Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

An cometa significet mortes regum

VNdecimo de commeta et eius significatione loquendum erit. quia philosophi et astronomi dant aliquam causalitatem comete in his inferioribus: que fortasse commete non conuenit propterea quero hunc questionis titulum. an commeta significet mortes regum.

¶ Pro questionis solutione notandum venit quod cometa nichil aliud est quam exhalatio viscosa ignita eleuata a terra ad supremam regionem aeris cum qua circulariter mouetur Isto notato: ponam conclusiones circa essentia comete: postea circa eius significationem: quia illud principaliter inquirimus.

¶ Prima conclusio: commeta non es soniphasis: hoc est cogregatio stellarum errantium simul que lumen suum ad se mutuo diffundunt sicut dixerunt anaxagoras et democritus: licet illam appollinus insecutus est: vt dicit seneca in libro de naturalibus quonibus.

¶ Secunda conclusio: commeta non est vna de stellis erratibus sicut dixerunt ithali pithagorici: qui non sine colore dixerunt. stella erratica interdum soli comiungitur. et tunc non videtur. sicut raro Mercurius propter solis vicinitatem videtur. interdum a sole distat: et tunc videtur.

¶ Tertia conclusio. Comenta non est stella erratica sict dicit Ipocras thins. sed vltra pithagoricos dixit sol eleuat vaporem sub tali planeta: tunc lumenplanete refrangitur in hamoni vapore: et apparet comaquae tamen pars comete non est: nec est ei contigua. sed quod sic apparet prouenit propter distantiam nimiam. he tres conclusiones patent per reprobationes Aristot. I. Metheororum.

¶ Quarta conclusio. Cometa realiter est exhalatio calida viscosa et ignita continno mota circulariter in aere ad motum aeris vel influentie celestis. materia non tota simel incenditur: sed successiue. et alia exhalatio interdum eleuatur a terra: et propter ea commeta diu interdum durat: sicut lumen in lampade per appositionem noui olei. dura re dicitur ad octuagita dies. Seneca dicit ad medium annum. sed ab antiquis experimentatoribus hoc non legimus: quibus merito in hac parte perstanda est fides. ad minus per 77. dies durat. quod aliter et aliter coloretur: vel in magnitudine et paruitate differat: prouenit a materia viscosa ex qua generatur: quae interdum est maior: interdum vero minor de signitione Commete possumus phisice loqui vel astronomice sicut mat hematici loquuntur. et (vt puto) etiam theologice et secundum veritatem aliter ab his.

¶ De his ponitur. 3 conclusio¬. Cometa significat ventositatem et siccitatem in his inferioribus probatur conclusio. tempore quie gnatur cometa est intensa caliditas. ita quod aliqua partes similis materie manent in aere ex quibus generantur venti.

¶ Sexta conclusio commeta significat terre motum et mars inundatione. per exhalationem in visceribus terre inclusam fit terremotus. et per ventum commouetur mare. et a locis subterraneis erumpit aliqua per exhalationes.

¶ Septima conclusio. Cometa significat mortem regum et policiarum mutationes: H anc conclusionem ponit Aristoteles qui phisice regularit in talibus procedere solet. eandem conclusionem ponunt astronomi vt videm potes in secunda parte quaedripartiti ptholomei in variis capitibus: et in hali haberodan commentatorem eius. Aristoteles per historias conclusionem probat. Et aliqui nituntur hoc aliter colorare sic in lumine naturali. propter exhalationes calidas et siccas homines fiunt colerici. et furiosi et mouentur ad bella: et reges viuunt crapulose et delicate: et habent corpora delicatiora. et per consequens mohiliora. modo secundum Aristotelem in libro phisonomie: anima corporis complexionem insequitur. ergo fiunt magis colerici / ergo citius moriuntur. Secundo arguitur ad idem. fiunt tuc coniter bella. et reges intersunt et occidutur. ergo commeta est signum mortis regum. Astronomi dicut cometas esse de natura astrorum: et nouem commetarum maneries enumerant: quorum nomina sequuntur / veru / tenaculum / pertica / miles / dominus ascone / aurora / argentum / rosa¬ / et nigra. Uerum est horribilis aspectu: et vadit prope solem et significat mutationem fructus et regum mortalitatem et diuitum. Miles est ex complexionevotris: et est magnus ad modum lune: et habet comas. et radios fundit post se. tunc surgent homines qui volunt mutare legem. dominus ascone est ex complexione mercurii ceruleus et paruus et cauda eius longa. et in parte in qua apparuerit cauda bellum significat et regum mortem. archidiuinator albunasar secundum signa 3odiaci iudicat: et aliqua sua dicta ponam. dicit: si apparuerit aliqua stella comata in equidistantia signi arietis: significat multa bella in regionibus diuersis / destructionem magnatum et infimorum eleuationem. et si apparuerit in parte orientis et sol eque distet signoarietis: significat illud odium cadere inter ciues perse: et plures regiones obedire regi babilonis Et si apparuerit aliqua stellarum comas habentium in directo libre: significat mortem quorundam regum in parte occidentis. Et si apparuerit in directo piscium. signa erunt et prodigia. et religiosi interficient se adinuicem. Quod commete iste habeant banc naturalem signitionem respectu mortis regum / et principium: non opinor. rationes phisice quod cometa significet mortem principium nichil valent. et ratio est. reges vt viuunt intemperantius quam mille alii in regno: nec sunt magis colerici: nec suni melius complexionati. frequenter aliqui eorum sunt rudes et ebetes. nec sunt delicatius aliti. multi sunt et consules et beneficiati viri in gallia ita bene pasti sicut rex. et delicate ali nichil facit. anpro magna calefactione aeris regens et homines insanient: et an non possunt componere imnors nec communiter eunt reges in propriis personis ad bellum. et si eant: sunt magno milite et forti stipati. ergo si mors super reges cadat tempore comete oportet aliam dare causam de stulto illo archidiuinatore albumasare et astrologis iudiciariis loqui non oportet. sectas / fidem / et omnia in astracouertunt. et signanter iste maleficus potius quam philosophus album asar: vt videre est in libro de magnis coniunctionibus. Conformiter ad hoc loquitur damascenus libro secundo capitulo. 7. inquiens gentiles autem aiunt per astrorum horum et solis et lune ortum occasum et commixtiones omnia dispensari que apud nos fiunt: circa hec enim astrologia versatur.

¶ De cometis dicam paucis quid sentiam imprimis aliqui comete non sunt cause istorum effectuum. sed aliquorum effectuum sunt signa. et hoc duplicite vnomodo respectu aliquorum effectuum sunt signinaturaliter representantia: vt pote respectu effectuum in sex primis conclusionibus enumeratorum sicut fumus naturaliter representat ignem. aliqui sunt comete ad placitum significantes qui vulgari ter loquendo stelle vocantur. sicut in saluatoris ortu apparuit stella: hoc est cometa: qui tres magos ad hierosolima. duxit deide meridiem versus ad bethlese iude. sic est de mille commetis ab orbe codito a deo productis regum mortes nutu diuino representantes: vt per mille historias vbivis gentium legimus. raro famati principes potissimum ferro cadunt. non antea commeta visa super regio nem principis apud nostrates: tempore iacobi tertii dum erat commotio intet principes et regem supzenitharcis in qua residebat rex inopinate oriebatur cometa ad aliquit noctes continuata quousque a proceribus occubuit. non solum ego sed tota patria hoc contemplabatur. de aliis nostris regibus possum et historias et viuentes recitare quibus merito esset adhibenda fides antequam romani regnum meridionale britanie ceperunt apparuit commeta superregionem. sic tempore quo cesars in erat senatu confossus. tempore neronis. et ita in mille aliis. est deus qui cometas iudices primittit ad insinuandos interiprincipium et regnorum mutationes quatenus homines ad penitentia redeant. et interdum propter incredulos in deo non sperantes preponit hoc iudicatiuum. et hoc voluit damascenus libro secundo. cap. 7. inquiens aggignuntur autem et frequenter commete et si gna quedam interituum regum: quicquid non sunt ex his astris que ab rerum initio facta sunt: sed diuina iussione oportuno tempore constituuntur atque rur. sus dissoluuntur. et quia comete isti nunc sub vno signo nunc sub alio apparuerunt: et talia contigerunt nutum diuino primo vt homines se ad penitentiam conuertant: somniantes astrologi gentiles vel in pelle solum fideles omnia in astra retorserunt. ex contingentibus et perraris effectibus nisi sint regulans tradere naturales. peccata populi sunt causa bellorum et regnorum mutationis si non penitentiam in tempore statuto agant. sicut in genesi legimus terram chanaam abrahe et semini eius deus promisit ad quadringentos annos futuros. quia adhuc peccata populi non demeruerunt ablationem regni. simile habemus in libris regum de ablatione regnorum israelis et iude. primo israelis: quia erant peiores. et postea iude: quia erant aliqui boni reges sub quibus populus sancte regebatur. quia ad motum primi mobilis mouentur sphere inferiores. esaye. 24. sic fuus sic dominus eius. et simile legimus apod Danielem: nec machabeos deseruit quousque noti satis in deo confidebat: sed in ierunt fedus cum gentilibus romanis: plus confidentes in homimbus quam in domino exercituum nisi cusi odierit dominus ciuitatem frustra vigilat qui custodit eam. Exodi. 15. legimus dominusquesi virpugnator omnimpotens nomen eius. et psaltes regius rex omnis terre deus. dat regna ad nutum tam fidelibus quam infidelibus omnia sua sunt. reges omnes terreni puluis et caduca caro.

¶ Recolligendo dico. duplices sunt comete. quidam naturaliter geniti a causis naturalibus qui significant aliqua naturaliter: et si sequatur interea alicuius regis vel potentis mors otno est a casu et fortuna. Alius est commeta a deo miraculose productus prope locum interitus pricipis famati vel regis: qui cognoscitur a posteriorem libere a deo productus per mortem principris. in aliquibus sapientes vtcumque iudicare possunt. interdu erit dubium nobis an commeta sit naturaliter vel libere a deo intensus. non voco libere in proposito quia a deo libere productus. deus nichil ad extra producit nisi libere et contingenter. sed capio libere vt vides proillo quod miraculose producitur. quando vidit albu masar religiosos se occidere / vel si aliquos vidit certa casu et fortuna erat. quid cometa significat plus in religio sos quam non religiosos. improbabiliter creberrime loquitur. hali recte de eo dicit / erat vnus eorum qui historias sequebantur. dicebat multa ad libitum sine sale vllo. adde cum hoc: scripta eius sunt pestifera: nedum fideli: sed gentili philosopho execranda de aristotele primo metheoro rum de signo quod eomete attribuit: non est curandum. tum primo. opinione mea nec ipse nec proeo aliquis potest dare causas naturales de tot cometis qui apparuerunt in regum internetiis. tum. 2 non tantum tribuebat nec tribuere tenebatur omni potentie dei sicut fideles quibus deus fidem autemtice promulgauit. ei autem solum legem nane tribuit. Si damascenus voluit tenere omnes commetas miraculose productos: non secum opinor. si aliquos naturaliter produci et alios libere: secum opinor. nec te moueat quod difficile est nobis iudicare quando cometa naturaliter producitur. quando vero libere crebro est prodifficile ponere descrimen inter miraculum et non miraculum. interdum vero non diffi ile. omnia ista possunt vallari per varia que legimus Legimus de sancto ambrosio dum in cuna laceret infantulus examen apum os eius ingrediebatur et egrediebatur. et de diuo Bernardo in vte: ro materno mater somniabat quod invtero gestabat canem candidum latrantem: sic de dominico moyse: et ioseph somnio. et ita communiter de futuris mirandis legimus. deus signum praenosticum rei future praiemisit. et sic dicere consentancum est de ciro maiore / de romulo / et remo semiramide / et mille similibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11