Quaestio 1
Quaestio 1
An actus interior et exterior sunt unum et idem peccatum
CIrca quadragesimam secundam distinctionem primo quaeritur: an actus interior et exterior sunt vnum et idem peccatum.
¶ Prima: actus exterior malus: ab interiori maoveus Sd v iu distinctum ab interiori actu. Probatur hec conclusioactus exterior est peccatum. et actus interior est peccatum. et actus interior non est exterior. ergo peccatum quo quod est actus interior distinguitur ab actu exteriori qui realiter est peccatum. quod actus exterior non sit interior patet. interior imperat / et actus exterior est imperatus. ista ter inest voluntati: non autem actus exterior. DSiony non possunt competere idem actui. Actus inierior realisius cisterciems. tenet quod actus exterior nullo modo est peccatum. ideo quod naturaliter causatur ab actuefficace interiori. Sed probatio viri nulla est. non est inconueniens quod actus mere naturaliter causatus: sit peccatum / eo quod imperatur ab actu libero eomodo quo peccatum actui exterior conuenit denominatione extrinseca ab actu interiori. Actus exterior imperatus a solo actu interiore malo non est bonus nec indifferens et est humanus: ergo est malus. Et peccatum nec actus exterior et interior sunt vnum peccatum. quia vel esset hoc vnum peccatum demonstrando actum interiorem. Et tunc actus exterior esset interior / vel hoc vnum peccatum: demonstrando actum exteriorem et tunc actus interior esset exterior. nec sunt aliquod distinctum ab his. nec opus est dicere logice loquendo vnum peccatum stat confuse tantum ratione copulati de hac confusione Dyonisius est innocens et dato illo logicali dicto. illa cathegorica equiualet in consequendo vni copulatiue. vt patet in illo sophismate: parhisius et rome venditur piper. sortes et brunellus sunt animal. ergo et c. hoc stat istos duos actus realiter esse duo peccata: licet sit eadem imputabilitas: nec valet dicere signo vocabuli / vnum vel duo / cadit super formale termin peccatum. in terminis numeralibus hoc non est verum. si eadem anima numero duas materias informaret. Diceremus / duo animata et non vnum animatum. non adducam hic vel inferius argumenta Dionysii contra hanc conclusionem quia non sunt ponderanda.
¶ Secunda conclusio: malicia actus interioris est realiter distincta a maliciactus exterioris. hec conclusio patet: malicia actus interioris est actus interior: sicut malicia actus exterioris est realiter actus exterior. sicut bonitas actus bonus est actus qui est bonus sed perprecedentem actus interior est peccatum et exterior aliud ab interiore distinctum.
¶ Tertia conclusio: faciens actum exteriorem cum interiori plura peccata facit quaod faciens solum interiorem. et per consequens est maior peccator extensiue. hec conclusio sequitur ex premissis.
¶ Quarta conclusio: peccans actu inter roris et exteriori non punitur maiori pena inflicta quod solo interiori illius exterioris imperatiuo. loquor de pena inflicta. quod licet peccatum est pena idemptice: vt ex superioribus notum euasit. sub aliis dicitur peccans peccato interiori et exteriori non est maior peccator intensiue.
¶ Probatur conclusio. proisciant sortes et plato ex coequali negligentia duos lapides per fenestranin vicum publicum: in quo multi solent incedere lapis sortis occidat hominem: et non lapis platonis. pono omni a paria. hoc dempto quod in vnoocciditur homo: et non in alio. tunc plato tantum peccat sicut sortes. et tantum punitur a deo sicut sortes si ambo discedant in istis peccatis. cum tam sortes quam plato fecerunt equaliter quod in eis est nec per platonem stetit quin hominem occiderit ergo equaliter peccauerunt. Ad sensum conclusiois
¶ Confifatur hec ro. dirigant sortes et plato duas sagittas contra robertum et petrum. occidat sortes robertum et non plato petrum propterea solum quia petrus armatus erat latenter sub ve e: vel paulus imposuit vmbonem resistiuum actus ipsius platonis. ponesemper omnia paria que argumenti robur premouent. ita quod nulla sit disparitas nisi in hoc quod vnus occidat et non alter. tunc sic. sortes et plato equaliter peccant. quod probo tempore quo sagitte fuerunt volantes in aere: equaliter peccauerunt nec plus peccat sortes tempore quo sagitta tangit robertum. quia posito quod sortes sit mortuus antequam eius sagitta tangat robertum. dices hic illa dependet ab vna de futuro an equaliter peccent. sicut in simili in distinctione quadragesima nona quarti diximus de martyrio. . licet vnus vocetur martyr illi de quibus est quaestio in quarto equaliter merentur: ergo isti equaliter de merentur. Dices: hic ponitur in vtroque actus exterior scilicet sagittatio sagitte. licet in vno non sequitur euentus scilicet mors. modo euentus sequens non auget peccatum precedens contra. ergo si vnus fregisset cordam vel archum sortis tempore quo caput sagitte super partem archus rarefactam sorte volente efficaciter occidere: quantum erat ex parte eius minus sortes peccabit: quod non videtur dicendum.
¶ Tertio arguitur. actus exterior naturaliter imperatur ab actu interiori efficaci. vt patet nonon Methaphisice. ergo non facit hominem magis peccatorem quam si non poueretur. tenet consequentia non alias habitus non imputat ad culpam qui naturali sequela sequitur actum nec continuatio actus mali elicit i in instati non imputatur tempore naturalis continuationis. quaando voluntas facit quod in se est ad remittendum vel reseruandum actum illum.
¶ At dicis licet naturaliter imperetur actus exterior ab interiori: quia homo est in culpa et libere illius sequele: ei imputabitur: sicut stans in ebrietate ex culpa previa que non sunt in per. testate viri.
¶ Contra hoc arguitur: tunc eliciens malum actum in instanti peccabit infinite. patet in quolibet instanti naturalis continuationis peccabit. et licet non tantum sicut in primo instanti libere elicionis: tamen in quolibet instanti continuationis non libe re equaliter peccat cum alio quocumque instanti. et te oportet dare malitiam vt duo vel vnum vel dimidium in vno instanti et in quolibet tempore sunt infinitainstantia: ergo infinite peccat. Insuper quod de ebrietate dicis in distinctione decima septima quarti improbatur.
¶ Quarto arguitur: percutiens statuam in tenebris quam credit esse robertum tantum peccat: sicut hominem similiter percutiens et occidens. igitur.
¶ Quinto arguitur. si grauins peccet habens interiorem actum exteriori iunctum sequitur quod dari posset actus exterioris malitia respo¬ dens actui exteriori: et sic dabitur vnus cum actu interiori vt quattuor iuncto exteriori qui equaliter peccabit cum interiori vt quinque: quod non vi detur concedendum
¶ Sexto arguitur auctoritate August. primo libro de libero arbitrio: capite. 3. dicentis: si cui non contingat facultas concum di cum coniuge aliena. planum tamen aliquomo fit cupere. et si potestas detur eeffe facturum. non minus reus est: quod si in spso facto deprehenderetur: glo. apparati de penitentia distinctione prima. c. si cui dicit non minus reus est re vera magis reus est si opus adhibeatur. exponitur non minus reus est. nchilominus reus est. hec glosa est Aurelianensis et textum euertit. qui in ratione fundatur.
¶ Contra tres primas conclusiones arguitur. nihil est actus e: terior. ergo conclusiones falsum presuponunt. antecedens patet de homicidio exteriori: mendacio / et similibus. querendo quae res sunt.
¶ Respondetur negando antecedens. aliquis actus exterior est hab membrum taliter se habens vel ipse homo alio actus exterior est in intellectu vel in sensu vocamus quemlibet actum non elicitum a voluntate actum exteriorem in proposito. Et licet in voluntate sit intellectio vt patet ex dictis distinctione 16. huius cape mentem loquentis semper intelligendo communem loqulam cum ratione et alibi.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur. actus exterior est peccatum realiter distinctum ab interiori: ergo respondet pena realiter distincta a pena actus interioris / alioquin sequitur hec disiunctiua nulla pena punientur vel eadem pena cum pena actus interioris punientur. priorpars huius disiunctiue est rationi dissona. si secundancapias vlterius infero quod duo erunt vel tria peccata realiter distincta eadem pena punita.
¶ Secundo arguitur. si ergo sit vna cum precedentibus sequitur hec conclusio quod vtrumque actum faciens puta interiorem cum exteriore tenetur plura peccata confiteri quam solum actum habens interiorem. et si sic homo non solum tenetur confiteri percussionem qua percussit aliquem in iuste sed ett vltionem percutiendi et ita in similibus quod tamenhomines facere non solent.
¶ Ad primum nego consequentiam eadem pena numero punitur actus exterior et interior a quo imperatur nec inconuenit plura peccata realiter distincta puniri eadem pena dumvna culpa ab alia imperatur. secus est de peccatis impertinetibus.
¶ Ad secundum: effectualiter hoconfitetur vtrumque homo confitetur actum exteriorem qui non est malus nisi pro quanto ab actu malo imperatur: sed solum fecit actum interiorem ipsum etiam confitetur.
¶ Tertio arguitur: aliquis actus ab alio imperatus malitiam distinctam habens ab actu imperante qrgod quarta conclusio cum sua probatione est falsa. antecedens patet de odio dei vel proximi im parato ab actu malo imperante efficaci. forte dicis: licet vnus actus ab alio efficaciter imperetur ab alio est meritorius noui praemii distincti ab actu imperante. secus est de actuexteriori puta de actu alterius potentie a voluntate vel de actu pure imperato et non elicito et id rationis est vnus actus voluntatis puta b. ab a. est actus voluntatis et secluso a. actu imperante b. actus potest stare in voluntate et actus erat malus sua propria malicia contra b. actus Contra b. actus mere naturaliter sequitur ad a. ergo nullomodo est liber in se si libertas in sua causa ad meritum sufficiat actus exterior dicetur meritorius b. esse inhesine non sufficit ad meritum: quia sicut habitus et passiones essent meritorii. sed dicis b. est a voluntate immediate non autem passio vel habitus sed ab actu tamquam a sua causa: quod patet si voluntas immediate concurrat ad actum imperatum cum voluntas deliberat iam est libera poterit non ponere b. actum. esto quod a sit in voluntate a. inquam etiam naturaliter causans patet superius ex distinctione. 15. licet actus voluntatis causetur a noticia et voluntate et vna causa naturaliter causet adhuc actus est liber propter liberam causalitatem voluntatis. forte dicis b. actus voluntatis imperatus ab actu libero bono est bonus tanquam actus imperatus non tamen est meritorius alterius praiemii ab actu. a. a quo elicitur eoud modo de ab actu elicito et imperante malo respectu b. actus mali imperati.
¶ Contra hoc arguitur. sequitur quod si quis velit efficaciter vnum finem puta sanitatem propter deum et iudicet in intellectu solum hoc medium scilicet potionem hanc amaram esse ad consecutionem talis finis necessarium ille non merebitur per actum voluntatis latum in medium cum actus voluntatis medii non est liber. si quis autem efficaciter vult sanitatem tollere vult tollere omne impedimentum sue potestati subiectum et ponere omnem illud quod iudicat ad hoc necessarium si illud in sua facultate situm fuerit et sicut actus latus in medium et finem simul qui est vsus et fruitio non addit nouum praiemium distinctu a praimioduobus simplicibus actibus a quibus dependet et a quibus naturaliter causatur Respondetur necesse est elige gere aliud impugnatum in arguendo quod cum apparentia facere potes vel concedere illata. et pro nunc concedo quando a. actus liber in se imperat b. actum qui in se naturaliter causatur licet sit inhesine in voluntate: talis non plus meretur quo ad praiemium essentiale quia si solum a. actus liber esset vt si deus concurrat cum voluntate creata ad volendum b. et deus non concurrat ad b. tunc b. non cepit sed non plus merebitur vel demerebitur voluntas cum solo a. quia si b. poneretur et ita vtrobique quando est naturalis productio: et concedo consequenter quod volitio medii mere naturaliter causatur a volitione efficaci finis. et iudico quod hoc solum medium est possibile et secundum intentionem efficacem finis et iudicii ponetur intentio actus volendi medii si passum fuerit dispositum ad susceptionem actus medii qui est fruitio et vsus non causatur sufficienter naturaliter a volitione medii et a volitione finis: quod patet quia tunc semper quando haberentur due dilectio nes vna lata in creaturam solum et alia in deum solum poneretur actus mixtus qui est vsus et fruitio. opposito dato dicendum esset consequenter sicut in aliis.
¶ Contra ista que dicit volitio finis: diximus. Insurgis ponendo quod sortes non teneatur pronunc subuenire platoni: quia non est in extrema necessitate nec in ragna de qua distinctione. 15. quarti locuti sumus: nihilominus tamen vult efficaciter subueni re platoni querit mediu ad subuenlendum platoni medio requisito non inuenit aliud nisi hoc quod non potest subuenire platoni nisi tollendo alienum. ponatur ita esse tunc sic. volitio finis est bona iudicium intellectus est verum nec imperatur ab actu voluntatis malo ergo nihil mali est in iudicio. et tamen volitio qua volo capere a proximo alienum vt platoni subueniam est mala. patet: est furtum vt ex dictis. 15. distinctionis quarti: patet. ergo volitio medii naturaliter imperata. non sequitur denominationem volitionis efficacis inesse bonitati vel maliciei. Respondetur: suoueniendo iudicio certo medii de modo succurrendi plationi volitio efficax finis est mala ipss est libera Et tota malicia in ea inuenienda est omnis finis naturaliter procuratiuus medii illicite est malus sic est in proposito. Licet finis de se sit bonus et iudicium verum: quia finis ille impellit ad medium malum finis est malum et sua volitio efficax est mala. exemplunmili volo efficaciter habere hoc beneficium quo sum dignus. Iudico quod non consequar ipsum nisi dando pecuniam collatori. tunc naturaliter producitur volitio dando pecuniam stante iudicio et volitione efficaci in fine tota libertas est in volitione efficaciquam libere continuo. teneor ergo illam reserare eodenprocepto: quo teneor committere symoniam. et si continue erit mala quia ad malam continuationem istius volitionis efficacis cum iudicio stante de necessitate sequitur aliud contra preceptum legis obligatorie.
¶ Quarto arguitur. sunt duo mutuo pugnantes in bello: sortes christianus et plato infidelis. habeat cicero velle occidendi hostem fidei: et dirigat sagit tam vt hostem fidei trucidet et non apponat sic scilibet quod christianum negligenter occidat: hoc casu supposito. arguitur sic. actus exterior occidendi est malus cui nullus in voluntate respondetur. ergo actus exterior habet aliquod malicie distincte ab actuinteriori. Simile arguitur. fieri potest tenendo quod semsualitas possit hominem impellere ad operationem malam sine actu libero voluntatis.
¶ Quinto arguitur. sortes distractus dicit horas. tunc non est aliquis actus bonus in voluntate: et tamen bene agit exterius celebrando quia si omitteret peccaret nunc cum dicit et non ex industria distractus satisfaceret praecepto. de dicendis horis sic scilicet quod non omittit.
¶ Sextoarguitur. prohibeat deus actum exteriorem scilicet dationem elemosine dande: sorti precipiat actum interiorem scilicet vel le dandi: isto casu supposito datio illa exterior est peccatum: quia contra prohibitionem dei et actus interior non est peccntum: ergo conclusio falsa.
¶ Ad quartum respondetur admittendo casum argumenti concedendo quod actus exterior est malus cui nullus actus in voluntate mali respondet. Sed tunc contra positionem que vult dato hoc interiori solo in sorte et simili interiori in platone cum actu exteriori. ita imputabiliter peccat sortes sicut plato: non tamen negat sicut nec negare debet quin dari potest actus exterior malus cui nullus in voluntate respondet. sed satis est quod voluntas omittat reimprimere illam operationem malam sicut in 17. distin. primi. contra magistrum martinum diximus / eodem modo si operatio exterior esset a sens tate producta.
¶ Ad quintum dico quod distracte celebrans nil meretur cum nullum actum voluntatis habeat suum dicere exterius a proposito bono a principio em ante ans. est horarum aquitatiuum oratio aliqua est satisfactoria aliqua aquitatiua: et non oportet aliquam istarum esse meritoriam vite eterne. Ex isto non habes. quod dictre exterius sit actus bonus in voluntate respondet.
¶ Ad septimum dicitur casus non est rationabilis. ratio est si precipiatur actus interior efficax celebrandi. precipitur antecedens ad celebradum si non sit impedimentum aliunde: ergo irrationabile esset preceptum quo quis obligaretur ad antecedens. et oppositum consequentis non prosequar vlterius hanc questionem. quia ea seriosius in primam distinctionem primi prosequutus suum. nunc autem tetigi aliqua in quorum solutionibus alibi eram breuis et argumenta aliquid apparentie habent in re difficili non primo venit materiam variis in lociis tractare dummodo differenter et vtiliter tractetur vidimus quonam pacto homo non habebit plus beatitudinis pro actu interiori et exteriori respondenti illi quam pro interiori solo sumpta paritate actus voluntatis vtrobique. et hoc extrasacramenta que bonitatem habent ratione operis operati quia sine actu interiori hoc in sacramentis locum habet: patet quando baptisatur paruulus vel confirmatur vel ordines capit licet gaudium accidentale sequatur vel maior pena in hoc mundo prointeriori et exteriori mentis: vel maior acceleratio ad gloriam vt per indulgentias et aliorum preces dicimus actum exteriorem esse peccatum denomninatione extrinseca quando a peccato interiore emanat qua re aliqui mirari no habent si vterque actus prohibeatur cuvterque es peccatum et apud aliquas putabat quod actus interior non exat peccatum per vnum praeceptum tam actus interior quod exterior prohibet. sed ne aliqui credat in solo actu exteriori est peccatum tam actus interior quam exterior prohibentur fornicatio et furtum actus prohibetur precepto sexto et septimo actus interior 0. et. 10. precepto prohibentur. sic actus exterior est meritum quando ab actu interiori meritorio procedit. Queritur secundo an sit peccatum in cogitatione. et arguitur quod non nichil est peccatum nisi voluntarium cogitatio non est voluntaria immo effectine concurrit ad actum meritorium ex dictis distinc. 25 si mente tenes. vel secundum alios noticiam praesupponit et nichil producit illud quod est presuppositum. forte dicis voluntas non producit noticiam que est causa eius sed vnam aliam noticiam vel vult continuare noticiam praesentem. Contra hoc arguitur: sit hec noticia a. nihil est volitum nisi cognitum decimo de trinitate capite primo. et sit a. secundo noticia non est cognita non est seipsa nec oportet quod sit cognita aliqua alia noticia. Respondetur ad que itionem per conclusionem vnicam que est hec: in cogitatione potest esse peccatum quod est in noticia sensitiua vel intellectiua ita quam illa trasitiua constructio loco vnius intransitiue capiatur. patet per dictum hiero nimi quod magister in licatia allegat. propterea in confessione generali dicimus: in cogitatione / locutione / delectatione. praeterea aliqua cogitatio est periculosa quam voluntas rescidere tenetur: ergo est peccatum. Insuper: prouerbiorum 24. cogitatio stulti peccatum est. Coclusione probata resiat soluere arg mentum contra eum in capite questionis factum quod probare intendebat quod noticia non potest esse volita. ad quod dico requiritur primo noticia in intellectu antequa voluntas aliud velit. Secundo dico voluntas potest velle a noticiam existentem in intellectu si a. noticia sit distincte cognita per b. noticiam refiexam et sic stat esse peccatum in cogitatione et vnam cogitationem esse formaliter volitam: licet non quelibet sit forma liter volita vt patet de b. noticia reflexa cuius non habetur noticia et sic reuocaretur in dubium an possit esse volita absque hoc quod sit in parte cognita. Circa hoc est varius modus dicendi inutitilis. vnus modus dicendi est gregorii arim inensis libro iI. distin. xi. dicentis quod hoc potest libere vti spemet eodem modo diceret de actu sine actu elicito voluntatis contra: tunc voluntas fertur in incognitum conmtra augustinum. x. de trini. sed dices volitio non fertur in aliquod obiectum sine actu eius elicito: patet de intellectu et aliis sensibus. ergo si voluntas fertur in specie hoc erit per velle vel nolle: et sic species erit volita et non cognita et reddit difficultas argumenti. Secundo: augustinus loquitur de voluntate dicens quod non feratur in incognitum. Tertio: aperitur michi via dicendi vtrobique voluntas fertur in a. obiectum sine actu aliquo et tamen a. non est cognitum immo ad viam numquam esset ponendus actus elicitus quia non ponitur nisi ad hoc voluntas feratur in suum obiectum et alias potentias moueat Insuper: si voluntas imperet potentiis sine actu elicito et / nouo semper imperaret cum semper est voluntas et nihil aliud requiritur per te: igitur. propterea dicitur quod voluntas fertur in incognitum quando obiectum est habitus probatio ex Aristotele et Augustino et ratione dicit Aristoteles secundo de anima commento. 60. intelligimus cum volumus scilicet quorum noticiam habitualem habemus. et primo ethi. et 3 de anima dicit: hintus est quo quis potest vti cum voluerit. et Augustinus decimo quinto de trinita. cap 26 dicit: voluntas copulat interligentiam. probabili ratione arguitur sic: et fundatur iam indicta auctoritate philosophi in secundo de anima. a. sortes habet multas noticias inequaliter productas in specie et in gradum interdum exit in actum vnius noticie et non alterius et non semper noticie perfectiorum sed interdum remissorum et nulla est causa nisi concursus voluntatis: igitur. Sed dicis: occurrit aliquod obiectum cuius noticia dat aditum ad vnam noticiam actualem intellectus et non ad aliam et per consequens illa habetur et non alia: vt in distinctione. 45. quaestione. 6. quarti diximus contra hoc non totaliter extingunt difficultatem volo ita esse sicut dicis in solutione quaero vel per imperium oluntatis intellectus potest exire in actualem noticiam vnius obiecti cogniti habitualiter et non alterius si regressus ad vna noticiam non habeatur vel non videtur secundum contra id quod in nobis experimur et contra aucentes adductas. Secunda ratio est hec: intellectus interdum format noticiam reflexam a. no¬ ticie directe quae habetur de argumentatione. et noticia directa et intellectus non sunt cause sufficientes producere noticiam reflexam. probatio: sunt cause naturales: ergo si essent sufficientes quamdocumque habetur noticia directa in intellectu haberetur vna reflex a b. et rursus b. est agens naturale obiectiue ad productionem noticie de ipso b. et intellectus est agens naturale: ergo haberetur noticia reflexa et sic tot quot intellectus capere potest contra experientiam: tunc sic. interdum in nobis est noticia reflexa interdum vero non: ergo cause sufficientes producere noticiam reflexam sunt pure naturales: sed quaelibet causa in nobis est naturalis nisi voluntas: ergo requiritur concursus voluntatis ad productionem noticie refiexe.
¶ Tertio arguitur. intellectus non semper quando habet noticias simplices rerum conformat complexionem: ergo simplices noticie rerum in intellectu non sufficiunt producere complexum. quia si essent causae sufficientes semper noticiam complexam propositionalem producerent contra experientia. Item: non citius producerent eplexionem affirmatiuam quam negatiuam: ergo requiritur concursus voluntatis vltra noticias simplices rerum ad formandam complexionem affirmatiuam vel negatiuam. et eodemmodo de discursu probare possum. intellectus interdum sillogisat / interdum vero non. ergo cause sufficientes quae habent concursum producere non sunt naturales: ergo requiritur concursus cause libere scilicet voluntatis. eodem modo intellectus intelligit se / interdum vero non. ergo requiritur concursus voluntatis ad intelligentiam ipsius intellectus: sic nullam fugam video vtilem diceretur vnomodo prouenit ex parte influentie celestis vel dei vel alicuius alterius noticie preuie singularis: que interdum producitur / interdum non producitur. Et propterea non semper habetur noticia reflex a dum directa habentur: nec complexio affirmatiua vel negatiua non habetur noticia singularis nec discursus dum habetur noticia complex a propositionalis. teneo ergo in aliquibus voluntas feratur in incognitum vt pote quando obiectum est noticia actualis vel habitualis: et forte idem est potentie inferioris in homine: licet potest dici voluntas imperat intellectui habenti noticiam directam quaetenus se reflectat super illam directam vult voluntas intellectum intelligere: immo potest velle noticiam nondum existentem et imperare potentie pro illa habenda vt de noticia reflexa complexione discursu noticia vniuersali de ascensufidei. summatim volo dicere voluntas potest imperare potentiis vt in suas operationes exeant intellectum vt intelligat visum vt videat mediante actuelicito voluntatis cadente in potentiam de qua habet noticiam actualem: vel forte illa non requiritur. ita quod voluntas potest velle non existens cui noticia potissimum vniuersali illius non existentis. patet de assensu fidei quem motiuum et pia affectio causant ex dictis in prologo primi. tunc sic: ille assensus fidei acquisite producitur ab actu voluntatis et a motiuo. sed illum assensum fidei praecedit pia affectio: quia est causa eius ergo voluntas aliquid distincte vult quod non est. de quo intellectus non habet noticiam distinctam non in¬ tuitiuam quia illa non habetur obiecto non existente saltem naturaliter et distincta abstractiua presupponit intuitiuam. Contra ista arguitur. ex dictis habet quod voluntas fertur in incognitum contra auctatem Augustini. et probatur dictum auentatis. iudicium non habetur sine noticia apprhensiua rei cuius est iudicium. sed tantum / volitio dependet a noticia. ergo non potest haberi sine noticia. Preterea: noticia est causa volitionis ex. 27. distinct. ergo precedit volitionem. habitua lis notici a non sufficit quia tunc dormiens posset velle amplius. Si teneatur quod voluntas feratur in incognitum quia est actus intellectus: eodem modo dicimus / respectu ceterorum obiectorum ad extra. et sic promiscue voluntas fertur in incognitum quodcumque obiectum fuerit. Ad primum dicitur quod voluntas nichil vult nisi cognoscat. potest tamen velle aliquid quod non est cognitum potissimum distincte conceditur quod iudicium complexum non sit sine noticia apprehensiua inconplexorum et magis ab illa dependet quod volitio a. obiecti a noticia distincta illius.
¶ Ad secundum concedo quod noticia est causa volitionis. sed aliquam volitione potest voluntas producere cum noticia communi obiecti voliti et quod noticia habitualis distincta talis obiecti potissimum si fuerit noticia communis in intellectu representans obiectum.
¶ Ad tertium non habetur quod voluntas feratur in incognitum adhuc obiectum est habitualiter cognitum vel confuse. Secundo dico: non est idem de potentiis hominis et eius qualitatibus et aliis obiectis ad extra. Et ratio est adducta denoticia refiex a communi noticia comparatiua noticia discursiua de noticia complexa proportionabiliter affirmatiue vel negatiue. Siliter de generatione assensus fidei que non est in rerum natura ad cuius generationem concurrit voluntas. secus est respectu obiectorum non inherentium alicui potentie hominis. Licet communiter etiam in istis ponitur noticia et tunc facilius mouetur voluntas exire in suum actum: discrimen est a posteriori a parte rei voluntas imperat aliis potentiis exire in suas operationes. vt dicit Augu. 2 de libero arbitrio. cap. 36 dicens ceteris virtutibus et potentiis per liberam voluntatem vtimur etiam ipsa l. bera voluntate per eam ipsam vti nos possumus vt quodam modo seipsa vtatur voluntas que vtitur ceteris. sed non potest imperare sine actu elicito superpotentias et qualitates inexistentes et possibiles. et stat quod imperet quando intellectus non cognoscit vel saltem non taliter cognoscit: sed habitualiter vel confuseet illud adhuc potest esse duobus modis. vno modo quod voluntas imperet intellectui potentie visiue ad videndum: et nullam efficientiam habeat respectuillius noticie actualis vel visionis vt quemadmodum auriga cogat equum trahere pondus non quod aurigaaliquid de pondere trahat: sed applicat agens sueactioni naturali. Alio modo quod applicet agens ad agendum et cum hoc coagat immediate. exemplum ad assensum fidei pla affectio concurrit immediate et ett intellectus talis fides genita est alterius speciei ab opinione producta a solo intellectu et motiuo. Si militer voluntas potest imperare intellectui vt assentiat cum motiuo dato quod ad illum assensum volun¬ tas non immediate concurrat et stante imperio intellectus necessitatur assentire si deus concurrat. et iste assensus forte est alterius speciei ab assensu causato a voluntate et intellectu simul. sed de hoc amplius in generatione fidei dicere propono quod feratur appetitus naturalis in obiectum sine preuiam noticia non debet esse difficultas: sicut esuriens equus in auenam et fitiens in aquam. et ratio est: appetitus naturalis nullum actum elicitum ponit in ipso appetituet per consequens nullam noticiam in sensu requirit vel in intellectum in homine. Ex istis in parte patere potest quo voluntas potest diuertere intellectum a consideratione vnius obiecti et conuertere ad aliud. vno modo imperando intellectui vt se conuertat ad a. obiectum passionem christi derelinquendo malam cogitationem et intellectus non potest contraire. Secundo potest voluntas imperare intellectui speculari a. obiectum non curam o si speculetur b. vel non. et cum hoc voluntas volet a. obiectum cum intellectu et omnes potentias apprehensiuas a. obiecti in ipsum a conuertet. et quando inteliectus et cetere potentie sunt inuerse in idem obiectum faciunt intellectum cessare ab actu crica aliud obiectum quando plures potentie sunt in actibus suis quelibet potentia minorem habet actiuitatem. et ratio est cum omnes potentie radicentur in eadem essentia anime Secundo arguitur: cogitatio peccati est meritoria: ergo non est peccatum: antecedens patet de illo qui cogitat de suo peccato vt ipsum detestetur. et in confessione recitet. similiter de concionatore qui de peccato cogitat vt ordinate populum informet et ita de scriptore. Similiter cogitatio peccati nobis nescientibus venit in mente per aditum aliarum noticiarum preuia rum viam monstrantium non est in potestate nostra quin visis tangamur potissimum in actibus intellectus Respondetur: aliqua cogitatio est laudabilis et velle in illa cogitatione insistere est meritorium et intellectio meritum tanquam actus imperatus. et patet per argumentum quod aliquos casus affert licitos. Aliqua cogitatio est infructuosa et peccatum: et potissimum circamateriam illam in qua homo facile succumbit quod transit in consensum. lubricus non debet cogitare de muliere pulchra nec superbus vel inuidus circa materiam in qua facile cadere solet. ex preteritis potest quilibet in seipso cognoscere an talis cogitatio est ei periculosa. forti cogitatio est admittenda que a debili est rescindenda.
On this page