: sed sufficit eis in bibliotheca cum musis solatium querere: dato quod pituitam incurrant. modo exercitatio corporis digestioni admodum conducit: vt videre est in agricolis qui caules tempore prandii carnem bouinam: et ceteros cibos digestioni ineptissimos comedentes optime se habent curam nullam spitritus prosequuntur: sed cum suauitate cantus operam consumant de rebus scitu dignis docti si taceant syllogisant vel de talibus cum aliis colloquuntur in curarum multitudine crebro ab aliis implicantur.
¶ Ad primum dicitur secundum aristotelem. tertio Ethicorum intemperantia est insensibilitate deterior
¶ Ad secundum dicitur quod Gregorius. xxxi. moralium has filias gule numerat ineptam leticia / scurrilitatem / immundiciam / multiloquium / hebetudinem mentis circaintelligentiam: non quod iste sint adequate filie gule plures bari possunt / et iste ab aliis matribus vel earum alique originem capiunt. Insuper: ostendimus non omnes ebrios multiloquos taciturnos in temulentia nec letos immo mestos.
¶ Ad vltimum dicitur: licet hoc sit verum tamen sine ebrietate ex exacessiuo potu multa mala continguunt.
¶ Dubitatur finaliter quare dicebam de ebrietate morali. Responsio: quia martinus termino abutitur sobrietatem ponens in excessiuo potu dummodo bibens ratione vtitur: sed illa non est sobrietas. Propterea ebrietas capitur duobus modis. vnomodo pro quolibet excessiuo potu culpabili: et illa est ebrietas moralis quia sic moralis philosophus de ea loqui deberet. alia est ebrietas vulgaris sic vulgus termino vtitur quando homo priuatur ratione per excessiuum
On this page